Sermones
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/petrus-chrysologusc-380c-450" aria-label="More works by Petrus Chrysologus">
—
⋯
Original / primary: 7597 Sermon7
109.1
SERMO CIX. De hostia corporis et animae Deo rationabiliter offerenda. In eadem verba Apostoli.
109.1
Quoniam praecedens sermo tantum primordia tangit apostolicae lectionis, nunc de his quae sequuntur quod Dominus inspirat audiamus; sic enim coepit: Obsecro, inquit, vos, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam Numquid Apostolus sic dicendo, sola corpora digna divinis hostiis probat, et animas velut reprobas aut tacet, aut praeterit, aut relinquit? Nonne anima de coelo est, corpus e terra; hoc regitur, regit illa; illa dominatur, hoc servit; hoc vivit, vivificat illa; illa manet, hoc deficit; hoc aetates patitur, illa nescit; et ad extremum mors, quae tantum dominatur in corpus, nec anima praesente contingit? Et quid est quod tacetur anima, et solum corpus ad Dei hostiam sic vocatur? Fratres, hic Apostolus honorat corpus, non minorat animam. Nam corpus quod capiunt peccata, quod delicta vinciunt, quod deprimunt crimina, quod vitia corrumpunt, quod dejiciunt passiones, hoc Apostolus cupit solvere, liberare studet, laborat attollere, expiare contendit, ut corpus ad originem animae conscendat, non anima descendat corporis ad naturam; et corpus animam comitetur ad coelum, non anima corpus sequatur ad terram. Audi Scripturam dicentem anima qualibus et quantis corporis cruciatibus aggravetur: Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena cogitatio sensum multa cogitantem. Ergo non deponi animam, sed corpus Apostolus vult levari; et animam et corpus, id est, hominem totum, ad hostiam sanctam, ad placitum Deo sacrificium vult venire. Quod autem et anima sit Dei sacrificium, Psalmista declarat dicens: Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, placentem Deo. Quia non homo ex eo quod vivit placet, sed placet ex eo quod bene vivit; nec ex eo fit homo hostia si se Deo offerat, sed si sancte offerat Deo. Quantum enim immaculata victima placat Deum, tantum Deum victima, si maculata fuerit, exacerbat. Audi dicentem Deum: Non offeras mihi claudum, non luscum, non mortis contagione pollutum, sed maturum sine macula. Hinc est quod Apostolus vivam Deo petit hostiam. Ergo, fratres, si nos ipsius propitiationis incensum. Desunt nonnulla.
109.2
Probat hoc Cain, qui cum Deo parva a quo totum perceperat ingratus pontifex sic divisit, ut quod erat pessimum, hoc adoleret altari; quod erat optimum, in suam reservaret offensam; denique cum sua suo male partitur cum auctore, se suosque posteros et a vita et ab humano genere perdivisit. Ergo Abel sequamur ad praemium, non Cain comitemur ad poenam. Abel agnum portans ad Dei sacrificium, sicut agnus assumitur; Cain gestans sibi stipulam, fomentum sibi, per quod exureretur, invenit. Ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, placentem Deo, rationabile obsequium vestrum. Quantum placat obsequium quod ratione subnixum est, tantum quod rationem non habet, exacerbat. Rationabile obsequium, quod non praesumptione turbatur, non temeritate confunditur, non violatur illicitis, non simulatione fucatur. Ad obsequium regis militaris statio contremiscit; humana dominatio exigit sollicitam servitutem, ad arbitrium jubentis timor obedientis invigilat; quia et cauta devotio praemium justae remunerationis acquirit, et temeritatis poenam praesumptrix servitus non evadit. Quis non vocatus ad aulae regalis se proripit servitutem? quis sine titulo militem se ausus est profiteri? quis sine dignitatis infulis nomen dignitatis invadit Et si haec penes homines sollicita? cautaque sunt, si ratione constant, si convalescunt ordine, si tremore servantur; quanto, penes Deum magis cauta est devotio, magis tremenda servitus, magis sollicitus cultus, ut divinum ratione praestet obsequium? Rationabile, inquit, obsequium vestrum. Obsequium ratione calens, fervor est; furor est, quod ratione non frenatur. Hinc Judaicus populus Deum dum sibi praeter rationem quaerit, Deum cui cum ratione serviebat, amisit. Hinc filii Aaron dum rationis sunt immemores, dum praesumunt terrenos ignes divinis ignibus admovere, flammam sacrificii salutaris in poenale sibi incendium commutarunt. Hinc Saul tumens regali vertice, dum putat sibi et de sacerdotio quid licere, regnum quod acceperat, altaris temerator amisit. Hinc Judaeus dum legem sine legis ratione excolit, legis interemit auctorem. Hinc gentilis dum deorum populis et deorum monstris, nescius rationis, obsequitur, ad Dei, qui unus et verus est, pervenire non meruit servitutem. Hinc Arius Patri se putat obsequi Filium blasphemando; et dum Filio dat initium, Patri finem miserandus imponit. Hinc Photinus dum coaeternum Patri Filium negat, Pater ut Pater non semper fuerit elaborat. Hinc omnes haereses dum feruntur ad divinitatis injuriam, dum Trinitatem mentiuntur vocabulis, blasphemiis obsequuntur. Nos autem, fratres, et corpora nostra aptemus in vivam Dei hostiam, obsequium nostrum rationabile procuremus, ut sit fides vera, pura conscientia, mens sobria, spes firma, cor mundum, caro casta, sanctus sensus, pius animus, tuta ratio, casta charitas, larga misericordia, vita sancta, verecundus habitus, et ad omne Christi obsequium humilitas nostrum semper comitetur incessum.