Sacramenta Romanae Ecclesiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7641 Saroec
36.1.1
XLIII. In jejunio mensis decimi.
36.1.1
-- Deus, qui singulis quibusque competenter aptanda temporibus sempiterno cernis intuitu, da nobis, quaesumus, ut cum rerum vicissitudine mundanarum ad bona quoque perpetua piae devotionis crescamus accessu. Per, etc.
36.1.2
Dies nostros, Domine, placatus intende, et quos praesenti cursu multiplicas, justis operibus redde securos. Per, etc.
36.1.3
Ecclesiae tuae, Domine, munera placatus assume, quae et misericors offerenda tribuisti, et in nostrae salutis potenter efficis transire mysterium. Per, etc.
36.1.4
Vere dignum. Quia per ea quae conspiciuntur instruimur quibus modis ad invisibilia tendere debeamus. Denique commonemur, anni docente successu, de praeteritis in futura, et ad novitatem vitae de vetustate transire, ut terrenis sustentationibus expediti, coelestis doni capiamus desiderabilius ubertatem, et per eum cibum qui beneficiis praerogatur alternis, perveniamus ad victum sine fine mansurum. Per, etc.
36.1.5
Tuorum nos, Domine, largitate donorum et temporalibus attolle praesidiis, et renova sempiternis. Per, etc.
36.1.6
Diversis plebs tua, Domine, gubernata subsidiis, et praesentia pietatis tuae remedia capiat et futura, ut transeuntium rerum necessaria 157 consolatione foveatur, et fiducialius ad aeterna contendat. Per, etc.
36.2.1
Item alia.-- Cognoscimus, Domine, tuae circa nos clementiae largitatem. Et ideo fiducialius imploramus ut quos pascere non desinis immeritos, et digne tibi servire perficias, et donis uberioribus prosequaris.
36.2.2
Da, quaesumus, Domine, nostris effectum jejuniis salutarem, ut castigatio carnis assumpta ad nostrarum vegetationem transeat animarum. Per, etc.
36.2.3
Suscipe, Domine, sacrificium cujus te voluisti dignanter immolatione placari, et praesta, quaesumus, ut hujus operatione mundati, beneplacitum tibi nostrae mentis offeramus affectum. Per, etc.
36.2.4
Vere dignum. Qui nos tamquam nutrimentis parvulorum instituens, dispensatis mentis et corporis alimentis, per humanorum foves crementa proventuum, donec immortalem satietatem, pro nostro quisque modulo, finita mortalitate capiamus. Per, etc.
36.2.5
Mysteriis tuis, Domine, veneranter assumptis quaesumus, ut contra nostrae conditionis errorem, et contra diabolicas armemur insidias. Per, etc.
36.2.6
Sit plebi tuae, Domine, continuata defensio divini participatio sacramenti, ut carnalibus vitiis non teneatur obnoxia, ut spiritali delectatione sit libera, ut majestati tuae plena sit devotione subjecta, ut salvationem mentis et corporis et incessabiliter expetat, et affluenter accipiat. Per, etc.
36.3.1
Item alia.-- Supplices, Domine, te rogamus, ut fructuum terrenorum commodis sufficienter adjuti, ad te omnium proficiamus auctorem. Per, etc.
36.3.2
Cordibus nostris, quaesumus, Domine, benignus infunde, ut sicut ab escis corporalibus temperamus, ita sensus quoque nostros a noxio retrahamus excessu. Per, etc.
36.3.3
Hujus nobis parcimoniae, quaesumus, Domine, praebe mensuram, ut quod licentiae carnis auferamus, salutarem nobis fructum mentis acquirat. Per, etc.
36.3.4
Subde tibi nostras, quaesumus, Domine, 158 voluntates, ut semper et fide quae praecipis, et actione sectemur. Per, etc.
36.3.5
Precamur, omnipotens Deus, ut de transitoriis opibus ea potius operemur quibus ad aeterna gaudia consequenda et spes nobis suppetat et facultas. Per, etc.
36.3.6
Pacem nobis tribue, Domine, mentis et corporis, ut nostrae fragilitati et manifesti subjiciantur hostes, et invisibiles excludantur. Per, etc.
36.3.7
Praesta, Domine, quaesumus, ut dicato muneri congruentem nostrae devotionis offeramus affectum. Per, etc.
36.3.8
Vere dignum. Quoniam salubri mendicate jejunio, necessaria curationi tractamus, et per observantiae competentis obsequium, de perceptis grati muneribus, de percipiendis efficimur gratiores, ut non solum terrena fertilitate laetemur, sed nativitatem panis aeterni purificatis suscipiamus mentibus honorandam. Per, etc.
