Sacramenta Romanae Ecclesiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7641 Saroec
25.1
XXXII. 132 MENSE OCTOBRI. De siccitate temporis.
25.1
Deus, in quo vivimus, movemur et sumus, pluviam nobis tribue congruentem, ut praesentibus subsidiis sufficienter adjuti, sempiterna fiducialius appetamus. Per, etc.
25.2
Domum tuam, Domine, quaesumus, propitiatus inhabita, et subditorum tibi fidelium corda purifica, ut bene placitis inhaerendo, cuncta quae bona sunt mereantur accipere. Per, etc.
25.3
Exaudi nos, Domine Deus noster, et Ecclesiam tuam inter mundi turbines fluctuantem, clementi gubernatione moderare, ut tranquillo cursu portum perpetuae securitatis inveniat. Per, etc.
25.4
Respice, quaesumus, Domine, nostram propitius servitutem, ut quod offerimus sit tibi munus acceptum, sit nostrae fragilitati subsidium. Per, etc.
25.5
Vere dignum. Ad cujus immensam pertinet gloriam ut non solum mortalibus tua Deitate succurreris, sed de ipsa etiam mortalitate nostra nobis remedium provideris, et perditos, unde perierant, inde salvaris. Per, etc.
25.6
Quaesumus, omnipotens Deus, ut inter ejus membra numeremur, cujus corpori communicamus et sanguini. Per, etc.
25.7
Familiam tuam, Domine, dextera tua perpetuo circumdet auxilio, et ab omni pravitate defensam donis coelestibus prosequatur et ad bonorum praemia gratiae suae largitate perducat. Per, etc.
25.1.1
Item alia.-- Omnipotens sempiterne Deus, sensibus nostris propitiatus intende, ut a terrenis delectationibus abstinentes, propensius coelestia meditemur. Per, etc.
25.1.2
Praesta, Domine, quaesumus, ut per haec, quae his oblationibus sunt agenda, salvemur. Per, etc.
25.1.3
Vere dignum. Clementiam tuam profusis 133 precibus implorantes, ut conditionis humanae respiciens facultatem, quibus tanta remedia providisti, tribuas, ut eorum per tuam gratiam sint capaces. Per, etc.
25.1.4
Mentes nostras et corpora, Domine, quaesumus, operatio tuae virtutis infundat, ut quod participatione sumpsimus, plena redemptione capiamus. Per, etc.
25.1.5
Proficiat, quaesumus, Domine, fidelis populus tuae pietatis instinctu, et salubri compunctione devotus, gratanter quae praecipis exsequatur, ut quae promittis accipiat. Per, etc.
25.2.1
Item alia.-- Indulgentiam nobis, Domine, tribue peccatorum, ut instituta paschalia tibi placitis sensibus operemur. Per, etc.
25.2.2
Muneribus nostris, Domine, precibusque susceptis, et coelestibus nos munda mysteriis, et clementer exaudi. Per, etc.
25.2.3
Vere dignum. Suppliciter exorantes ut et securitatem nobis temporum tribuas, et religionis augmentum, quo magnum pietatis tuae sacramentum et quietis celebremus mentibus et devotis. Per, etc.
25.2.4
Divini muneris largitate satiati, quaesumus, Domine Deus noster, ut in hujus semper participatione vivamus. Per, etc.
25.2.5
Conserva, Domine, quaesumus, familiam tuam, et benedictionum tuarum propitius ubertate purifica, ut et eruditionibus tuis multiplicetur et donis. Per, etc.
25.3.1
Item alia.-- Propitiare, Domine, in te confidentibus populis, et ad custodiam Romani nominis dexteram tuae protectionis extende, ut regnum majestati tuae deditum tua semper sit virtute defensum. Per, etc.
25.3.2
Suscipe, Domine, quaesumus, hostias mentium tuo nomini devotarum, quibus nos et a terrenis contagiis expiari, et coelestibus contulisti propinquare consortiis. Per, etc.
25.3.3
Vere dignum. Cujus ineffabili gratia circa nos hoc singulare mysterium est, ut dudum perditi atque prostrati, ad eam nunc gloriam rediremus, qua per Jesum Christum Filium tuum, Dominum nostrum, genus electum, regale sacerdotium, populus acquisitionis 134 et gens sancta vocaremur. Per, etc.
25.3.4
Hoc nobis tuum, quaesumus, Domine, sacramentum sit abolitio peccatorum, sit fortitudo fragilitatis humanae, sit contra mundi pericula firmamentum. Haec nos communio purget a crimine, et coelestis gaudii tribuat esse consortes. Per, etc.
25.4.1
Item alia.-- Omnipotens sempiterne Deus, in protectione fidelium populorum antiqua brachii tui operare miracula, ut hostibus nostris tua virtute compressis, secura tibi serviat Romana devotio. Per, etc.
25.4.2
Suscipe, Domine, quaesumus, hostias, quas tibi pro salute tuae plebis offerimus, et sacramentis coelestibus servientes, ab omni culpa liberos esse concede. Per, etc.
25.4.3
Vere dignum. Qui per ineffabilem potentiam Verbi tui, sicut humani generis es conditor, ita benignissimus reformator. Per, etc.
25.5.1
Item alia.-- Deus, qui remedia salutis humanae in praesentis mysterii solemnitate posuisti, da nobis ut sicut haec apostolorum tuorum praedicatione cognovimus, ita eorum suffragiis consequamur. Per, etc.
25.5.2
Munera, quaesumus, Domine, tuae plebis propitiatus assume, ut quae fidei pietate profitentur, sacramentis coelestibus apprehendant. Per, etc.
25.5.3
Vere dignum. In cujus resurrectione mirabili mors occidit redemptorum, et orta est vita credentium. Et ideo cum angelis, etc.