Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Abbo Sangermanensisfl. 923
De bello Parisiaco
Pari 3.2
Choose a text More by Abbo Sangermanensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9353 Debepa4
3.1
INCIPIT LIBER PRIMUS BELLORUM PARISIACAE URBIS.
3.1
Foebus abit, noctisque redit caligo serenae, Excubiisque nequam turris saepitur opimis. Aurora girante polos, girantur et arces; Mortiferis siquidem telis quatientibus illas, Arrietes conflant, unumque locant ab eoo In turrim, contemplatur septentrio celsa In portas alium; tenuit contra latus ejus Oc que sidens ternum. Magno cum pondere nostri Tigna parant, quorum calibis dens summa peragrat, Machina quo citius Danum quisset terebrari; Conficiunt longis aeque lignis geminatis Mangana quae proprio vulgi libitu vocitantur, Saxa quibus jaciunt ingentia, seo jaculando Allidunt humiles scaenas gentis truculentae. Sepe quidem celebrum cervice trahunt elegorum, Vah! multosque terunt Danos, plures quoque peltas. Immunis clipeus fractu nullus fuit hictus, Quem talis tetigit, non ullus morte misellus. Ast infelices foveas supplere falanges Nequiquam tendunt, potuere replere nec ullam. Nitebantur enim arietibus pessumdare turrim; Quos quoniam nequeunt aequis deducere campis, Corripiunt ternas rabidi kimbas satis alta Frondivagis equidem silvis gravidare flagrantes, Postremum Vulcanus eis inponitur ardens. Flammivomas oriens dimittit eas pedetemptim, Anguinisque trahebantur ripas secus ipsae Ad pontem, seu conspicuam conburere turrim. Silva vomit flammas, arent latices pelagique, Terra gemit, virides herbae moriuntur ab igni; Lemnius atque potens Neptuno stat pede trito, Regna poli furvus penetrat, nubesque peragrat. Hinc tellus et ager, limfae caelique cremantur; Urbs luget, speculaeque timent, et menia deflent; Heu, quam magna oculis manant lacrimosa beatis Flumina! Dant pulchri juvenes, sed et alba senectus, Merentes gemitus, matresque jubas laniando Terga dabant siccae, crinesque per arva revolvunt-- Hae colafis nudata suis jam pectora tundunt. At secuere genas aliae lacrimis madefactas! Tum trepidant cives, cunctique vocant celebrandum Germanum: Miserere tuis, Germane, misellis!-- Parisius praesul fuerat sanctissimus olim, Inlustrabat eam cujus venerabile corpus-- Menia Germani nomen recinunt, et in omni Exclamat miles specula primique virorum: O famulis, Germane, tuis succurrere disce! Littora seu liquidi laticis pelagus ciaet altum, Sidereosque thronos quibus emicat, ut jubar almus Verberat innumerus, echo comitante, boatus; Germanum respondet et urbs vocitantibus ipsum. Concurrunt matres pariter juvenesque puellae Ad Sancti tumulum, suffragia poscere grata. Infelix et ob hoc populus subiit nimis alta Gaudia, subsannans cives Dominique catervam. Scuta dabant alapis reprobo risu saturatis, Argutoque tument horum distenta boatu Guttura, et, urbanis plangentibus, aera magno Implentur sonitu, clamore minus nihil amplo, Vox auditur in excelsis, et luctus in aethris! At Deus omnipotens omnis fabricae raeparator Orbis, adest praecibus Sancti rogitatus, et ipse O Germane, venis humili succurrere plebi Auxilio, lapidumque salire struem super altam Flammivomas puppes, pontem ne lederet ulla, Ipse coegisti, pontem sustentat is agger. Continuo Domini populus descendit ad ignes, Quos mergens in aquas, naves cepit sibi victor; Hincque Dei sumpsit felix gaudere caterva, Unde prius dixit gemitus magnosque dolores. Sic nostris geritur, bellumque diesque recedit, Noxque falam gurdis mandat custodibus ipsam. Sole suas nondum claras subeunte quadrigas, Sub luce reveunt crates sua ad oppida furtim, Arrietes, carcamusas vulgo resonatos, Dimisere duos; pallos vetuit removere; Quos nostri capiunt gaudenter depeculantes. Rexque Danos retulit Sigenfredus super omnes, Quem turris metuit proprios sibi vellere ocellos. Sicque, juvante Deo, durus Mavors requievit.
