Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Octavius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/marcus-minucius-felix" aria-label="More works by Marcus Minucius Felix"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat2
37.1
Quam pulchrum spectaculum Deo, cum Christianus cum dolore congreditur, cum aduersum minas et supplicia et tormenta componitur, cum strepitum mortis et horrorem carnificis inridens inculcat, cum libertatem suam aduersus reges et principes erigit, soli Deo, cuius est, cedit, cum triumphator et uictor ipsi, qui aduersum se sententiam dixit, insultat! uicit enim qui quod contendit obtinuit.
37.2
quis non miles sub oculis imperatoris audacius periculum prouocet? nemo enim praemium percipit ante experimentum. et imperator tamen quod non habet, non dat: non potest propagare uitam, potest honestare militiam.
37.3
at enim Dei miles nec in dolore deseritur nec morte finitur. sic Christianus miser uideri potest, non potest inueniri. uos ipsi calamitosos uiros fertis ad caelum, Mucium Scaeuolam, qui cum errasset in regem perisset in hostibus, nisi dexteram perdidisset.
37.4
et quot ex nostris, non dextram solum, sed totum corpus uri, cremari sine ullis eiulatibus pertulerunt, cum dimitti praesertim haberent in sua potestate!
37.5
uiros cumMucio uel cum Aquilio aut Regulo comparo? pueri et mulierculae nostrae cruces et tormenta, feras et omnes suppliciorum terriculas inspirata patientia doloris inludunt.
37.6
nec intellegitis o miseri, neminem esse qui aut sine ratione uelit poenam subire aut tormenta sine Deo possit sustinere:
37.7
nisi forte uos decipit, quod Deum nescientes diuitiis afluant, honoribus floreant, polleant potestatibus. miseri in hoc altius tolluntur, ut decidant altius. hi enim ut uictimae ad supplicium saginantur, ut hostiae ad poenam coronantur: in hoc adeo quidam imperiis ac dominationibus eriguntur, ut ingenium eorum perditae mentes licentia potestatis libere nundinentur.
37.8
absque enim notitia Dei quae potest esse solida felicitas, cum mors sit? somnio similis antequam tenetur, elabitur. rex es?
37.9
sed tam times quam timeris, et quamlibet sis multo comitatu stipatus, ad periculum tamen solus es. diues es? sed fortunae male creditur et magno uiatico breue uitae iter non instruitur, sed oneratur.
37.10
fascibus et purpuris gloriaris? uanus error hominis et inanis cultus dignitatis, fulgere purpura, mente sordescere. nobilitate generosus es? parentes tuos laudas? omnes tamen pari sorte nascimur, sola uirtute distinguimur.
37.11
nos igitur, qui moribus et pudore censemur, merito malis uoluptatibus et pompis uestris et spectaculis. abstinemus, quorum et de sacris originem nouimus et noxia blandimenta damnamus. nam in ludis currulibus quis non horreat populi in se rixantis insaniam? in gladiatoriis homicidii disciplinam?
37.12
in scenicis etiam non minor furor et turpitudo prolixior: nunc enim mimus uel exponit adulteria uel monstrat, nunc eneruis histrio amorem dum fingit, infligit: idem deos uestros induendo stupra, suspiria, odia dedecorat, idem simulatis doloribus lacrimas uestras uanis gestibus et nutibus prouocat: sic homicidium in uero flagitatis, in mendacio fletis.

Intertext edge

Open linked passage

Note