Octavius
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/marcus-minucius-felix" aria-label="More works by Marcus Minucius Felix">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat2
24.1
Quanto uerius de diis uestris animalia muta naturaliter iudicant! mures, hirundines, milui non sentire eos sciunt: rodunt, inculcant, insident, ac nisi abigatis, in ipso dei uestri ore nidificant: araneae uero faciem eius intexunt et de ipso capite sua fila suspendunt.
24.2
uos tergetis, mundatis, eraditis et illos, quos facitis protegitis, et timetis, dum unusquisque uestrum non cogitat prius se debere deum nosse quam colere, dum inconsulte gestiunt parentibus oboedire, dum fieri malunt alieni erroris accessio quam sibi credere, dum nihil ex his quae timent norunt. sic in auro et argento auaritia consecrata est, sic statuarum inanium consignata forma, sic nata Romana superstitio: quorum ritus si percenseas, ridenda quam multa, quam multa etiam miseranda sunt!
24.8
nudi cruda hieme discurrunt, alii incedunt pilleati, scuta uetera circumferunt, pelles caedunt, mendicantes uicatim deos ducunt: quaedam fana semel anno adire permittunt, quaedam in totum nefas uisere: est quo uiro non licet, nonnulla absque feminis sacra sunt, etiam seruo quibusdam caerimoniis interesse piaculare flagitium est: alia sacra coronat uniuira, alia multiuira, et magna religione conquiritur quae plura possit adulteria numerare.
24.4
quid, qui sanguine suo libat et uulneribus suis supplicat, non profanus melius esset quam sic religiosus? aut cui testa sunt obscena demessa, quo modo deum non uiolat qui hoc modo placat, cum si eunuchos deus uellet, posset procreare, non facere? quis non intellegat male sanos et uanae et perditae mentis in ista desipere et ipsam errantium turbam mutua sibi patrocinia praestare? hic defensio communis furoris est furentium multitudo.