Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Octavius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/marcus-minucius-felix" aria-label="More works by Marcus Minucius Felix"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat2
28.1
Quam autem inicum sit, de incognitis et inexploratis iudicare, quod facitis, nobis ipsis paenitentibus credite.
28.2
et nos enim idem fecimus et eadem uobiscum quondam adhuc caeci et hebetes sentiebamus, quasi Christiani monstra colerent, infantes uorarent, conuiuia incesta miscerent, nec intellegebamus ab his fabulas istas semper uentilari et numquam uel inuestigari uel probari, nec tanto tempore aliquem existere qui proderet, non tantum facti ueniam, uerum etiam indicii gratiam consecuturum: malum autem adeo non esse, ut Christianus reus nec erubesceret nec timeret, et unum solummodo, quod non ante fuerit, paeniteret.
28.3
nos tamen cum sacrilegos aliquos etincestos, parricidas etiam defendendos et tuendos suscipiebamus, hos nec audiendos in totum putabamus, nonnumquam etiam miserantes eorum crudelius saeuiebamus, ut torqueremus confitentes ad negandum, uidelicet ne perirent, exercentes in his peruersam quaestionem, non quae uerum erueret, sed quae mendacium cogeret.
28.4
et si qui infirmior malo pressus et uictus Christianum senegasset, fauebamus ei, quasi eierato nomine iam omnia facta sua illa negatione purgaret.
28.5
adgnoscitisne eadem nos sensisse et egisse, quae sentitis et geritis? cum si ratio, non instigatio daemonis iudicaret, urguendi magis, non ut diffiterentur se Christianos, sed ut de incestis stupris, de inpiatis sacris, de infantibus immolatis faterentur.
28.6
his enim et huiusmodi fabulis idem daemones ad execrationis horrorem imperitorum aures aduersus nos referserant. nec tamen mirum, quoniam fama, quae semper insparsis mendaciis alitur, ostensa ueritate consumitur.
28.7
sic est negotium daemonum; ab ipsis enim rumor falsus et seritur et fouetur. inde est quod audire te dicis, caput asini rem nobis esse diuinam. quis tam stultus, ut hoc colat? quis stultior, ut hoc coli credat? nisi quod uos et totos asinos in stabulis cum uestra uel sua Epona consecratis et eosdem asinos cum Iside religiose decoratis, item boum capita et capita ueruecum et immolatis et colitis, de capro etiam et homine mixtos deos et leonum et canum uultibus deos dedicatis.
28.8
nonne et Apim bouem cum Aegyptiis adoratis et pascitis? nec eorum sacra damnatis instituta serpentibus, crocodillis, beluis ceteris et auibus et piscibus, quorum aliquem deum si quis occiderit, etiam capite punitur.
28.9
idem Aegyptn cum plerisque uobis non magis Isidem quam ceparum acrimonias metuunt, nec Serapidem magis quam strepitus per pudenda corporis expressos contremescunt.
28.10
etiam ille, qui de adoratis sacerdotis uirilibus aduersum nos fabulatur, temptat in nos conferre quae sua sunt. ista enim inpudicitiae eorum forsitan sacra sint, apud quos sexus omnis membris omnibus prostat, apud quos tota inpudicitia uocatur urbanitas, qui scortorum licentiae inuident, qui medios uiros lambunt, libidinoso ore inguinibus inhaerescunt, homines malae linguae etiam si tacerent, quos prius taedescit impudicitiae suae quam pudescit.
28.11
pro nefas! id in se mali facinoris admittunt, quod nec aetas potest pati mollior nec cogi seruitus durior.

Intertext edge

Open linked passage

Note