Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sacramenta Romanae Ecclesiae
Leo IEccl 17 · 7641-saroecMore by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7641 Saroec
17.1
XXIV. MENSE SEPTEMBRI. XVII KALENDAS OCTOBRIS. Natale sanctorum Cornelii et Cypriani.
17.1
Omnipotens sempiterne Deus, qui nos multiplici sanctorum tuorum festivitate laetificas, praesta ut quorum commemoratione gaudemus, praesidio muniamur. Per, etc.
17.2
Oblationes populi tui, Domine, quaesumus, placatus intende, quibus et sanctorum martyrum celebramus in honorem tui nominis passionem, et nobis indulgentiam suppliciter imploramus. Per, etc.
17.3
97 Preces H in sancta Euphemia.
17.4
Vere dignum. Immensa sunt enim opera tua, et vere magna. Tibi hominem, diabolica quondam fraude prostratum, sic per Jesum Christum Filium tuum, Dominum nostrum, sui tribuisti victoris esse victorem, hunc eumdem ejus adversarium, ut eum non solum virilis sexus tuorum deinceps fidelium subjugaret, sed etiam feminea superaret infirmitas, et quae est in sua conditione fragilior, substantiae spiritalis inimico fortior redderetur; deceptionemque Evae matris ulciscens, de hoste generis humani, qui aditum per illam mortis invenerat, triumpharet; quas ineffabilis gloriae tuae vices in sanctae martyris Euphemiae passione venerantes. Per, etc.
17.5
Accipe, Domine, quaesumus, nostrae servitutis officia, ut, suffragantibus sanctis, quod ad honorem tuae majestatis offerimus, perpetuam nobis conferant vitam. Per, etc.
17.6
Perceptis, Domine, coelestibus sacramentis, gratias agimus pio nomini tuo qui et sanctorum tuorum nos assidua festivitate comitaris, et divino munere vivificare non desinis. Per, etc.
17.7
Respice propitius, Domine, ad debitam tibi tui populi servitutem, ut inter humanae fragilitatis incerta nullis adversitatibus opprimatur, qui de tua protectione confidit. Per, etc.
17.8
Item alia.-- Beatorum martyrum, pariterque pontificum Cornelii et Cypriani nos, Domine, quaesumus, festa tueantur, et eorum commendet oratio veneranda atque laetificet. Per, etc.
17.9
Plebis tuae, Domine, munera benignus intende, quae majestati tuae pro sanctorum martyrum Cornelii et Cypriani solemnitatibus sunt dicata. Per, etc.
17.10
Vere dignum. Tuamque in sanctis martyribus Cornelio simul etiam Cypriano, praedicare virtutem, quos discretis terrarum partibus greges sacros divino pane pascentes, una fide, eademque die, diversis licet temporibus, consonante, parique nominis tui confessione coronasti. Per, etc.
17.11
Sacro munere vegetatos sanctorum martyrum Cornelii et Cypriani natalitia nos 98 tibi, Domine, quaesumus, commendet oratio. Per, etc.
17.12
Ad defensionem fidelium, Domine, quaesumus, dexteram tuae majestatis extende; et ut perpetua pietatis tuae protectione muniantur, intercessio pro his non desit martyrum continuata sanctorum. Per, etc.

Intertext edge

Open linked passage

Note