Octavius
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/marcus-minucius-felix" aria-label="More works by Marcus Minucius Felix">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat2
20.1
Exposui opiniones omnium ferme philosophorum, quibus inlustrior gloria est, Deum unum multis licet designasse nominibus, ut quiuis arbitretur, aut nunc Christianos philosophos esse aut philosophos fuisse iam tunc Christianos.
20.2
quod si prouidentia mundus regitur et unius Dei nutu gubernatur, non nos debet antiquitas inperitorum fabellis suis delectata uel capta ad errorem mutui rapere consensus, cum philosophorum suorum sententiis refellatur, quibus et rationis et uetustatis adsistit auctoritas.
20.3
maioribus enim nostris tam facilis in mendaciis fides fuit, ut temere crediderint etiam talia monstruosa miracula: Scyllam multiplicem, Chimaeram multiformem et Hydram felicibus uulneribus renascentem et Centauros equos suis hominibus inplexos, et quicquid famae licet fingere, illis erat libenter audire.
20.4
quid lllas aniles fabulas, de hominibus aues et feras, t homines et de hominibus arbores atque flores? quae si essent facta, fierent: quia fieri non possunt, ideo nec facta sunt.
20.5
similiter t ac uero erga deos quoque maiores nostri inprouidi, creduli rudi simplicitate crediderunt: dum reges suos colunt religiose, dum defunctos eos desiderant in imaginibus uidere, dum gestiunt eorum memorias in statuis detinere, sacra facta sunt quae fuerant adsumpta solacia.
20.6
denique et antequam commerciis orbis pateret et antequam gentes ritus suos moresque miscerent, unaquaeque natio conditorem suum aut ducem inclytum aut reginam pudicam sexu suo fortiorem aut alicuius muneris uel artis repertorem uenerabatur ut ciuem bonae memoriae: sic et defunctis praemium et futuris dabatur exemplum.