Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Octavius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/marcus-minucius-felix" aria-label="More works by Marcus Minucius Felix"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat2
36.1
Nec de fato quisquam aut solacium captet aut excuseteuentum: sit sors fortunae, mens tamen libera est, et ideo actus hominis, non dignitas iudicatur.
36.2
quid enim aliud est fatum quam quod de unoquoque nostrum Deus fatus est? qui cum possit praescire materiam, pro meritis et qualitatibus singulorum etiam fata determinat. ita in nobis non genitura plectitur, sed ingenii natura punitur. ac de fato satis, uel si pauca pro tempore, disputaturi alias et uberius et plenius.
36.3
ceterum quod plerique pauperes dicimur, non est infamia nostra, sed gloria: animus enim ut luxu soluitur, ita frugalitate firmatur.
36.4
et tamen qui potest pauper esse qui non eget, qui non inhiat alieno, qui Deo diues est? magis pauper ille est, qui cum multa habeat, plura desiderat.
36.5
dicam tamen quemadmodum sentio: nemo tam pauper potest esse quam natus est. aues sine patrimonio uiuunt et in diem pascuntur: et haec nobis tamen nata sunt, quae omnia, si non concupiscimus, possidemus.
36.6
igitur ut qui uiam terit, eo felicior quo leuior incedit, ita beatior in hoc itinere uiuendi, qui paupertate se subleuat, non sub diuitiarum onere suspirat.
36.7
et tamen facultates, si utiles putaremus, a Deo posceremus: utique indulgere posset aliquantum■ cuius est totum. sed nos contemnere malumus opes quam contingere, innocentiam magis cupimus, magis patientiam flagitamus, malumus nos bonos esse quam prodigos, et quod corporis humana uitia sentimus et patimur, non est poena, militia est.
36.8
fortitudo enim in infirmitatibus roboratur et calamitas saepius disciplina uirtutis est. uires denique et mentis et corporis sine laboris exercitatione torpescunt: omnes adeo uestri uiri fortes, quos in exemplum praedicatis, aerumnis suis inclyti floruerunt.
36.9
itaque et nobis Deus nec non potest subuenire nec despicit, cum sit et omnium rector et amator suorum, sed in aduersis unumquemque explorat et examinat, ingenium singulorum periculis pensitat, usque ad extremam mortem uoluntatem hominis sciscitatur, nihil sibi posse perire securus. itaque ut aurum ignibus, sic nos discriminibus arguimur.

Intertext edge

Open linked passage

Note