Absalon Lundensis1178-1201
Testamentum
Test 1.94
Choose a text
More by Absalon Lundensis
—
11727 Testam17
1
PRAEFATIO.
1
A celeberrimo doctissimoque viro Otthone Sperlingio editum est hoc testamentum sub titulo: Testamentum domini Absolonis archiepiscopi Lundensis ex mss. optimis erutum et notis illustratum Otthonis Sperlingii, U. J. D. consiliarii regii, et in academia equestri regia Hafniensi historiarum et eloquentiae profess. publ. Hafniae, litteris Joh. Jac. Bornheinrichii, anno MDCXCVI octonis. Manuscriptum quo usus est Sperlingius, possedit olim Haraldus Hvitfeldius magnus ille vir, sua historia, quam munere cancellarii, quo functus est, major atque illustrior, facultatemque edendi dedit celeberrimus Joannes Laurentii, Andreae Velleii pronepos. Exstabat olim manuscriptum chartaceum in bibliotheca publica Hauniensi in capsa Cypriani ord. 3 in- 4º, quod in fatali incendio anni 1728 periit, exscriptum tamen adhuc superest in manuscriptorum Bartholinianorum tomo III vel D, congruitque cum editione Sperlingiana et quoad verba et quoad syllabas. Sperlingianam integram editionem igitur excudi curavimus, retentis et dedicatione et doctissimi viri eruditis notis, diffusioribus uberioribusque licet, ne cui utilia amputasse videamur, et ut iis, qui Sperlingianum opus illibatum legere cupiunt, potestas detur. Ea, quae adjicere visum est nobis, uncis inclusa sunt, ut a Sperlingianis dignoscantur.
1.1
Manuscriptum hujus testamenti egregium mecum communicavit vir elegantissimus et antiquitatum nostrarum amantissimus Dn. Johannes Laurentii, summi illius historici Andreae Velleii pronepos, qui hoc manuscr. Haraldi Hvitfeldii, opt. mem. historici manu nobilitatum nactus est, ex quo nunc illud hic editum videtis.
1.2
In sumptibus ferendis civis eximius Hafniensis Dnus Georgius Mollengracht laudari meretur, qui, quamvis litteris doctioribus excultus non sit, eruditionem tamen amat et eruditis favet. Ejus ad exemplum si multi se compararent, non doctorum cogerentur scripta cum blattis et tineis luctari. Haec in illorum laudem, qui consilio, ope vel opera juvarunt, praefari debui.
1.3
( 1) Venerabilis. Hic titulus post Bedae tempora, cui primo omnium datus fuit, ecclesiasticis placuit, sicque episcopos, imperatores et papae Romani compellare perrexerunt; archiepiscopos quoque imperatores et reges sic solebant, at papae in multis suis litteris reverendissimos et sanctissimos dixerunt. Nec penes ecclesiasticos hic titulus solum resedit, sed et ad principes saeculi liberales in clerum transiit; unde in litteris papae Gregorii IV de Hamburgensi archiepiscopatu Ludovicus Pius imp. non solum venerabilis princeps vocatur, in verbis: Omnia vero a venerabili principe ad hoc Deo dignum officium deputata, nostra etiam auctoritate pia ejus vota firmamus; sed et missi imperatorem venerabiles iisdem litteris audiunt, quamvis episcopi non essent; sic enim legimus: Venerabiles Ratolfum sive Vernoldum episcopos, nec non Geroldum comitem vel missum venerabilem relata est confirmanda. Quin et mulieres et matronae pietate insignes titulum istum subinde meruerunt ab ipsis ecclesiasticis; apud Adamum Bremensem primo Ikia illa, quae Ramsolam in Verdensi dioecesi donavit, venerabilis dicitur l. I, p. m. 22. Unde contigit, ut praedium quod Ramsola dicitur, a quadam venerabili matrona susceperit nomine Ikia. Deinde quoque, Emmam Ludgeri comitis uxorem ob eamdem munificentiam hoc titulo condecoravit l. II, p. m. 64: Benno dux Saxonum obiit, et Ludgerus frater ejus, qui cum uxore sua, venerabili Emma, Bremensi Ecclesiae plurima bona fecerunt. Hodie quemvis sacerdotem venerabilem, venerandum, reverendum compellare decet.
