Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Octavius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/marcus-minucius-felix" aria-label="More works by Marcus Minucius Felix"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat2
31.1
Et de incesto conniuio fabulam grandem aduersum nos daemonum coitio mentita est, ut gloriam pudicitiae deformis infamiae aspersione macularet, ut ante exploratam ueritatem homines a nobis terrore infandae opinionis auerteret.
31.2
sic de isto et tuus Fronto non ut adfirmator testimonium fecit, sed conuicium ut orator adspersit: haec enim potius de uestris gentibus nata sunt.
31.3
ius est apud Persas miscen cum matribus, Aegyptiis et Atheniensibus cum sororibus legitima conubia, memoriae et tragoediae uestrae incestis gloriantur, quas uos libenter et legitis et auditis; sic et deos colitis incestos, cum matre, cum filia, cum sorore coniunctos.
31.4
merito igitur incestum penes uos saepe deprehenditur, semper admittitur. etiam nescientes, miseri, potestis in inlicita proruere: dum Venerem promisce spargitis, dum passim liberos seritis, dum etiam domi natos alienae misericordiae frequenter exponitis, necesse est in uestros recurrere, in filios inerrare. sic incesti fabulam nectitis, etiam cum conscientiam non habetis.
31.5
at nos pudorem non facie, sed mente praestamus: unius matrimonii uinculo libenter[ inhaeremus, cupiditatem procreandi aut unam scimus aut nullam, conuiuia non tantum pudica colimus sed et sobria: nec enim indulgemus epulis aut conuiuium mero ducimus, sed grauitate hilaritatem temperamus: casto sermone, corpore castiore plerique inuiolati corporis uirginitate perpetua fruuntur potius quam gloriantur: tantum denique abest incesti cupido, ut nonnullis rubori sit etiam pudica coniunctio.
31.6
nec de ultima statim plebe consistimus, si honores uestros et purpuras recusamus, nec factiosi sumus, si omnes unum bonum sapimus eadem congregati quiete qua singuli, nec in angulis garruli, si audire nos publice aut erubescitis aut timetis.
31.7
et quod indies nostri numerus augetur, non est crimen erroris, sed testimonium laudis; nam in pulcro genere uiuendi et perstat et perseuerat suus et adcrescit alienus.
31.8
sic nos denique non notaculo corporis, ut putatis, sed innocentiae ac modestiae signo facile dinoscimus: sic nos mutuo, quod doletis, amore diligimus, quoniam odisse non nouimus: sic nos, quod inuidetis, fratres uocamus, ut unius Dei parentis homines, ut consortes fidei, ut spei coheredes. uos enim nec inuicem adgnoscitis et in mutua odia saeuitis, nec fratres uos nisi sane ad parricidium recognoscitis.

Intertext edge

Open linked passage

Note