Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Octavius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/marcus-minucius-felix" aria-label="More works by Marcus Minucius Felix"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat2
8.1
Itaque cum omnium gentium de dis inmortalibus, quamuis incerta sit uel ratio uel origo, maneat tamen firma consensio, neminem fero tanta audacia tamque inreligiosa nescio qua prudentia tumescentem, qui hanc religionem tam uetustam, tam utilem, tam salubrem dissoluere aut infirmare nitatur.
8.2
sit licet ille Theodorus Cyrenaeus, uel qui prior Diagoras Melius, cui atheon cognomen adposuit antiquitas, qui uterque nullos deos adseuerando timorem omnem, quo humanitas regitur, uenerationemque penitus sustulerunt: numquam tamen in hac inpietatis disciplina simulatae philosophiae nomine atque auctoritate pollebunt.
8.3
cum Abderiten Protagoram Athenienses uiri consulte potius quam profane de diuinitate disputantem et expulerint suis finibus et in contione eius scripta deusserint, quid homines( sustinebitis enim me impetum susceptae actionis liberius exerentem) homines, inquam, deploratae, inlicitae ac desperatae factionis grassari in deos non ingemescendum est?
8.4
qui de ultima faece collectis imperitioribus et mulieribus credulis sexus sui facilitate labentibus plebem profanae coniurationis instituunt, quae nocturnis congregationibus et ieiuniis sollemnibus et inhumanis cibis non sacro quodam, sed piaculo foederatur, latebrosa et lucifuga natio, in publicum muta, in angulis garrula: templa ut busta despiciunt, deos despuunt, rident sacra, miserentur miseri ipsi, si fas est,
8.5
sacerdotum, honores etpurpuras despiciunt, ipsi seminudi, pro mira stultitia et incredibilis audacia! spernunt tormenta praesentia, dum incerta metuunt et futura, et dum mori post mortem timent, interim mori non timent: ita illis pauorem fallax spes solacio rediuiuo blanditur.

Intertext edge

Open linked passage

Note