Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Octavius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/marcus-minucius-felix" aria-label="More works by Marcus Minucius Felix"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat2
3.1
Tunc Octauius ait: Non boni uiri est, Marce frater, hominem domi forisque lateri tuo inhaerentem sic m hac inperitiae uulgaris caecitate deserere, ut tam luculento die in lapides eum patiaris inpingere, effigiatos sane et unctos et coronatos, cum scias huius erroris non minorem ad te quam ad ipsum infamiam redundare.
3.2
cum hoc sermone eius medium spatium civitatis emensi iam liberum litus tenebamus.
3.3
ibi harenas extimas, uelut sterneret ambulacro, perfundens lenis unda tendebat, et ut semper mare etiam positis flatibus inquietum est, etsi non canis spumosisque fluctibus exibat ad terram, tamen crispis tortuosisque ibidem erroribus delectati perquam sumus, cum in ipso aequoris limine plantas tingueremus, quod uicissim nunc adpulsum nostris pedibus adluderet fluctus, nunc relabens ac uestigia retrahens in sese resorberet.
3.4
sensim itaque tranquilleque progressi oram curui molliter litoris iter fabulis fallentibus legebamus. hae fabulae erant Octaui disserentis de nauigatione narratio.
3.5
sed ubi eundi spatium satis iustum cum sermone consumpsimus, eandem emensi uiam rursus uersis uestigiis terebamus, et cum ad id loci uentum est, ubi subductae nauiculae substratis roboribus a terrena labe suspensae quiescebant, pueros uidimus certatim gestientes testarum in mare iaculationibus ludere.
3.6
is lusus est testam teretem iactatione fluctuum leuigatam legere de litore, eam testam plano situ digitis conprehensam inclinem ipsum atque humilem quantum potest super undas inrotare, ut illud iaculum uel dorsum maris raderet[ uel enataret], dum leni impetu labitur, uel summis fluctibus tonsis emicaret[ emergeret, dum adsiduo saltu subleuatur. is se in pueris uictorem ferebat, cuius testa et procurreret longius et frequentius exsiliret.

Intertext edge

Open linked passage

Note