Sacramenta Romanae Ecclesiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7641 Saroec
23.1
XXX. 129 Ad virgines sacras.
23.1
Respice, Domine, propitius super has famulas tuas, ut virginitatis sanctae propositum, quod te inspirante suscipiunt, te gubernante custodiant. Per, etc.
23.2
Deus, castorum corporum benignus habitator, et incorruptarum Deus amator animarum; Deus, qui humanam substantiam in primis hominibus diabolica fraude vitiatam, ita in Verbo tuo, per quod omnia facta sunt, reparas, ut eam non solum ad primae originis innocentiam revoces, sed etiam ad experientiam quorumdam bonorum, quae in novo saeculo sunt habenda, perducas, et obstrictos adhuc conditione mortalium, jam ad similitudinem provehas angelorum: respice, Domine, super has famulas tuas, quae in manu tua continentiae suae propositum collocantes, ei devotionem suam offerunt, a quo ipsa vota sumpserunt. Quando enim animus mortali carne circumdatus, legem naturae, libertatem licentiae, vim consuetudinis, et stimulos aetatis evinceret, nisi tu hanc flammam clementer accenderes, tu hanc cupiditatem benignus aleres, tu fortitudinem ministrares? Effusa namque in omnes gentes gratia tua, ex omni natione quae est sub coelo, in stellarum innumerabilem numerum novi Testamenti haeredibus adoptatis, inter caeteras virtutes quas filiis tuis, non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, sed de tuo spiritu genitis indidisti: etiam hoc donum in quasdam mentes de largitatis tuae fonte defluxit, ut cum honorem nuptiarum nulla interdicta minuissent, ac super sanctum conjugium initialis benedictio permaneret, existerent tamen sublimiores animae, quae in viri ac mulieris copula fastidirent connubium, concupiscerent sacramentum, nec imitarentur quod nuptiis agitur, sed diligerent quod nuptiis praenotatur. Agnovit auctorem suum beata virginitas, et aemula integritatis angelicae, illius thalamo, illius 130 cubiculo se devovit, qui sic perpetuae virginitatis est sponsus, quemadmodum perpetuae virginitatis est filius. Implorantibus ergo auxilium tuum, Domine, et confirmari se benedictionis tuae consecratione cupientibus, da protectionis tuae munimen et regimen, ne hostis antiquus, qui excellentiora studia subtilioribus infestat insidiis, ad obscurandam perfectae scientiae palmam, per aliquam serpat mentis incuriam, et rapiat de proposito virginum, quod etiam moribus decet inesse nuptarum. Sit in eis, Domine, per donum Spiritus tui, prudens modestia, sapiens benignitas, gravis lenitas, casta libertas. In charitate ferveant, et nihil extra te diligant; laudabiliter vivant, laudarique non appetant. Te in sanctitate corporis, te in animi sui puritate glorificent. Amore te timeant, amore tibi serviant. Tu eis honor sis, tu gaudium, tu voluntas. Tu in moerore solatium, tu in ambiguitate consilium, tu in injuria defensio, in tribulatione patientia, in paupertate abundantia, in jejunio cibus, in infirmitate medicina. In te habeant omnia, quem elegere super omnia. Per, etc.