1.4
( 2) Dnus Absolon Lundensis. Meretur hic archiepiscopus ob multa praeclare gesta, et decus, quod familiae suae intulit, saepius commemorari. Adzeri Rygh filius, episcopus Roschildensis factus an. Chr. 1157, ad archiepiscopatum Lundensem ascendit an. Chr. 1178, vita tandem excessit A. C. 1201 die S. Benedicti, seu 21 Martii, ut indicat Arnoldus l. IV, Chr. Slav., c. 18, ubi quoque verba quaedam exstant, quae testamentum hoc Sorae nuncupatum, innuunt, dum Sorae circa finem dierum suorum molestia corporis tractum aegrotasse scribit, et cum aetatis annum septuagesimum tertium attigerit. Natus fuit anno 1128, quod Hvitfeldius observavit, ita ut episcopatum Roschildensem regere coeperit ab anno aetatis XXX, et archiepiscopatum ab anno L; testamentum hoc suum anno 1200 condidit, vel serius etiam, circa finem dierum suorum aegrotans, ut Arnoldus loquitur. Et dum canonicorum de Paraclito meminit, quibus legatum insigne reliquit, videtur jam abbas illorum Wilhelmus, Absoloni tantopere dilectus, vitam commutasse, cum Absolon testamentum dictaret, et sine abbate canonicos fuisse, quod illis solis scribi curaverit, atque sic paulo ante vitae finem 1201 hoc Testamentum conceptum esse dici debet; Willelmus enim abbas, et Absolon archiepiscopus eodem anno decesserunt, sed Wilhelmus prior.
1.5
Testamentum fuisse nuncupativum ex ore archiepiscopi exceptum, indicant non ab archiepiscopo, sed ab altero de archiepiscopo scripta verba, et saepius repetita, donavit et scotavit, non donavi et scotavi, unde quoque subscriptionibus et sigillis caret, testibus solum assistentibus undecim nominatis et perscriptis: quae quoque confirmant, circa finem vitae Absolonem sentientem vires deficere, et morbos urgere, haec dictasse et nuncupasse, cum, multa sint illic legata et donata, quae nonnisi ultimo ejus tempore dominio ejus accesserant. Et quamvis testamenta reliqua valere non possent in Dania, nisi rege confirmante, episcopos tamen et clericos, qui juribus ac moribus Danicis subjectos se non credebant, nisi quatenus vellent ipsi, aut leges prodessent, juribus Romanis vixisse considerare debemus, ex quibus testandi jus liberum sibi sumpserunt, et ne possent a regibus testamenta eorum scripta facile subverti, nuncupare malebant quam scribere. Andreas Sunonis successor Absolonis in archiepiscopatu Lundensi testamento quoque ultimam suam voluntatem declaravit, prout Saxo in dedicatione sui operis historici docuit, quod an nuncupaverit an vero solemniter scripserit et obsignarit, dicere nequeo, quod illud nondum viderim. Multae tamen aliae donationes ejusdem archiepiscopi Andreae scripto comprehensae leguntur, quas per Valdemarum II regem confirmari curavit.
