Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sacramenta Romanae Ecclesiae
Leo IEccl 19 · 7641-saroecMore by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7641 Saroec
19.1.1
XXVI. PRIDIE KALENDAS OCTOBRIS. Natale basilicae Angeli in Salaria.
19.1.1
-- Omnipotens sempiterne Deus, apud quem, cum totius rationabilis pia merita creaturae semper accepta sint, certum est magis esse praecipua, quae reliquam spiritalem superant dignitatem, grata tibi sit, quaesumus, nostra festivitas, pro veneratione ejus oblata, qui tuae majestatis arcanis, naturali per tuam gratiam decore servato, devotis semper excubiis est propinquus. Per, etc.
19.1.2
Hostias tibi, Domine, laudis offerimus, suppliciter deprecantes ut easdem, angelico pro nobis interveniente suffragio, et placatus accipias, et ad salutem nostram provenire concedas. Per, etc.
19.1.3
Vere dignum. Teque profusis gaudiis praedicare in die festivitatis hodiernae, qua in honorem beati archangeli Michaelis sacrata nomini tuo loca divinis sunt instituta mysteriis; quamvis enim illius sublimis gloriosaeque substantiae sit habitatio semper in coelis, tuorum tamen fidelium praesumit affectus, pro tuae reverentia potestatis, per haec piae devotionis officia, quoddam retinere pignus in terris astantium in conspectu tuo jugiter ministrorum. Et ideo cum angelis, etc.
19.2.1
Item alia.-- Munus populi tui, Domine, quaesumus, dignanter assume, quod non nostris meritis, sed sancti archangeli tui Michaelis deprecatione sit gratum. Per, etc.
19.2.2
Vere dignum. Teque in omni factura tua laudare mirabilem, in quo principaliter angelica natura praecellit, quae, etsi humano generi corporeo conspectu subtrahitur( Al. negatur 100 aspectu), fidei tamen videtur intuitu. Dignumque est per honorificentiam nos eorum, tuam suspicere majestatem, per quos multa praesidia nostrae salutis operaris, tuamque magnificentiam hoc potius praedicare, quod te praecelsarum atque coelestium potestatum Dominum confitentur. Per, etc.
19.3.1
Item alia.-- Oblatio tibi, Domine, sit nostra semper accepta, quae angelis tuis sanctisque precantibus, et indulgentiam nobis referat, et remedia procuret aeterna. Per, etc.
19.3.2
Vere dignum. Multoque magis in archangelis angelisque tuis tua praeconia non tacere, quia ad excellentiam tuam recurrit et gloriam, cum angelica creatura, quae a conditione sui tuis subjecta servitiis, probabilis exstitit, honoratur, et cum illa sit digna venerari, tu, quam sis immensus, et super omnia praeferendus, ostenderis. Per, etc.
19.3.3
Sumpsimus, Domine, votiva mysteria; quaesumus clementiam tuam, ut eorum nobis fiant deprecatione salutaria, quorum celebrantur affectu. Per, etc.
19.3.4
Defende, Domine, familiam tuam; et toto tibi corde prostratam ab hostium tuere formidine. Nec bona tua difficulter inveniant, pro quibus et sancti tui, et angelicae tibi supplicant potestates. Per, etc.
19.4.1
Item alia.-- Deus, qui in auxilium generis humani coelestia simul et terrena disponis, in inferiore mundi parte laborantes, supernorum nos, quaesumus, praesidiis refove propitius ministrorum. Per, etc.
19.4.2
In honorem beati archangeli Michaelis, loca nomini tuo dicata, mystico frequentamus obsequio. Praesta, quaesumus, eorum nos gaudere suffragiis, quorum sublimia merita recensemus. Per, etc.
19.4.3
Vere dignum. Qui non solum nos sanctorum tuorum confessionibus benignissime consolaris, sed etiam ad coelestium familiaritatem provehis potestatum, non tantum martyrum intercessione sustollis, sed ipsorum quoque patrociniis erigis angelorum. Per, etc. 101
19.5
Item alia.-- Sanctorum, Domine, sancta deferimus, quae, cum in omnium justorum tibi commemoratione sint placita, multo magis in angelicae veneratione substantiae grata tuis aspectibus esse confidimus. Per, etc.
19.1
Vere dignum. Qui sicut nos per Apostolum tuum dignanter informas, jam conversationem nostram in coelis esse, benignus instituis, ut illuc attollamur mente, ubi quos veneramur assistunt, et in excelsa tendamus, quae in beati archangeli Michaelis festivitate contemplamur affectu. Per, etc.
19.2
Beati archangeli Michaelis interventione suffulti, supplices, Domine, te precamur, ut, quos honore prosequimur, contingamus et mente. Per, etc.
19.3
Plebem tuam, quaesumus, Domine, perpetua pietate custodi; ut secura semper et necessariis adjuta subsidiis spirituum tibimet placitorum pia semper veneratione laetetur. Per, etc.

Intertext edge

Open linked passage

Note