Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Octavius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/marcus-minucius-felix" aria-label="More works by Marcus Minucius Felix"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat2
7.1
Nec tamen temere( ausim enim interim et ipse concedere et sic melius errare) maiores nostri aut obseruandis auguriis aut extis consulendis aut instituendis sacris aut delubris dedicandis operam nauauerunt.
7.2
specta de libris memoriam: iam eos deprehendes initiasse ritus omnium religionum, uel ut remuneraretur diuina indulgentia, uel ut auerteretur imminens ira aut iam tumens et saeuiens placaretur.
7.3
testis mater Idaea, quae aduentu suo et probauit matronae castitatem et urbem metu hostili liberauit: testes equestrium fratrum in lacu, sicut se ostenderant, statuae consecratae, qui anheli spumantibus equis atque fumantibus de Perse uictoriam eadem die qua fecerant nuntiauerunt: testis ludorum offensi Ionis de somnio plebei hominis iteratio; et Deciorum deuotio rata testis est: testis et Curtius, qui equitis sui uel mole uel honore hiatum profundae uoraginis coaequauit.
7.4
frequentius etiam quam uolebamus deorum praesentiam contempta auspicia contestata sunt. sic Allia nomen infaustum, sic Claudi et Iuni non proelium in Poenos, sed ferale naufragium est, et ut Trasymenus Romanorum sanguine et maior esset et decolor, spreuit auguria Flaminius, et ut Parthos signa repeteremus, dirarum inprecationes Crassus et meruit et inrisit.
7.5
omitto uetera quae multa sunt, et de deorum natalibus, donis, muneribus neglego carmina poetarum, praedicta etiam de oraculis fata transilio, ne uobis antiquitas nimium fabulosa uideatur. intende tem-, plis ac delubris deorum, quibus Romana ciuitas et protegitur et ornatur: magis sunt augusta numinibus incolis, praesentibus, inquilinis quam cultu, insignibus et muneribus opulenta.
7.6
inde adeo pleni et mixti deo uates futura praecerpunt, dant cautelam periculis, morbis medellam, spem adflictis, opem miseris, solacium calamitatibus, laboribus leuamentum. etiam per quietem deos uidemus, audimus, agnoscimus, quos impie per diem negamus, nolumus, peieramus.

Intertext edge

Open linked passage

Note