Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sacramenta Romanae Ecclesiae
Leo IEccl 4 · 7641-saroecMore by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7641 Saroec
4.1
XI. IN DOMINICUM PENTECOSTEN.
4.1
Adesto, Domine, precibus nostris, ut adoptio, quam in idipsum, etc.
4.2
Propitius, Domine, quaesumus, haec dona sanctifica, etc.
4.3
Vere dignum. Haec tibi nostra confessio, Pater gloriae, semper accepta sit, de cordibus filiorum promissionis emissa: quia nihil sublimius collatum Ecclesiae tuae probamus exordiis, quam ut Evangelii tui praeconia linguis omnium credentium ora loquerentur; ut et illa sententia, quam superbae quondam Turris exstructio meruit, solveretur, et vocum varietas aedificationi ecclesiasticae non difficultatem faceret, sed augeret potius unitatem. Per, etc.
4.4
Contra inimicos catholicae professionis.
4.1
-- Exaudi, Domine, preces nostras, et sicut profanas mundi caligines sancti Spiritus luce evacuasti; sic hostes Romani nominis, et inimicos catholicae professionis expugna. Per, etc.
4.5
Contra Imperatores.
4.6
Deus, qui vastatoris antiqui perfidiam virtute Filii tui et sancti Spiritus destruendo, dedisti nobis de captivitate victoriam: concede, quaesumus, ut qui nos impetere moliuntur, potentiae tuae dextera conterantur. Per, etc.
4.7
Accipe, quaesumus, Domine, munus oblatum; et dignanter operare, ut quod mysteriis agimus, piis effectibus celebremus. Per, etc.
4.8
27 Vere dignum. Clementiam tuam suppliciter exorantes, ut sicut nobis aeternae securitatis aditum Passione Domini Jesu Christi et sancti Spiritus illuminatione reserasti, sic etiam tranquillitatem vitae praesentis indulgeas, per quam tanti doni particeps devotio quieta proficiat, et negligentia et terror illatus, ad fidei transferatur augmentum. Per, etc.
4.2.1
Item alia.-- Purificet nos, quaesumus, Domine, muneris praesentis oblatio, ut dignos sacra participatione perficiat. Per, etc.
4.2.2
PRAECES F.
4.2.3
Mentes nostras, quaesumus, Domine, sanctus Spiritus divinis praeparet sacramentis, quia ipse est omnium remissio peccatorum. Per, etc.
4.2.4
Communicantes, et diem sacratissimum Pentecosten celebrantes, quo apostoli apostolorumque discipuli omnium charismatum spiritalia dona sumpserunt; sed et memoriam venerantes, etc.
4.2.5
Adsit nobis, Domine, quaesumus, virtus Spiritus sancti, quae et corda nostra clementer expurget, et ab omnibus tueatur inimicis. Per, etc.

Intertext edge

Open linked passage

Note