Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Octavius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/marcus-minucius-felix" aria-label="More works by Marcus Minucius Felix"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat2
38.1
Quod uero sacrificiorum reliquias et pocula delibata contemnimus, non confessio timoris est, sed uerae libertatis adsertio. nam etsi omne quod nascitur ut inuiolabile Dei munus nullo opere conrumpitur, abstinemus tamen, ne quis nos existimet aut daemoniis, quibus libatum est, cedere aut nostrae religionis pudere.
38.2
quis autem ille qui dubitat, uernis indulgere nos floribus, cum carpamus et rosam ueris et lilium et quicquid aliud in floribus blandi coloris et odoris est? his enim et sparsis utimur mollibus ac solutis et sertis colla conplectimur. sane quod caput non coronamus, ignoscite: auram bonam floris naribus ducere, non occipitio capillisue solemus haurire.
38.3
nec mortuos coronamus. ego uos in hoc magis miror, quemadmodum tribuatis exanimi aut sentienti facem aut non sentienti coronam, cum et beatus non egeat et miser non gaudeat floribus.
38.4
at enim nos exsequias adornamus eadem tranquillitate qua uiuimus, nec adnectimus arescentem coronam, sed a Deo aeternis floribus uiuidam sustinemus: quieti, modesti, Dei nostri liberalitate securi spem futurae felicitatis fide praesentis eius maiestatis animamus. sic et beati resurgimus et futuri contemplatione iam uiuimus.
38.5
proinde Socrates scurra Atticus uiderit, nihil se scire confessus, testimonio licet fallacissimi daemonis gloriosus, Arcesilas quoque et Carneades et Pyrro et omnis Academicorum multitudo deliberet, Simonides etiam in perpetuum conperendinet: philosophorum supercilia contemnimus, quos corruptores et adulteros nouimus et tyrannos et semper aduersus sua uitia facundos.
38.6
nos, qui non habitu sapientiam sed mente praeferimus, non eloquimur magna sed uiuimus, gloriamur nos consecutos quod illi summa intentione quaesiuerunt nec inuenire potuerunt. quid ingrati sumus, quid nobis inuidemus, si ueritas diuinitatis nostri temporis aetate maturuit? fruamur bono nostro et recti sententiam temperemus: cohibeatur superstitio, impietas expietur, uera religio reseruetur.

Intertext edge

Open linked passage

Note