Octavius
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/marcus-minucius-felix" aria-label="More works by Marcus Minucius Felix">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat2
10.1
Multa praetereo consulto: nam et haec nimis multa sunt, quae aut omnia aut pleraque[ omnium] uera declarat ipsius prauae religionis obscuritas.
10.2
cur etenim occultare et abscondere quicquid illud colunt magnopere nituntur, cum honesta semper publico gaudeant, scelera secreta sint? cur nullas aras habent, templa nulla, nulla nota simulacra, numquam palam loqui, numquam libere congregari, nisi illud, quod colunt et interprimunt, aut puniendum est aut pudendum?
10.8
unde autem uel quis ille aut ubi deus unicus, solitarius, destitutus, quem non gens libera, non regna, non saltem Romana superstitio nouerunt?
10.4
Iudaeorum sola et misera gentilitas unum et ipsi deum, sed palam, sed templis, aris, uictimis caerimoniisque coluerunt, cuius adeo nulla uis nec potestas est, ut sit Romanis numinibus cum sua sibi natione captiuus.
10.5
at iam Christiani quanta monstra, quae portenta confingunt! Deum illum suum, quem nec ostendere possunt nec uidere, in omnium mores, actus omnium, uerba denique et occultas cogitationes diligenter inquirere: discurrentem scilicet atque ubique praesentem molestum illum uolunt, inquietum, inpudenter etiam curiosum, siquidem adstat factis omnibus, locis omnibus intererrat, cum nec singulis inseruire possit per uniuersa districtus nec uniuersis sufficere in singulis occupatus.