Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Octavius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/marcus-minucius-felix" aria-label="More works by Marcus Minucius Felix"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat2
18.1
Longum est ire per singula. nihil in homine membrorum est, quod non et necessitatis causa sit et decoris, et quod magis mirum est, eadem figura omnibus, sed quaedam unicuique liniamenta deflexa: sic et similes uniuersi uidemur et inter se singuli dissimiles inuenimur. quid nascendi ratio?
18.2
quid cupido generandi? nonne a Deo data est, et ut ubera partu maturescente lactescant et ut tener fetus ubertate lactei roris adolescat?
18.3
nec uniuersitati solummodo Deus, sed et partibus consulit. Britannia sole deficitur, sed circumfluentis maris tepore recreatur: Aegypti siccitatem temperat Nilus amnis, Euphrates Mesopotamiam pro imbribus pensat, Indus flumen et serere Orientem dicitur et rigare.
18.4
quod si ingressus aliquam domum omnia exculta, disposita, ornata uidisses, utique praeesse ei crederes dominum et illis bonis rebus multo esse meliorem. ita in hac mundi domo cum caelum terramque** perspicias prouidentiam, ordinem, legem, crede esse uniuersitatis dominum parentemque ipsis sideribus et totius mundi partibus pulchriorem:
18.5
ni forte, quoniam de prouidentia nulla dubitatio est, inquirendum putas, utrum unius imperio an arbitrio plurimorum caeleste regnum gubernetur; quod ipsum non est multi laboris aperire cogitanti imperia terrena, quibus exempla utique de caelo.
18.6
quando umquam regni societas aut cum fide coepit aut sine cruore desiit? omitto Persas de equorum hinnitu augurantes principatum, et Thebanorum par, mortuam fabulam, transeo. ob pastorum et casae regnum de geminis memoria notissima est. generi et soceri bella toto orbe diffusa sunt, et tam magni imperii duos fortuna non cepit.
18.7
uide cetera: rex unus apibus, dux unus in gregibus, in armentis rector unus. tu in caelo summam maiestatem diuidi credas et scindi ueri illius ac diuini imperii totam potestatem, cum palam sit parentem omnium Deum nec principium habere nec terminum, qui natiuitatem omnibus praestet, sibi perpetuitatem, qui ante mundum fuerit sibi ipse pro mundo: qui uniuersa, quaecumque sunt, uerbo iubet, ratione dispensat, uirtute consummat.
18.8
hic non uideri potest, uisu clarior est, nec conprendi[ potest], tactu purior est, nec aestimari, sensibus maior est, infinitus, inmensus et soli sibi tantus, quantus est, notus: nobis uero ad intellectum pectus angustum est, et ideo sic eum digne aestimamus, dum inaestimabilem dicimus.
18.9
eloquar quemadmodum sentio: magnitudinem Dei qui se putat nosse, minuit: qui non uult minuere, non nouit. nec nomen Deo quaeras, Deus nomen est.
18.10
illic uocabulis opus est, cum per singulos propriis appellationum insignibus multitudo dirimenda est:\' Deo, qui solus est, Dei uocabulum totum est. quem si patrem dixero, carnalem opineris, si regem, terrenam suspiceris, si dominum, intellegis utique mortalem. aufer additamenta nominum et perspicies eius claritatem.
18.11
quid quod omnium de isto habeo consensum? audio uulgus: cum ad caelum manus tendunt, nihil aliud quam< Deum) dicunt et( Deus magnus est\' et\' Deus uerus est et( si Deus dederit/ uulgi iste naturalis sermo est an Christiani confitentis oratio? et qui Iouem principem uolunt, falluntur in nomine, sed de una potestate consentiunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note