Sermones
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/petrus-chrysologusc-380c-450" aria-label="More works by Petrus Chrysologus">
—
⋯
Original / primary: 7597 Sermon7
85.1
SERMO LXXXV. De ingressu Christi in templum, et Judaeorum admiratione.
85.1
Etsi aliqua videntur occulta sui profunditate mysterii, nulla tamen est Ecclesiastici cultus infructuosa solemnitas: divina festivitas non pro nostris est voluntatibus consecranda, sed pro suis est percolenda virtutibus. Christianus animus quae sunt traditione Patrum, et ipsis roborata temporibus, nescit in desperationem deducere, sed venerari ea toto desiderat devotionis eloquio. Jam die festo, ait, mediante, ascendit Dominus in templum. Quod templum? Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Ascendit hodie Dominus nostri pectoris in templum, qui tam clementer nostri corporis descendit in formam: quod autem ascensus Dei fit in humani cordis excelso, beatus propheta asserit, cum decantat: Beatus vir cujus est auxilium abs te, Domine, ascensus tui in corde ejus. Jam die festo mediante, ascendit Dominus in templum. Merito die festo mediante ascendit Dominus in templum, quia nobis erat perfectum diem festum praestaturus e coelo: quidquid sublime, quidquid ad coelum tendens in cordibus habebatur humanis, usque ad infernum Dominicae pondus incurvaverat Passionis. Id namque est quod Christus quadraginta diebus residet et remoratur in terris: et, si dici fas est, Patris occursum differt, Patris suspendit amplexum, donec totum se revelet, et reformet suae ascensionis in gloriam. In cujus ergo templo hic non ascenderit Christus, coelum non ascendet ille cum Christo. Ascendit in templum, et docebat, et mirabantur Judaei, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? Bene mirantur Christum, quod non didicerit scire, quando ipsi probantur quae didicerint et doceant legis praecepta nescire, dicente Domino: Tu es doctor in Israel, et haec ignoras? Mirantur Judaei jam rebelles, nolunt credere: mirari norunt, detrectant sapere, nescire possunt. Mirabantur Judaei, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? Quid virgo peperit derogas, non miraris; quod Deus nostro sentit et operatur in corpore abrogas, non fateris; quod caecus videt, surdus audit, claudus currit, surgit mortuus, et tota Christus arcana Dei loquitur, non miraris? hoc solum quod sciat cum non didicerit, hoc miraris? Hic est ipse qui non didicit litteras, sed donavit; hic est qui sensum condidit, per quem litterae finguntur; peritus legis, auctor omnium cur litteras non didicerit, admiratur? Deus utique adest origo cunctorum, qui facit esse quod non fuit; cum non didicerit, docet.
85.2
Deesse videntur non pauca.