3.2
. Januarii suprema dies statuit triduana, Haec finire sequens studuit certamina mensis. Tercia lux hujus fuerat belli, recolendae Sancta genetricis tunc purificatio Christi, Quae nostre tribuit plebi gaudere triumpho. Praeterea conscendit equos avibus otiores Infortuna cohors, repetens partes orientis, Francia quas nondum populatas tristis alebat. Cuncta prius dimisa necans, magalia poscit Quae Rotberto aderant Faretrato agnomine claro; Cujus erat miles tantum obsequio modo solus, Una domus retinebat eos. Miles seniori: Normannos contemplor, ait, cursim venientes! Rotbertusque suum cupiens admittere scutum, Nil vidit, quoniam populus suus abstulit illud, Quem Danicos jussit cuneos idem speculari. Ense forum nudo petiit tamen obvius illis, E quibus occidit geminos, et tertius ipse Incubuit morti, nullo sibi subveniente. Unde nepos ejus nimium tristans Adalaelmus Consulis intererat populo, cui talia dixit: Eia viri fortes, clipeos sumatis et arma, Ulciscique meum raptim properemus avunclum! Haec, inquit, villam petiit, congressus acerbis Ilicet hos vicitque trucidavitque nefandos; Normanno villam victor moriente replevit. Nil reliqui, prohibente fuga, retulere paroni Haec eadem Rotbertus erat nitens operari. Post aequor residens almi niveam secus aulam Scandere Germani temptant crebrius vocitati, Ejus qua speciem constat lucere sepulchri. Hic jacuit suimet jugiter venerabile corpus, Nobiliusque monasterium cunctis fuit illud, Nustria quae refovere sinu discebat in amplo. Hinc propriis fuerit famulis gestatus in urbem. Ipse Danos, quicumque dabant vestigia prato, Militibus speculam cernentibus urbis in ejus Rure sitam, fugiente mora tradit capiendos. Ecclesiam cujus penetrans lacerare fenestras Ictibus arboreis unus vitreas lanionum, Continuo amenti rabie confunditur atrox Curribus Eumenidum piceis artatus ab almo, Morsque sequens miserum perdit, pietate remota, Hisque fatigatus causis inferna petivit. Mi Germane sacer, cura ne spiritus olim Illa meus subeat, cujus miracula canto. Haec et quo supplere queam, faveas, precor, alme; Summa patris summi, natique, rogato, columba Ore meo sedeat, mentem repleat, pie domne, Actibus atque sacris virtutum floribus ornet, Expulsis sestrice sacra vitiis procul atris. Torriculi scandens alius sublime cacumen, Mutat iter per quod subiit, gressus quoque volvit Ardua praecelsi nimium per culmina templi; Ossa cui fraegere sacri fastigia tecti, Germani meritis urgentibus. Hoc super urbis Pergama stans venturus Odo rex prodidit omni Stipanti semet plebi, digito manifestans. Ipse Danum semet retulit vidisse cadentem. Tercius adveniens oculos direxit in amplum Mausoleum Sancti, nolens quos liquit ibidem. Quod subiens quartus, superis est demptus ab auris, Obticuitque sub occidua mox sorte sopitus. Fortunate tui quintus, Germane, parentis Accelerat reserare thorum; primo sed adempto Percutit hinc saxo proprium pectus, patientem A cathedra cogens animam decedere pestis, Quae nolens baratri tetigit caenacula tetri. Inlustrem sobolis sanctae servat genitorem Dextera, leva sacram prolis retinet genetricem; Est Eleutherius pater, est Eusebia mater. Proh dolor! en medius cecidit pons nocte silenti, Obsitus alluviis tumida bachantibus ira. Nam sparsim Sequana circumfudit sua regna, Exuviisque suis obtexerat aequora campum. Australis gestabat eum vertex, sed et arcem Quae tellure manet Sancti fundata boati. Urbis inherebant