Sacramenta Romanae Ecclesiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7641 Saroec
7.1.1
XIV. IN NATALI SANCTORUM JOANNIS ET PAULI.
7.1.1
-- Omnipotens sempiterne Deus, qui nos idoneos non esse perpendis, etc.
7.1.2
Adjuva nos, Domine, tuorum prece sanctorum, etc.
7.1.3
Vere dignum. Qui non solum debitum mortis antiquae, etc.
7.2.1
Item alia.-- Sint tibi placita, Domine, populi tui, etc.
7.2.2
Dicata nomini tuo munera, Domine, etc.
7.2.3
Vere dignum. Qui ad majorem triumphum, etc.
7.3.1
Item alia.-- Exaudi, Domine, preces nostras, et ut digna, etc.
7.3.2
Vere dignum. Tui enim operis, Domine, etc. 33
7.4.1
Item alia.-- Adesto, Domine, quaesumus, Ecclesiae tuae votis, adesto muneribus; et quod conscientia nostra non supplet, sanctorum tuorum intercessio compenset et meritum. Per, etc.
7.4.2
Vere dignum. Quia mira sunt opera justitiae tuae atque pietatis, cum vel a te devians homo diabolicae subjicitur potestati, vel ad te per tuam gratiam remeans, non solum jus infesti dominatoris evadit, sed in eum, sicut probamus in sanctis tuis, accipit tua virtute dominatum. Per, etc.
7.4.3
Sancti tui, Domine, misericordiam deprecentur, ut sacramenta quae sumpsimus, et praesentis vitae nobis remedia conferant et futurae. Per, etc.
7.4.4
Beatis martyribus supplicantibus, Domine, fideles tuos propitiatus intende, ut munera collata custodiant, et pie justeque sperata percipiant. Per, etc.
7.4.5
Qui sunt, Domine, tibi subjecti, benedictiones tuas, te largiente, percipiant, quas humili devotione indesinenter exspectant. Per, etc.
7.5.1
Item alia.-- Quaesumus, omnipotens Deus, ut nos geminata laetitia hodiernae festivitatis excipiat, quae de beatorum Joannis et Pauli glorificatione procedit, quos eadem fides et passio fecit esse germanos. Per, etc.
7.5.2
Hostias altaribus tuis, Domine, placationis imponimus, potentiam tuam in sanctorum tuorum passionibus honorando, et per eos nobis implorando veniam peccatorum. Per, etc.
7.5.3
Vere dignum. Quamvis enim tuorum merita pretiosa justorum, quocumque fideliter invocentur, in tua sint virtute praesentia, potenter tamen nobis clementi providentia contulisti, ut non solum passionibus martyrum gloriosis urbis istius ambitum coronares, sed etiam in ipsis visceribus civitatis sancti Joannis et Pauli victricia membra reconderes, ut interius exteriusque cernentibus et exemplum piae confessionis occurreret, et magnificae benedictionis non deesset auxilium. Per. etc.
7.5.4
34 VI. Item alia.-- Honor martyrum beatorum deferre nos tibi munera, Domine, fidenter hortatur, quia per eos nobis credimus profutura. Per, etc.
7.5.5
Vere dignum. Fulget enim vox illa piissima Domini nostri Jesu Christi, qua, mundo subveniens, clementer praedixit: Nisi granum tritici cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Ex quo videmus uberem pullulasse toto terrarum orbe sationem, et de principali cruce prodiisse gloriosarum segetem passionum, quia pro impiis servis sanguinem suum Creator effundens, ut pro immaculato Domino famuli peccatores certatim morerentur, effecit. Propterea, etc.
7.6.1
Item alia.-- Propitius, Domine, quaesumus oblationem nostrae servitutis intende; et ut sanctorum tuorum precibus commendetur, indulge. Per, etc.
7.6.2
Vere dignum. Cujus inspiratione succensi beati martyres ad passionis gloriam cucurrerunt; non timentes qui corpus occiderent, sed eum qui corpus animamque mittere poterat in gehennam; atque ideo illos persecutio saeva non perdidit, sed beata confessio sublimavit. Per, etc.
7.7.1
Item alia.-- Oblata munera nomini tuo, Domine, nostrae sanctificationi proficere, tuorum precibus concede sanctorum. Per, etc.
7.7.2
Vere dignum. Quia tuae virtutis esse cognoscimus, ut sancti tui, secundum magnificam Domini nostri Jesu Christi coelestemque doctrinam, sanctas animas odiendo diligerent, et non servando, potius custodirent; hanc simul pietatis imitationem nobis et praesidium relinquentes. Per, etc.
7.7.3
Da, quaesumus, Domine Deus noster, ut sicut tuorum commemoratione sanctorum temporali gratulamur officio, ita perpetuo laetemur aspectu. Per, etc.
7.7.4
35 Exsultet plebs tua, Domine, placitorum fulta praesidiis, quibus et sanctificationem referat, et subsidia propriae fragilitatis acquirat. Per, etc.