Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sacramenta Romanae Ecclesiae
Leo IEccl 16 · 7641-saroecMore by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7641 Saroec
16.1.1
XXIII. III KALENDAS SEPTEMBRIS. Natale sanctorum Adaucti et Felicis.
16.1.1
-- Da nobis, omnipotens Deus, ut eorum semper festa sectemur, quorum digna pro nobis interventione confidimus. Per, etc.
16.1.2
Sanctorum Felicis et Adaucti natalitia recensentes, munus offerimus, quod eorum tibi, Domine, quaesumus, intercessione sit gratum. Per, etc.
16.1.3
Vere dignum. Sanctorum martyrum gloriam cum exsultatione recolentes, in quibus mirabiles tuae majestatis effectus, et patrocinia nobis provisa cognoscimus. Per, etc.
16.1.4
Gratias tibi referimus, Domine, qui nos et coelestis participatione sacramenti, et tuorum reficis celebritate justorum. Per, etc.
16.2.1
Item alia.-- Majestatem tuam, Domine, supplices deprecamur, ut sicut nos jugiter sanctorum tuorum commemoratione laetificas, ita semper supplicatione defendas. Per, etc.
16.2.2
Tanto placabiles, quaesumus, Domine, nostrae sint hostiae, quanto sanctorum martyrum tuorum, pro quorum solemnitatibus exhibentur, tibi grata sunt merita. Per, etc.
16.2.3
Vere dignum. Quamvis enim semper in tui gaudeamus actione mysterii, copiosius tamen ejus munere gratulamur, cum pro martyrum solemnitate sanctorum, per quos tibi commendamur, effertur. Per, etc.
16.2.4
Donis coelestibus, cum sanctorum tuorum recordatione, satiati gratias tibi referimus. Per, etc.
16.2.5
Pro familia tua, Domine, quaesumus, sanctorum martyrum venerabilis intercedat oratio, ut quorum solemnia devota mente non deserit, eorum piis adjuta praesidiis, et consolationem referat et salutem. Per, etc. 95
16.3.1
Item alia.-- Quaesumus, Domine Deus noster, ut non desinant sancti tui pro nostris supplicare peccatis, a quibus tu voluisti pro peccatoribus exorari. Per, etc.
16.3.2
Praesta nobis, quaesumus, omnipotens Deus, ut nostrae humilitatis oblatio et pro tuorum grata sit honore sanctorum, et nos corpore pariter et mente purificet. Per, etc.
16.3.3
Vere dignum. Orantes potentiam tuam, ne dicant gentes: Ubi est Deus eorum? Sed ut dignanter ostendas quia non plus ad perdendum nos valeant nostra delicta, quam ad salvandum vel patrocinia copiosa justorum, vel tuae majestatis invicta clementia. Per, etc.
16.3.4
Supplices te rogamus, Deus, ne aut malis propriis aggravemur, aut infestemur ab hostibus, qui tantis sanctorum tuorum meritis commonemur. Per, etc.
16.4.1
Item alia.-- Sanctorum tuorum, quaesumus, Domine, quorum nos assiduis festivitatibus consolaris, defende praesidiis. Per, etc.
16.4.2
Salutari sacrificio, Domine, populus tuus semper exsultet, quo et debitus honor sacris martyribus exhibetur, et sanctificationis tuae munus acquiritur, Per, etc.
16.4.3
Vere dignum. Te in tuorum glorificantes honore sanctorum, qui et illis tribuisti beatitudinem sempiternam, et infirmitati nostrae talia praeparasti suffragia, quae possis audire pro nobis. Per, etc.
16.4.4
Exaudi, Domine, quaesumus, preces nostras, ut populus tuus, sub tantis patrociniis constitutus, et a suis offensionibus liberetur, et ab omnibus protegatur adversis. Per, etc.
16.5.1
Item alia.-- Accepta sit in conspectu tuo, Domine, nostra devotio, ut eorum nobis fiat supplicatione salutaris, pro quorum solemnitate defertur. Per, etc.
16.5.2
Vere dignum. Sacrificium quippe suum hodie frequentat Ecclesia, et festivitatem dudum muneris immolati annua festivitate concelebrat, quo, pro ejus confessione vel nomine, qui eam sanguine suo redemit, impenso, obsequium proprii cruoris exhibuit. Per, etc. 96
16.6.1
Item alia.-- Sanctorum tuorum nobis, Domine, pia non desit oratio, quae et munera nostra conciliet, et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per, etc.
16.6.2
Vere dignum. Qui Ecclesiae tuae, toto orbe propagandae, non solum tui Unigeniti passionem sempiterna providentia contulisti, sed ad majorem gloriam conferendam mutuas mortes tibi impendere pretiosa devotione tribuisti. Per, etc.
16.6.3
Votiva, Domine, dona percepimus, quae sanctorum nobis precibus et praesentis, quaesumus, vitae, pariter et aeternae tribue conferre praesidium. Per, etc.
16.7.1
Item alia.-- Adesto, Domine, populo tuo, et concede misericordiam tuam cum sanctorum tuorum patrociniis supplicanti, ut quia tua gubernatione confidit, nullis adversitatibus opprimatur. Per, etc.
16.7.2
Vere dignum. Ecce enim, sicut sacer sermo pronuntiat, pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Nec potest ullatenus explicari, quibus modis haec interfectio gloriosa pensetur. Moriuntur abjecti, et orbis terrarum capiunt principatum. Moriuntur mundanae eruditionis ignari, et exeunt doctrinae coelestis auctores. Moriuntur captores piscium, et efficiuntur hominum piscatores. Moriuntur soliti maria perscrutari mediocris artis officio, et redduntur saeculi examinatores et judices. Et ideo cum angelis, etc.

Intertext edge

Open linked passage

Note