Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Octavius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/marcus-minucius-felix" aria-label="More works by Marcus Minucius Felix"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat2
32.1
Putatis autem nos occultare quod colimus, si delubra et aras non habemus? quod enim simulacrum Deo fingam, cum, si recte existimes, sit Dei homo ipse simulacrum? templum quod ei extruam,\' cum totus hic mundus eius opere fabricatus eum capere non possit? et cum homo latius maneam, intra unam aediculam uim tantae maiestatis includam?
32.2
nonne Melius in nostra dedicandus est mente? in nostro immo consecrandus est pectore? hostias et uictimas Deo offeram, quas in usum mei protulit, ut reiciam ei suum munus? ingratum est, cum sit litabilis hostia bonus animus et pura mens et sincera conscientia.
32.3
igitur qui innocentiam colit, Deo supplicat, qui iustitiam, Deo libat, qui fraudibus abstinet, propitiat Deum, qui hominem periculo subripit, opimam uictimam caedit. haec nostra sacrificia, haec Dei sacra sunt: sic apud nos religiosior est ille qui iustior.
32.4
at enim quem colimus Deum, nec ostendimus nec uidemus. immo ex hoc Deum credimus, quod eum sentire possumus, uidere non possumus. in operibus enim eius et in mundi omnibus motibus uirtutem eius semper praesentem aspicimus, cum tonat, fulgurat, fulminat, cum serenat.
32.5
nec mireris, si Deum non uides: uento et flatibus omnia impelluntur, uibrantur, agitantur, et sub oculis tamen non uenit uentus et flatus. in solem adeo, qui uidendi omnibus causa est, uidere non possumus, radiis acies submouetur, obtutus intuentis hebetatur, et si diutius inspicias, omnis uisus extinguitur.
32.6
quid? ipsum solis artificem, illum luminis fontem, possis sustinere, cum te ab eius fulgoribus auertas, a fulminibus abscondas? Deum oculis carnalibus uis uidere, cum ipsam animam tuam, qua uiuifi- caris et loqueris, nec aspicere- possis nec tenere? sed enim Deus
32.7
actum hominis ignorat et in caelo constitutus non potest aut omnes obire aut singulos nosse. erras o homo, et falleris: unde enim Deus longe est, cum omnia caelestia terrenaque et quae extra istam orbis prouinciam sunt, Deo plena sint? ubique non tantum nobis proximus, sed infusus est.
32.8
in solem adeo rursus intende: caelo adfixus, sed terris omnibus sparsus est: pariter praesens ubique interest et miscetur omnibus, nusquam eius claritudo uiolatur.
32.9
quanto magis Deus auctor omniumac speculator omnium, a quo nullum potest esse secretum, tenebris interest, interest cogitationibus nostris, quasi alteris tenebris! non tantum sub illo agimus, sed et cum illo, ut prope dixerim, uiuimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note