Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones
Petrus ChrysologusSerm 26 · 7597-sermon7More by Petrus Chrysologus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/petrus-chrysologusc-380c-450" aria-label="More works by Petrus Chrysologus"> —
⋯
More
Original / primary: 7597 Sermon7
26.1
SERMO XXVI. De fideli dispensatore.
26.1
Quod hodie Dominus interroganti Petro respondisse legitur per figuram ad apostolos ipsos, ad doctores tantum et ad eos qui Ecclesiis praesident, dictum, multorum persensit auditus. Interrogat Petrus, Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes? Cui respondit Dominus: Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? Beatus servus ille, quem cum venerit dominus, ita invenerit facientem: vere dico vobis quod super omnia quae possidet constituet eum. Quod si dicat servus ille in corde suo: moram facit dominus meus venire, et coeperit percutere pueros, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari, veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet. Ecclesiae quidem praesules ista quam primum similitudo constringit, sed hominem nullum, mortalem nullum prorsus eximit haec figura, quae dum loquitur ad dispensatorem, omnibus, uno interrogante, respondit: Si est quisquam qui a Deo nil acceperit, discussionem dispensationis, dispensatoris officium non timebit. Homo, si hoc ipsum quod das, accepisti, accepisse te quod habes quomodo tu negabis? De coelestibus conditis, de horreis divinis rationem reddet, praestabit causas Ecclesiae prorogator. Et quanto majus suscipit creditum, tanto majus se debitum non dubitat redditurum, dicente Domino: Cui plus est creditum, plus exigetur ab eo. Et alibi: Potentes potenter tormenta patientur. Quanto altius ascenderit homo, lapsus, tanto altius cadet. Quid altius coelo? De coelo cadit in coelestibus, qui delinquit; desperatus incurrit, qui in ipsis dominantis oculis offendit; et excusatione caret, qui facinus ipso judice teste committit. Aut quam defensionem sperat, quem testimonium cognitoris accusat? Sic diabolus cum esset angelus, et in coelo, et coram Deo semper clarissimus versaretur, et fulgens, dum Dei tentat aures, dum in Dei superbit aspectu, lapsus ad terram, ad tartara dejectus, in diabolum mutatur ex angelo; et qui erat minister veniae factus est dux poenarum. Hinc est quod Apostolus nostri ordinis hominem commonet, ne incidat in superbiam et laqueum diaboli. Dispensator ergo divini verbi et coelestis doctrinae prorogator, qui ante Dominum stat jugiter, versatur inter altaria semper, neque a Dei oculis recedit umquam, qui peccatorum causas, dolores populi suscipit, offert, ingerit preces, accipit, refert, restituit impetrata, ex homine totus in angelum substitutus, non potest nisi in ipsa Dei facie inter sanctorum sancta peccare, ut inde sibi sumat crimen, unde aliis veniam consueverat reportare. Denique Nadab et Abiud sacerdotes filii Aaron sacerdotis, dum contaminare externo igne altaria praesumunt, ipsius altaris consumuntur incendio, ut sumerent de sacrificio poenam, qui fecerant de propitiatione peccatum: quod peccatum illis suscitaret ebrietas; nam vini odor odorem fugarat incensi, et ebrietatis ignis flammam provocarat altaris. Unde quia alienati vino alienum portaverant ignem, mox divino igne referuntur exstincti. Ebrietas in alio crimen est, in sacerdote sacrilegium, quia alter animam suam necat vino, sacerdos spiritum sanctitatis exstinguit, dicente Apostolo: Spiritum nolite exstinguere. Merito inter caetera quae in dispensatore malo arguit hodiernus sermo, vini condemnat insaniam, dicendo: Quod si dicat servus ille, moram facit dominus meus venire, et coeperit percutere pueros et ancillas, et edere et bibere, et inebriari. Proprie dixit, edere et bibere, et inebriari, et percutere. Ebrietas caedis mater, parens litium, furoris genitrix, petulantiae deformiter est magistra: