Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Octavius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/marcus-minucius-felix" aria-label="More works by Marcus Minucius Felix"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat2
33.1
Nec nobis de nostra frequentia blandiamur: multi nobis uidemur, sed Deo admodum pauci sumus. nos gentes nationesque distinguimus: Deo una domus est mundus hic totus. reges statum regni sui per officia ministrorum diuersa nouerunt: Deo indiciis opus non est: non enim solum in oculis eius, sed in sinu uiuimus.
33.2
sed Iudaeis nihil profuit, quod unum et ipsi Deum aris atque templis maxima superstitione coluerunt. ignorantia laberis, si priorum aut oblitus ant inscius posteriorum recordaris.
33.3
nam et ipsi Deum nostrum, idem enim omnium Deus est, experti sunt: quamdiu enim eum caste, innoxie religioseque coluerunt, quamdiu praeceptis salubribus obtemperauerunt, de paucis innumeri facti, de egentibus diuites, de seruientibus reges: modici multos, inermi armatos, dum fugiunt insequentes, Dei iussu et elementis adnitentibus obruerunt.
33.4
scripta eorum relege, uel si Romanis magis gaudes, ut transeamus ueteres,[ Flaui Josephi uel] Antonii Iuliani de Iudaeis require: iam scies, nequitia sua hanc eos meruisse fortunam, nec quidquam accidisse quod non sit iis, si in contumacia perseuerarent, ante praedictum.
33.5
ita prius eos deseruisse conprehendes quam esse desertos nec, ut impie loqueris, cum Deo suo captos, sed a Deo ut disciplinae transfugas deditos.

Intertext edge

Open linked passage

Note