Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Octavius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/marcus-minucius-felix" aria-label="More works by Marcus Minucius Felix"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat2
22.1
Considera denique sacra ipsa et ipsa mysteria: inuenies exitus tristes, fata et funera et luctus atque planctus miserorum deorum. Isis perditum filium cum Cynocephalo suo et caluis sacerdotibus luget, plangit, inquirit, et Isiaci miseri caedunt pectora et dolorem infelicissimae matris imitantur: mox inuento paruulo gaudet Isis,. exultant sacerdotes, Cynocephalus inuentor gloriatur, nec desinunt annis omnibus uel perdere quod inueniunt uel inuenire quod perdunt.
22.2
nonne ridiculum est uel lugere quod colas uel colere quod lugeas? haec tamen Aegyptia quondam nunc et sacra Romana sunt. Ceres facibus accensis et serpente circumdata errore subreptam et corruptam Liberam anxia et sollicita uestigat: haec sunt Eleusinia. et quae Iouis sacra sunt?
22.3
nutrix capella est et auido patri subtrahitur infans, ne uoretur, et Corybantum cymbalis, ne pater audiat uagitus, tinnitus eliditur.
22.4
Cybelae Dindyma pudet dicere, quae adulterum suum infeliciter placitum, quoniam ipsa et deformis et uetula, ut multorum deorum mater, ad stuprum inlicere non poterat, exsecuit, ut deum scilicet faceret eunuchum. propter hanc fabulam Galli eam et semiuiri sui corporis supplicio colunt. haec iam non sunt sacra, tormenta sunt.
22.5
quid? formae ipsae et habitus nonne arguunt ludibria et dedecora deorum uestrorum? Vulcanus claudus deus et debilis, Apollo tot aetatibus leuis, Aesculapius bene barbatus, etsi semper adulescentis Apollinis filius, Neptunus glaucis oculis, Minerua caesiis, bubulis Iuno, pedibus Mercurius alatis, Pan ungulatis, Saturnus compeditis. Ianus uero frontes duas gestat, quasi et auersus incedat: Diana interim est alte succincta uenatrix et Ephesia mammis multis et uberibus exstructa et Triuia trinis capitibus et multis manibus horrifica.
22.6
quid ipse Iuppiter uester? modo inberbis statuitur, modo barbatus locatur; et cum Hammon dicitur, habet cornua, et cum Capitolinus, tunc gerit fulmina, et cum Latiaris, cruore perfunditur, et cum Feretrius, t non auditur. et ne longius multos Ioues obeam, tot sunt Iouis monstra quot nomina.
22.7
Erigone suspensa de laqueo est, ut uirgo inter astra ignita sit, Castores alternis moriuntur ut uiuant, Aesculapius ut in deum surgat fulminatur, Hercules ut hominem exuat, Oetaeis ignibus concrematur.

Intertext edge

Open linked passage

Note