hanc qui habet, se non habet; hanc qui habet, homo non est; hanc qui habet, non peccatum facit, sed est ipse peccatum. Ebrietas est daemon blandus, venenum dulce, rabies voluntaria, invitatus hostis, illecebra honestatis, et pudoris injuria: hanc nullus noverit Christianus, ne auditu quidem sacerdos attingat; ne qui est forma virtutum, vitiorum inde fiat, et inveniatur exemplum. Verum quia ad nos et ad ecclesiasticos viros satis dictum est, quemadmodum cunctos teneat responsio Salvatoris, quod non sit qui a Dei dispensatione inveniatur extraneus, perquiramus Apostoli dictum. Non est potestas nisi a Deo. Si a Deo potestas omnis, a Deo rex etiam dispensationis regiae adeptus est dignitatem. Sic dux, sic miles, sic provinciarum rectores, sic urbium rationem reddituri sunt omnes isti, si in ullo creditae potestatis excessere mensuram, si rex justitiam custodivit, si aequitatem tenuit, si potestatem moderatus est, si misericordiam non omisit, si tenuit sic ponderis sui libram, ut in neutram partem potestatis suae trutina propensa declinaret, si omnium curam gessit, si civium procuravit quietem, si sic temperavit censum, ut neque militi sufficientia deesset, neque tributarius lassaretur. Et dux praestabit Deo causas, si sequentibus se praebuit virtutis exemplum, si in excubiis pervigil, si in discursibus indefessus, si pacem omnium proprio labore perquisivit. Rationem reddet et miles, si paruit imperatis, si concussit neminem, si accepta stipendia justissimo labore pensavit. Judex quoque judicii sui supernum judicem sustinebit. Et tu qui dominus es domus tuae, dispensatorem positum plusquam dominum volo credas, ut exhibeas conjugi simplicem charitatem, doctrinamque ei quam didiceris in Ecclesia prudenter infundas: cui Apostolus in Ecclesia tacere praecepit, et domi discere te docente, dicens, Mulieres in Ecclesiis taceant; si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent, Filiis impendas affectum sobrium, sollicitam curam, eosque fideliter in Domini enutrias disciplina. Servis victum et vestitum debitum reddas, remittas culpas, minas temperes, imperes disciplinam, et habeas eos fratres progenie coelesti, quos subditos mundana possides servitute. Vos quoque servi debetis domino fidem in ipsa quam geritis servitute, quia qui pio et puro corde carnali domino debitum non reddet obsequium, Deo ante qui corda videt, quam homini tenetur obnoxius, qui te parem fecit per gratiam quem conditio fecerat disparem vilitate servili. De divite quid dicam? qui quanto plus habet, tanto amplius debet.
26.2
Desunt nonnulla. Denique simul reddit, simul tradit alteri: quae si noluerit reddere, singulis committat per partes. Et tu, pauper, commissam tibi dispensationem non parvam paupertatis existimes si patienter feras, si ingratus non sis, si sis vel in ipsa necessitate sobrius et frugalis; si danti agas gratias, non danti non ingeras blasphemans injurias; si tantum quaeras quantum dat misericordia, non quantum cupiditas importuna compellit. Certe et tu, pauper, qui libenter petis, da etiam tu libenter petentibus. Sed forte dicis, Non habeo: sit dandi animus, et facultas non deerit largiendi, pone advenienti sellam tuam, pone mensam tuam, candelabrum, lucernam: certe ex eo quod accepisti gratanter appone. Sic Elias, sic Elisaeus dum declinant ad viduarum vacuas et inopes mansiones, copiose quod viduis deerat, suppleverunt. Adjecit autem Dominus ad confirmationem similitudinis hujus dicendo: Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non se praeparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis; qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Ille quidem qui per conscientiam peccat, merito gravius solvit conscientiae poenas; sed et iste per ignorantiae culpas, plagas ignorantiae non vitabit: Deum sicut contemnere non licet, sic non licet ignorare.

Intertext edge

Open linked passage

Note