Octavius
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/marcus-minucius-felix" aria-label="More works by Marcus Minucius Felix">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat2
19.1
Audio poetas quoque unum patrem diuum atque hominum praedicantes, et talem esse mortalium mentem qualem parens omnium diem induxerit. quid Mantuanus Maro?
19.2
nonne apertius, proximius, uerius principio ait caelum ac terras et cetera mundi membra spiritus intus alit et infusa mens agitat, inde hominum pecudumque genus et quicquid aliud animalium? idem alio loco mentem istam et spiritum deum nominat. haec enim uerba sunt: deum namque ire per omnes terrasque tractusque maris caelumque profundum, unde homines et pecudes, unde imber et ignes.
19.3
quid aliud et a nobis Deus quam mens et ratio et spiritus praedicatur? recenseamus, si placet, disciplinam philosophorum: deprehendes eos, etsi sermonibus uariis, ipsis tamen rebus in hanc unam coire et conspirare sententiam.
19.4
omitto illos rudes et ueteres, qui de suis dictis sapientes esse meruerunt. sit Thales Milesius omnium primus, qui primus omnium de caelestibus disputauit. is autem Milesius Thales rerum initium aquam dixit, deum autem eam mentem quae ex aqua cuncta formauerit:[ eo altior et sublimior aquae et spiritus ratio, quam ut ab homine potuerit inueniri, a deo traditum]: uides philosophi principalis nobiscum penitus opinionem consonare.
19.5
Anaximenes deinceps et post ApolloniatesDiogenes aera deum statuunt infinitum et inmensum: horum quoque similis de diuinitate consensio est.
19.6
Anaiagorae uero descriptio et motus infinitae mentis deus dicitur, et Pythagorae deus est animus per uniuersam rerum naturam commeans et intentus, ex quo etiam animalium omnium uita capiatur.
19.7
Xenophanen notum est omne infinitum cum mente deum tradere, et Antisthenen populares deos multos, sed naturalem unum praecipuum, Speusippum uim[ natn. ralem] animalem, qua omnia regantur, Deum nosse.
19.8
quid? Democritus, quamuis atomorum primus inuentor, nonne plerumque naturam quae imagines fundat et intellegentiam deum loquitur? Straton quoque et ipse naturam? etiam Epicurus ille, qui deos aut otiosos fingit aut nullos, naturam tamen superponit.
19.9
Aristoteles uariat et adsignat tamen unam potestatem: nam interim mentem, mundum interim deum dicit, interim mundo deum praeficit. Heraclides Ponticus quoque deo diuinam mentem quamuis uarie adscribit.
19.10
Theophrastus etiam uariat, alias mundo, alias menti diuinae tribuens principatum. Zenon et Chrysippus et Cleanthes sunt et ipsi multiformes, sed ad unitatem prouidentiae omnes reuoluuntur. Cleanthes enim mentem, modo animum, modo aethera, plerumque rationem deum disseruit. Zenon, eiusdem magister, naturalem legem atque diuinam et aethera interim interdumque rationem uult omnium esse principium; idem interpretando Iunonem aera, Iouem caelum, Neptunum mare, ignem esse Vulcanum et ceteros similiter uulgi deos elementa esse monstrando publicum arguit grauiter et reuincit errorem.
19.11
eadem fere Chrysippus: uim diuinam, rationalem naturam et mundum interim et fatalem necessitatem deum credit Zenonemque interpretatione physiologica in Hesiodi, Homeri Orpheique carminibus imitatur.
19.12
Babylonio etiam Diogeni disciplina est exponendi et disserendi, louis partum et ortum Mineruae et hoc genus cetera rerum uocabula esse, non deorum.
19.13
nam Socraticus Xenophon formam dei ueri negat uideri posse et ideo quaeri non oportere, Ariston Stoicus conprehendi omnino non posse: uterque maiestatem Dei intellegendi desperatione senserunt.
19.14
Platoni apertior de deo et rebus ipsis et nominibus oratio est et quae tota esset caelestis, nisi persuasionis ciuilis nonnumquam admixtione sordesceret. Platoni itaque in Timaeo deus est ipso suo nomine mundi parens, artifex animae, caelestium terrenorumque fabricator, quem et inuenire difficile prae nimia et incredibili potestate, et cum inueneris, in publicum dicere inpossibile praefatur.
19.15
eadem fere sunt ista, quae nostra sunt: nam et Deum nouimus et parentem omnium dicimus et numquam publice nisi interrogati praedicamus.