Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones inediti
Leo IIned 2 · 21442-serine2More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 21442 Serine2
2.1
SERMO II. De passione Domini .
2.1
Post illam humanae praevaricationis primam et universalem ruinam ex quo per unum hominem peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors, nemo jam diaboli dominationem, nemo vincula dirae captivitatis evaderet nec cuiquam aut reconciliatio ad veniam, aut reditus pateret ad vitam, nisi coaeternus, et coaequalis per omnia Deo Patri Filius Deus, etiam hominis esse filius dignaretur, et pro omnium hominum redemptione et salute carnaliter in cruce suspenderetur. Totius enim humani generis haec fuit causa redemptionis et salutis, quod ipse Deus in homine vere passus, vereque mortuus est, vereque surrexit a mortuis, et vere hominibus credentibus sibi, et in voluntate ejus morientibus regni coelestis januas aperiret, atque nos ab aeterna morte et punitione redimeret. Multas enim atque diversas pro nobis sustulit injurias, non suis exigentibus culpis, qui nullum unquam peccatum fecit, sed nostra tantum necessitate; quia tam duris fuimus vinculis catenati, et in tam profundum mortis barathrum devoluti, ut nisi per ejus clementiam immensam, per ejusque humanam passionem et mortem, non possemus absolvi. Nisi ipse pretioso sanguine redimeret, nisi ipse morte sua aeterna a nobis auferret supplicia, nisi ipse diaboli vires frangeret, atque ad coelestia secum regna perduceret, et nobis omnibus iter suave ac leve volentibus in sua voluntate permanere ad coelestia regna donaret.
2.2
Quapropter, fratres charissimi, quid nobis pro tantis beneficiis Dei agendum est, nisi ut moriamur mundo, et concupiscentiis ejus, mortificantes in nobis carnalia desideria in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in tolerantia adversitatis, in perseverantia totius bonitatis, in orationibus nosmetipsos Deo jugiter commendemus. Poenitendo, deflendo, atque confitendo peccata nostra eleemosynisque nos ab aeternis suppliciis redimentes, ut ita divina ope suffulti, illic ubi nos sua morte reduxit misericors Dominus Deus noster, in aeterna mereamur beatitudine permanere, praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note