Sermones
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/petrus-chrysologusc-380c-450" aria-label="More works by Petrus Chrysologus">
—
⋯
Original / primary: 7597 Sermon7
164.1
SERMO CLXIV. De igne coelesti, de separatione facta a Christo, et de Ecclesiae et Synagogae divisione. In illud Lucae: Ignem veni mittere in terram, etc.
164.1
Sicut febrientibus amarus est semper salutaris cibus, ita et saepe Dominicus sermo contrarius imperitis: utrisque tamen aliter, aut ex corporis, aut ex mentis infirmitate contingit. Hodie Dominus exasperasse nonnullorum videtur auditum, dicendo: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur? Et infra: Putatis quia pacem veni mittere in terram? Non, dico vobis, sed separationem. Et ubi est illud: Ecce Agnus Dei? Ubi illud: Sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se mutus, sic non aperuit os suum( Isai. LIII)? Sed et illud: Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus? Et quid est quod Agnus iste tam dure in praedicatione percutit? Quid sic arietat in verbo, qui in passione tanta patientia tacet, in morte tota humilitate succumbit? Et revera, fratres, mundum suum Christus per omnia mitis et mansuetus intravit, dum nascitur nostro dulcis in germine, dum cunis blande blandior ipse fovetur, dum parvulus in gremio se fundit et resolvit humano, dum parentis in collo stringitur, et stringit toto charitatis amplexu. Et ut enutriat toto dum nutritur affectu, per omnes sensim currit et adolescit aetates: pauper agit semper, solitarius semper incedit, quia pauper communis est semper; patet omnibus solitarius semper. Et quid est quod tantum verbis spargit ignem, quod tanta et talia inflammat, et dilatat incendia, dicendo: Ignem veni mittere in terram? Quid est? Ager quoties longa incuria silvescit, et toto luxuriae agrestis sordescit horrore, peritissimi cultoris utique semper aperitur et purgatur incendio: ac studio benigno cultor ignis apponitur, ut exustis sentibus reveletur prima facies campi, praestetur agricolae libera, fiat facilis via vomeri, sit germinis ferax sterilis diu terra, et longa ac moesta otia laeto laetissima jam repenset in fructu. Ergo ubi Judaicus cespes continuo aratro legis et jugi cultu effetus ad inopiam, non respondit germini, non labori, sed pro tritico lolium reddidit, protulit pro viribus spinas, Christus ad sata gentium divini cultus convertit industriam: ac diu oppressa dumis nationum cupiens novalia purgare, ignem mittit primum maximus magister in terram, et quidquid naturalis squalefecerat luxus, quidquid arefecerat brumalis rigor, artifici depurgat et consumit incendio; quatenus sola longo exhausta jejunio ipso suo cinere saginata pinguescerent, et post diuturnam duritiem tenera redderentur et mollia; ac sic evangelico apta cultu semini redderentur commoda; et felici sulco jam redderent tricesimum, sexagesimum ac centesimum fructum. Sed hic ipse cultus non est novus agricolae veteri et coelesti, nam legem pangere, gratiam serere, ignis semper uti opere consuevit. Daturus legem ignem praemisit in rubo; sed divinum rubus portavit, non concepit incendium, jam tunc aculeis malitiae plenum et ingratum culturae legis populum praefigurans. Et nunc in arva gentium cum destinaret apostolos, sic eos igneo imbre perfudit, et ignis consedit super eos, ut possent humecta siccare, sicca infundere, decoquere cruda, frigida calefacere, accendere exstincta, comburere noxia, et in opere diverso uno atque eodem igne ad coelestem copiam tota percolere deserta terrarum, dicente propheta: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Sed ad illud jam quod sequitur transeamus. Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? Sed baptismo habeo baptizari, et quomodo coarctor donec perficiatur? Urget aqua ignem: cogitanda est talis, tam divisa conjunctio. Urget unda flammam, multiplicat flamma undam. Quae est talis, tam concors ista discordia? Geritur hic, sicut diximus, agricolae divini species: plena namque omnia calore germinant, humore nutriuntur. Unde rerum parens Deus ignis et aquae commercio nos germinat, nos enutrit, quorum tanto ardet, calet, exaestuat, anhelat affectu. Baptismo habeo baptizari. Christus suo baptizatur in sanguine, ut quidquid ex nostra carne suscepit, diluatur, renovetur, et totam suae divinae majestatis redigatur in formam. Baptizatur Christus suae baptismate Passionis, qui totius peccatum mundi lavit, quod non nisi ab eo qui mundum fecerat, poterat aboleri. Putatis, ait, quia pacem veni mittere in terram? Non, dico vobis, sed separationem. Quare? Quia conjunctio coelestis est in ista separatione terrena. Nemo potest connecti terrae, et jungi coelo. Grata ergo et chara sit ista terrena separatio, quae nos sic a terrenis separat, ut inserat nos divinis. Erunt, inquit, ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duo, et duo in tres: dividetur pater in filium, et filius in patrem; mater in filiam, et filia in matrem; socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam. Cum quinque dixerit ex una domo dividendos numero, nomina sex dividentur, pater, filius, mater, filia, socrus, nurus: sed quia est ipsa socrus quae mater est, certum est quinque tantum personas in his nominibus inveniri. Dividuntur autem tres in duo, dum in sponso sponsa conjuncta, socrus quae tertia est, divisa remanebit in domo. Ergo ista in qua Ecclesia conjungitur Christo Synagoga, quae mater est, et socrus, permanet suo jam marito perdivisa. Duo ergo in tres ita dividuntur, dum de isto Christi et Ecclesiae consortio altera haeres scinditur et dividitur Synagoga, ut Christus et Ecclesia divisi ab haereticis, uno maneant et jungantur in Spiritu. Dividitur et pater in filium, et filius in patrem, dum Judaicus populus qui per carnalem Christi generationem paternum sortitus est nomen, a Christo Filio per invidiam separatur, pater lividus in odium vertit affectum, cui filii gloria jugis est poena, est continuus cruciatus, dicente Apostolo: Quorum patres, ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Dividitur et mater in filiam: est namque Synagoga mater, ex qua per Petrum et caeteros apostolos nascitur Ecclesia filia, quae ubi divini regis Christi meruit habere consortium, matrem et aemulam pertulit et novercam. Et quae filiae mater talis, qualis nurui socrus? Haec namque Synagoga mater, ubi Ecclesiam nurum vidit ex gentibus advenisse, occidit scelesta filium, nurus consortium ne videret: occidit Christum, si vel sic amorem nurus furibunda valeret exstinguere. Sed ex morte totum resurrexit in Ecclesiae conjugium Christus; ut probaret charitatem non separari morte, sed crescere. Arguit eos autem Dominus qui faciem coeli, ortus nubium, stellarum cursus, plagas orbis student nimia curiositate perquirere, et tempus salutis suae nullis studiis, nullis indiciis nituntur agnoscere. Hypocritae, ait, faciem coeli et terrae nostis probare; et quomodo tempus istud non probatis? Oculus effusus perdit lumen, quia tota hominis intra pupillam visio continetur. Ne ergo studeas videre multa, ut videas temetipsum; ne praesumas excelsa contueri, nec longinqua ambias conspicere, quia angustus oculus non capit multa, non penetrat excelsa, longinqua non perspicit, atque ita videt nihil, qui videre existimat totum. Agnosce ergo diem salutis, tempus acceptum per Christum Jesum Dominum nostrum, si vis a te.
164.2
Deest finis.