Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Octavius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/marcus-minucius-felix" aria-label="More works by Marcus Minucius Felix"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat2
11.1
Quid? quod toto orbi et ipsi mundo cum sideribus suis minantur incendium, ruinam moliuntur, quasi aut naturae diuinis legibus constitutus aeternus ordo turbetur aut rupto elementorum omnium foedere et caelesti conpage diuisa moles ista, qua continetur et cingitur, subruatur.
11.2
nec hac furiosa opinione contenti aniles fabulas adstruunt et adnectunt: renasci se ferunt post mortem et cineres et fauillas et nescio qua fiducia mendaciis suis inuicem credunt: putes eos iam reuixisse.
11.3
anceps malum et gemina dementia, caelo et astris, quae sic relinquimus, ut inuenimus, interitum denuntiare, sibi mortuis et extinctis, qui sicut nascimur et interimus, aeternitatem repromittere!
11.4
inde uidelicet et execrantur rogos et damnant ignium sepulturas, quasi non omne corpus, etsi flammis subtrahatur, annis tamen et aetatibus in terram resoluatur, nec intersit, utrum ferae diripiant an maria consumant an humus contegat an flamma subducat, cum cadaueribus omnis sepultura, si sentiunt, poena sit, si non sentiunt, ipsa conficiendi celeritate medicina.
11.5
hoc errore decepti beatam sibi ut bonis et perpetem uitam mortuis pollicentur, ceteris ut iniustis poenam. sempiternam. multa ad haec subpetunt, ni festinet oratio. iniustos ipsos magis nec laboro, iam docui: quamquam, etsi iustos darem, culpam tamen uel innocentiam fato tribui sententia est plurimorum, etiam uestra consensio est.
11.6
nam quicquid agimus, ut alii fato, ita uos deo addicitis: sic sectae uestrae non spontaneos cupere, sed electos.
11.7
igitur iniquum iudicem fingitis qui sortem in hominibus puniat, non uoluntatem. uellem tamen sciscitari, utrumne cum corporibus an sine corporibus, et corporibus quibus, ipsisne an innouatis resurgatur? sine corpore? hoc, quod sciam, neque mens neque anima nec uita est. ipso corpore? sed iam ante dilapsum est. alio corpore? ergo homo nouus nascitur, non prior ille reparatur.
11.8
et tamen tanta aetas abiit, saecula innumera fluxerunt: quis unus ullus ab inferis uel Protesilai sorte remeauit, horarum saltem.. permisso commeatu, uel ut exemplo crederemus?
11.9
omnia ista figmenta male sanae opinionis et inepta solacia a poetis fallacibus in dulcedinem carminis lusa a uobis nimium credulis in deum uestrum turpiter reformata sunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note