dextris, alter sed et altri.. Mane quidem surgente Dani surgunt simul acres, Atque rates subeunt, armis onerant clipeisque, Transque natant Sequanam, turrim cinguntque misellam. Multa dabant illi densis certamina telis. Urbs tremuit, lituique boant, lacrimisque rigantur Moenia, rusque gemit totum, pelagusque remugit. Aera circumeunt lapides et spicula mixtim; Exclamant nostri, clamantque Dani simul omnes; Terra tremit, nostri lugent, laetantur et illi. Dumque volunt, cives nequeunt succurrere turri Atque viris bello deferre juvamen anhelis, Quos valide numero bellantes sub duodeno Rumfea vel formido Danum non terruit umquam. Difficile est dictu bellum, set nomina subsunt: Ermemfredus, Eriveus, Erilandus, Odaucer, Ervic, Arnoldus, Solius, Gozbertus, Uvido, Ardradus, pariterque Eimardus, Gozsuinusque. Seque neci plures sociarunt ex inimicis. Hi quoniam nequeunt animis curvarier atris, Aestibus accingunt carpentum arentibus arcis Ante fores gurdi miserandae gramine plenum; Fulmineisque velut Foebo sub rura procellis Nox vacua celi specie confunditur alta, Fas nulli arridente suum contemnere doma-- Haud secus occuluit fumus speculam catapultis Inmersis aliquantisper fervore tonante. Quisque rogi proprios flatus ne clade perirent Accipitres loris permisit abire solutis; Quem dum jam cupiunt omnes extinguere, desunt Vasa quibus possent latices haurire fluentes. Namque Danum formidabant ausum fore nullum Aequora jam Confessoris contingere gressu, Pansa prius propter meritis miracula Sancti. Haud modicam retinent solum nisi quippe lagenam, Quae claram jaciendo focos Sequanam super altos, Servantum fugit digitis dilapsa sub illos; Vulcano periit claudo Neptunus inermis. Larque super turrim saliit, contrivit et omnem. Robora congeminant gemitus oppressa sub igni, Plus bello dominante rogo. Dimittitur illa Militibus, pontis subeunt extrema relicta. Prelia constituunt illic nova sevaque saevis, Donec ad alta caput flexit Phoebus vada ponti. Pila dabat rupesque simul celeresque cateias Plebs inimica Deo, pransura Plutonis in urna; Sed quia conflictus talis superare nequibat Militibus clamare: Fidem cepit, sed inanem, Ad nostram properare, viri, nolite timere! Pro dolor! alloquiis sese credunt male finctis, Sperantes praecio redimi potuisse sub amplo; Non alias vere caperentur luce sub illa, Heu, nudi gladium subeunt gentis truculentae, Et coelo mittunt animas livore fluente; Martyrii palmam sumunt caramque coronam. Mox reliquis ut visus adest gentilibus Erveus, Rex, quoniam facie splendens formaque venustus, Creditur, atque sui donis grassante tuetur; Protenus intuitu fuso cernendo sodales Dilectos plecti, tamquam leo sanguine viso Ipse furit, conansque manus vitare tenentum, Undique vi voluit semet ceu nexus, ut arma Sumeret, ulcisci proprios socialeque vulnus; Obtentuque carens ipso, sic insuperata Limphantes potuit qua voce tonavit in aures: Cedite me tensa cervice, pecunia prorsus Nulla meam tractet vitam, morientibus istis! Vivere quid sinitis? Frustratur vestra cupido! Quae lux haud ejus, micuit sed crastina flatu. Quae voces, quae lingua, quod os, aedicere possunt Bella tot his prato egregii commissa relati? Quotque necaverunt Normannos hic? quot et urbi Duxerunt secum vivos! Jam nullus eorum Tunc audebat agrum Sancti conscendere latum. Quorum, prae terrore, virum certamina promo, Corpora crudeles Sequanae tradunt sine vita, Laus corum jugiter