Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sacramenta Romanae Ecclesiae
Leo IEccl 31 · 7641-saroecMore by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7641 Saroec
31.1
XXXVIII. VIII KALENDAS DECEMBRIS. Natale sanctorum Chrysogoni et Gregorii.
31.1
Exsultamus, Domine, multiplicata festivitate sanctorum, quia non diffidimus tua nos dona sumpturos, pro quibus impetrandis tanta nobis patrocinia contulisti. Per, etc.
31.2
Perfice, Domine, votiva mysteria, et quae in martyrum veneratione te praedicant, suffragia nobis perpetuae redemptionis existant. Per, etc.
31.3
Vere dignum. Quia pectora martyrum beatorum sic ignis ille coelestis inflammat, ut omne quod in hujus mundi luce jucundum est, amore tui nominis refutetur, et subeatur quidquid temporaliter est acerbum, ut promissionis tuae praemia capiantur. Per, etc.
31.4
Patientia pretiosa justorum tuae nobis, Domine, quaesumus, affectum dilectionis accumulet, et in cordibus nostris sacrae fidei semper exerceat firmitatem. Per, etc.
31.5
Deus, qui sanctis tuis dedisti piae confessionis 146 inter tormenta virtutem, largire fidelibus populis inter hujus mundi tentamenta constantiam veritatis, ut sicut illos sanctus Spiritus roborando sempiternam provexit ad gloriam, sic istos jugiter tua gratia gubernando ad misericordiam perducat aeternam. Per, etc.

Intertext edge

Open linked passage

Note