36.3.9
Sumpsimus, Domine, celebritatis annuae votiva sacramenta. Praesta, quaesumus, ut et temporalis vitae nobis remedia praebeant et aeternae. Per, etc.
36.3.10
Tuere, Domine, plebem tuam, et sacra solemnia recolentem coelestis gratiae largitate prosequere, ut visibilibus adjuta solatiis, ad invisibilia bona promptius incitetur. Per, etc.
36.4.1
Item alia.-- Respice, Domine, propitius ad plebem tuam, et quam divinis tribuis proficere sacramentis, ab omnibus absolve peccatis. Per, etc.
36.4.2
Succurre, Domine, quaesumus, populo tuo, et nullum sequi patiaris errorem, quem tuae vis complicem fieri veritatis. Per, etc.
36.4.3
Quaesumus, omnipotens Deus, Ecclesiae tuae tempora clementi gubernatione dispensa, ut cum solemnitatum multiplicatione sanctarum, et intellectum rerum coelestium capiat et profectum. Per, etc.
36.4.4
Praesta, quaesumus, Domine, spiritalibus gaudiis nos repleri, ut quae actu gerimus mente sectemur. Per, etc.
36.4.5
Offerimus tibi, Domine, munera, supplicantes ut quae subditis celebramus officiis, plenis affectibus exsequamur. Per, etc.
36.4.6
Vere dignum. Qui non solum ineffabilis 159 in excelsis, sed etiam immensus probaris in minimis. Nam cum Filius tuus, Dominus noster, Jesus Christus, mundum diceret universum in suum nomen esse cessurum, quis non veluti putaret absurdum? quis, cum fieri videat, neget esse divinum? cernensque promissa compleri, merito secutura non dubitet quae pariter praedicata sunt esse ventura? Sicut autem beatiores illi qui nondum apparentia crediderunt, ita nos et inexcusabiliores, si nec experta fateamur, et nihilominus gratiores existimus, si quae manifesta non sunt confidimus adfutura. Per, etc.
36.4.7
Refecti vitalibus alimentis, quaesumus, Domine, quod tempore nostrae mortalitatis exsequimur, immortalitatis tuae munere consequamur. Per, etc.
36.4.8
Super populum tuum, Domine, quaesumus, benedictio copiosa descendat, indulgentia veniat, consolatio tribuatur, fides sancta succrescat, redemptio sempiterna firmetur. Per, etc.
36.5.1
Item alia.-- Esto, Domine, propitius plebi tuae, et temporali consolatione non deseras, quam vis ad aeterna contendere. Per, etc.
36.5.2
Sacrificiis praesentibus, Domine, quaesumus, intende placatus, ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. Per, etc.
36.5.3
Vere dignum. Qui non solum peccata dimitis, sed ipsos etiam justificas peccatores, 160 et reis non tantum poenam relaxas, sed donas et praemia. Per, etc.
36.5.4
Praesta, quaesumus, Domine Deus noster, sacramentum hoc in Ecclesiis tuis indifferenter intelligi, ut unus Christus in Dei atque hominis veritate, nec a nostra divisus natura, nec a tua discretus adoretur essentia. Per Christum Dominum nostrum.
36.5.5
Laudent te, Domine, ora nostra, laudet anima, laudet et vita; et quia tui muneris est quod sumus, tuum sit omne quod vivimus. Per Christum Dominum nostrum.
36.5.6
+ + +
36.5.7
Suscipite, venerabiles martyres, etsi indigni cultoris offer..... vota totius populi pro..... attendite; ut qui de vestrorum meritorum estis remuneratione securi, sitis de nostrorum criminum remissione solliciti.
36.5.8
Incipit benedictio fontis.
36.5.9
Precem tibi fundimus, Domine rerum, genitor aeterne, omnipotens Deus, cujus Spiritus ferebatur super aquas, cujus oculi excelsi aspexerunt super Jordanem fluvium, dum tingeret Joannes in poenitentiam confitentes peccata sua. Ideoque petimus sanctam gloriam tuam ut sit absconsa manus tua in hanc aquam, ut emundes et purifices deteriorem hominem, qui baptizabitur ex ea, et mortiferis delictis renascatur ac reviviscat per hominem novum, renatum in Christo Jesu, cum quo vivis et regnas in unitate Spiritus sancti in saecula saeculorum.