Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sacramenta Romanae Ecclesiae
Leo IEccl 24 · 7641-saroecMore by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7641 Saroec
24.1
XXXI Incipit velatio nuptialis.
24.1
Exaudi nos, omnipotens et misericors Deus, ut quod nostro ministratur officio, tua benedictione potius impleatur. Per, etc.
24.2
Suscipe, Domine, quaesumus, pro sacra lege conjugii munus oblatum, et cujus creator es operis, esto dispositor. Per, etc.
24.3
Hanc igitur oblationem famulae tuae( illius), quam tibi offerimus pro famula tua( illa), quaesumus, Domine, placatus aspicias. Pro qua majestatem tuam supplices exoramus ut sicut eam ad aetatem nuptiis congruentem pervenire tribuisti, sic consortio maritali tuo munere copulatam, desiderata sobole gaudere perficias, atque ad optatam seriem cum suo conjuge provehas benignus annorum. Per, etc.
24.4
Quaesumus, omnipotens Deus, instituta 131 providentiae tuae pio favore comitare; et quos legitima societate connectis, longaeva pace custodi. Per, etc.
24.5
Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et institutis tuis, quibus propagationem humani generis ordinasti, benignus assiste; ut quod, te auctore jungitur, te auxiliante servetur. Per, etc.
24.6
Pater, mundi conditor, nascentium genitor, multiplicandae originis institutor, qui Adae comitem tuis manibus addidisti, cujus ex ossibus ossa crescentia parem formam admirabili diversitate signarent, hinc ad totius multitudinis incrementum, conjugalis thori jussa consortia, quo totum inter se saeculum colligarent, humani generis foedera nexuerunt. Sic enim tibi placitum necessario, ut quia longe esset infirmius, quod homini simile, quam quod tibi Deo feceras, additus fortiori sexus infirmior, unum efficeret ex duobus, et pari pignore soboles mixta manaret; dum per ordinem flueret digesta posteritas, ac priores ventura sequerentur, nec ullum sibi finem in tam brevi termino, quamvis esset caduca posteritas. Ad haec igitur venturae hujus famulae tuae, Pater, rudimenta sanctifica, ut bono et prospero sociata consortio, legis aeternae jura custodiat. Memineritque se, Domine, non tantum ad licentiam conjugalem, sed ad observantiam Dei, sanctorumque pignorum custodiae delegatam. Fidelis et casta nubat in Christo, imitatrixque sanctarum permaneat feminarum. Sit amabilis, ut Rachel, viro; sapiens, ut Rebecca; longaeva et fidelis, ut Sara. Nihil ex hac subcisivus ille auctor praevaricationis usurpet, nixa fidei mandatisque permaneat. Muniat infirmitatem suam robore disciplinae. Uni thoro juncta contactus vitae illicitos fugiat. Sit verecundia gravis, pudore venerabilis, doctrinis coelestibus erudita. Sit fecunda in sobole; sit probata et innocens; et ad beatorum requiem atque ad coelestia regna perveniat. Per, etc.

Intertext edge

Open linked passage

Note