Sermones inediti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 21442 Serine2
5.1
SERMO V. In natali sancti Pauli . ( Dictus apud ejus Ecclesiam. )
5.1
Gemina hodiernae festivitatis nobis, fratres charissimi, renovantur gaudia, dum annua Doctoris mundi percolimus natalitia. Unde exsultantes in Deo et immensas ejus ineffabili majestati referentes laudes, ingenti laetitia gratulemur, et nimirum affluentissima jucunditate laetari oportet, quia quoties sanctorum memoria celebratur, nimio fidelium mentes gaudio replentur, et spiritualibus admodum profectibus illustrantur, in id quod eorum praesentia adesse non ambigitur. Convenientibus ergo nobis, charissimi, huic sacratissimae aulae eumdem in medio nostrum egregium praedicatorem assistere et spirituali atque invisibili quodammodo pariter nobiscum in hac ejus celeberrima solemnitate credimus gratulari. Et ideo nulla debet, dilectissimi, quemquam Christianorum ad occurrendum huic venerandae ecclesiae, ubi sanctum ejus quiescit corpus, desidia irretire torporis, praecipue autem cuncti Romanae urbi et finitimis commorantes regionibus; quam totam accelerare prae omnibus congruit, nam si universi de extremis mundi partibus, neque austeritatem acerrimi itineris, neque prolixitatis terrae spatia metuentes, eo quo valent tempore, apostolorum devote se praesentari inhiant liminibus, quid Romani cives excusationis proferre in eo quod praesentialiter assistentes dissimulant saltem in eorum occurrere festivitate, dum eorumdem apostolorum precibus defensionis tueri noscuntur ope.
5.2
Hesterno quippe die, quo ipsi apostolorum principes martyrio sunt coronati, devotissimo affectu in ecclesia beati Petri apostoli properantes ejus celebravimus solemnitatem; etenim oportebat ut ejus qui principatum promeruit adipisci apostolatus, prius celebraretur festivitas. Hodie vero doctoris gentium et totius mundi illuminatoris natalitia colimus. Nam licet pariter ambo martyrii bravium sumpserint, propter confluentis tamen populi frequentiam in illum diem beati apostoli Pauli festum inerat ratio transferendi; ut sicut in beati Petri aulam universa convenit multitudo, ita in ejus coapostoli Ecclesiam eadem pariter annexa conflueret populi congregatio, aequaliterque omnibus inesset laetandi devotio. Et ecce plures aut desidiae, aut saecularibus dediti curis, ad hanc distulerunt praestantissimi beati Pauli advenire aulam. Quapropter, fratres charissimi, abjicienda est omnis mundana cogitatio et temporalis lucri desideria respuenda, eoque omnes quo valemus annisu ad celebrandam sanctorum memoriam, maxime beatorum Petri et Pauli apostolorum principum natalitio occurrentes. In amborum ecclesias devote pariter aggregati conveniamus, ut sicut pares eos honorum infula divina illustravit dignatio, illos sic habeat in solemnitatibus devotio.
5.3
Hic enim beatissimus prius quidem Saulus et postmodum Paulus, prius inquam persecutor, postmodum praedicator, Judaicae crudelitatis infectus saevitia, nimia ferocitatis adversus Christianos exardescebat insania. Nam sicut in Actibus apostolorum continetur, accepta a principibus sacerdotum potestate ut si quos cultores Christianae religionis invenire potuisset, vinctos in Jerusalem deduceret, ibat fremens, magna irreptus saevitia, et subito coelestis radii splendore illustratus ac perterritus audivit vocem de coelo dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare; et protinus cadens in terram oculorum lumen amisit. O magnae pietatis omnipotentis Dei nostri benignitas! O inaestimabilis longanimitatis misericordia! Modicum eum perterruit, ut multipliciter consolaretur.