nomenque per ora virorum, Insignesque simul mortes et bella volabunt, Sol radiis donec noctis pompare tenebras, Luna diem, stellae pariter conponere discant. Prosternuntque dehinc speculam de morte dolentem Custodum. Cecidit telo quatiente Danorum Signifer; hic artus misit flatumque Charoni. Nemo meis super hoc dictis insurgere bello Decertet; siquidem nemo nil verius ullus Expediet, quoniam propriis obtutibus hausi; Sic etiam nobis retulit, qui interfuit ipse Atque natando truces gladios evadere quivit. Tum Sequanam saliunt, Ligerumque petunt patriamque. Has inter geminas peragrant praedam capientes, Quam regio ipsa meo pandet jussu dominante. Interea sperans Ebolus, fortissimus abba, Gentiles quod in hanc issent cuncti, prope solus Arce ruit, dardumque ferens castella petivit Illorum, hastamque vibrans projecit in ipsa; Non sonipes retulit nobis hunc, nec tulit illuc. Confestim socium nixus munimine, saeva Castra petit, murosque ferit; quo Lemnius adsit Ipse jubet; pugnant nostri, constantius illi; Argutus nimium fremitus jam fumat ab illis, Exiliuntque foras, vulgusque fugant sine tactu, Extiterant plures quoniam nobis; tamen illis Obvius hic Ebolus, sociique simul, stetit heros. Haud illum fuerant audentes tangere ferro; Quingentis etiamsi tunc subnixus adesset Qualis et ipse fuit, castris sese daret ultro, Ast animas propria de sede repelleret omnes; At quia militibus caruit, sic ludere cessat. Nustria, nobilior cunctos regionibus orbis, Quae vaste fueras procerum genetrix dominantum, Ne pigeat capta turri producere, quaeso, Quot vel quas hausere Dani palmas tibi, necno Ubera quot pecorum mulsere tuum peragrando Distentum variis tractum gazis tamen olim
3.3
Mi soboles, aliquis censere potest? Etiamsi Affuerint cunctae volucres, erumpere voces Tot nequeunt, hominum quot equum pecudumque boumque Sublegere mihi natos natasque suumque; Flumina balatu agnorum, mea graminae laeta Prata sonant denso mugitu tempe juvencum, Cervorumque nemus rauco clamore remugit, Grunnitusque mei silvas scindebat aprorum. Haec mihi subduxere truces, si noscis et audis! Haec oculis equidem petii, sistens super urbis Moenia, nec visu claudebantur neque ritmo; At quoniam cingi nequeunt pratis nec ab agris, Efficitur bostar Germani antistitis aula, Completur tauris, succulis, simisque capellis. Longa trahunt illic suspiria tumque dehiscunt, Corpora flant dulces ventos cruciante dolore. Adveniunt stabulatores, ea ferre quoquinae Nitentes, cum jam maneant epulae innumeratis Vermibus, ecclesia quorum fetore repleta; Exportant, Sequanae referunt, non nempe quoquinae, Ecclesiamque piant bovibus, nec caeditur ultra.
3.4
Legisti praedas, etiam cognosce trophea! Restitit oppida quaeque capi supraema voluntas; Obfuit at, Domino tribuente, infirma potestas. Carnoteno innumeros conflictus applicuerunt Allofili, verum liquere cadavera mille Hic quingenta simul, rubeo populante duello. Una dies istum voluit sic ludere ludum, His ducibus, Godefredo, nec non et Odone; Belligeri fuerant Uddonis consulis ambo. Idem Odo praeterea opposuit se saepius illis, Et vicit jugiter victor. Heu, liquerat illum Dextra manus bello quondam, cujus loca cinxit Ferrea, pene vigore nichil infirmior ipsa! Nec satius quicquam sortiti apud hi Cinomannos, Haud equidem reliquae cesserunt suavius urbes. Jam quia Apollo rogat, calamus requiem mereatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note