Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Octavius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/marcus-minucius-felix" aria-label="More works by Marcus Minucius Felix"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat2
40.1
Dum istaec igitur apud me tacitus euoluo, Caecilius erupit: Ego Octauio meo plurimum quantum, sed et mihi gratulor nec expecto sententiam. uicimus et ita: uel improbe usurpo uictoriam. nam ut ille mei uictor est, ita ego triumphator erroris.
40.2
itaque quod pertineat ad summam quaestionis, et de prouidentia fateor et de Deo cedo et de sectae iam nostrae sinceritate consentio. etiam nunc tamen\' aliqua consubsidunt non obstrepentia ueritati sed perfectae institutioni necessaria, de quibus crastino, quod iam sol occasui decliuis est, ut de toto congruentes promptius requiremus.
40.3
At ego, inquam, prolixius omnium nostrum uice gaudeo, quod etiam mihi Octauius uicerit, cum maxima iudicandi mihi inuidia detracta sit. nec tamen possum meritum eius uerborum laudibus repensare: testimonium et hominis et unius infirmum est: habet Dei munus eximium, a quo et inspiratus orauit et obtinuit adiutus.
40.4
Post haec laeti hilaresque discessimus, Caecilius quod crediderit, Octauius gaudere quod uicerit, ego et quod hic crediderit et hic uicerit.

Intertext edge

Open linked passage

Note