1.6
Jam de nomine Absolonis quoque monebo, quo nunc omnibus notior est hic archiepiscopus quam suo. Certum enim est, eum Absolonis nomine ab initio, aut in Danica lingua non usum, sed clericos et ecclesiasticos, non intelligentes nominis Danici vim, ex Axel finxisse Absolonis, quasi, qui Danice Axel diceretur, Latine Absolon appellandus sit. Minima quaeque allusio nominis occasionem clericis quondam dedit Latina substituendi; sic enim ex Kield fecerunt Kilianum; ex Orm, Homerum, ita ut neminem hoc admirari velim ex Axel factum esse Absolonem. Omnes majores Absolonis Danicis, et huic genti consuetis ac receptis nominibus, appellati sunt: frater ejus, Esbern; pater, Adzerus; avus, Skialmo; proavus, Tocko, primus Christianus in hac familia; abavus Slago; solum Absolonem Hebraico nomine addito inter Danos succrevisse, credere nequaquam ulla ratio jubet. Axelii sane nomen inter Danica in hodiernum usque diem permanet, nihil est frequentius quam hoc nomen, praeprimis inter nobiles viros. Nec soli Absoloni hoc evenit, sed etiam aliis Axeliis, quos Latine scribentes Absolones vocarunt omnes. Exstant Christophori Bavari litterae apud Hvitfeldium an. 1443 datae, ubi ille qui centies alias Oluff Axelson scriptus et recensitus fuit, senator regni maxime nobilis et celebris, unusque ex Axelii filiis( af de Urelsonner), in historia Danica nominatissimis, ex quibus hodie domini Totth, quotquot sunt, cognominati prodierunt, ille, inquam, Oluf Axelson in praedictis litteris Latine conceptis diserte Olaus Absolonis scribitur, et tantumdem de aliis Absolonum nominibus in Dania sentiendum superest. Quin et ipse archiepiscopus credidit Axelii nomen ex Absolonis nomine detortum esse, cum veteres haec opinio diu tenuerit, totam linguam Danicam vel ex Latina, vel ex Graeca fluxisse, eoque nominum et verborum origines referendas: quam opinionem etiam Saxo secutus, ipsum semper Absolonem vocavit, qui cum ipso vixit, et Axelii nomen in vulgo millies audivit pronuntiari, sed et ipsius archiepiscopi epistolae ad alios exaratae, hoc nomen Absolonis ubique praeferunt. His addatur inscriptio Asumensis Runica, Runicis litteris sculpta, quae reperitur in muro et porta templi, et est ab excell. Dn. Wormio p. m. in Monumentis descripta p. m. 171, ibi Absolon et Asbiornus Mule ut benefactores Ecclesiae istius adnotati clare reperiuntur.
1.7
KRIST MARIV SVN HIALPI THEM ER KIRCKIV THINO GVTHI ABSILON ARKIBISKVP OK ASBIORN MULI.
1.8
Hoc est: Christe, Mariae Fili, adjuva eos qui Ecclesiae tuae( vel huic) benefaciunt Absiloni archiepiscopo et Asbiorno Mule.
1.9
Ubi quoque Absolon, non Axel dicitur; quorum omnium causa est, quod Absolonis et Axelii nomen unum idemque esse persuasi fuerint, et Axel ab Hebraico Absolon derivatum ac contractum esse ab indoctis clericis didicissent, in quibus tamen falsi fuerunt, siquidem Axel et Absolon toto coelo differunt. Absolon, Pater pacis explicatur; Axel, est magnificus et magnus. Axeltorg etiamnum vocamus locum nundinarum spatiosissimum et frequentissimum; Axelhuss est aut domus magna, multisque communis, aut domus ab Axelio constructa: unde recte satis Hvitfeldius in Chronico ad annum 1201 p. m. 67, edit. noviss. de Absolone verba faciens, Hafniae arcem ejus tempore Axelhuss dictam fuisse scripsit: Hand stistte Risbenhaffns Slot oc By, med Amager Land til Rostilde Stifft. Et quare Axelii domus dicebatur hoc castellum? Non sane aliam ob causam, quam quod ejus dominus ac conditor vulgo Axel vocatus sit, qui est Latinis Absolon factus. Nam anno 1168, cum episcopus Roschildensis esset, hoc castellum contra piratas exaedificavit, ab eoque tempore Axelhus dici coepit, donec Roschildensi Ecclesiae totum illum locum transcripsit: qui post mortem ejus, amplificatis finibus, et in oppidum paulo lautius exspatiantibus, Stegelburgi nomen imposuerunt arci, aut potius a Germanis et peregrinis illic exscendentibus quoties appellerent, nomen Stegelburgi acquisivisse videtur, ita ut ab indigenis Axelhuss, a peregrinis Stegelborg vocari perrexerit; sicque conciliantur facile diversa illa nomina, a diversis nationibus uni loco collata, quod saepe fit; quae tamen Svaningium induxerunt in Chronologia Danica rem totam invertere, dum p. m. 78 sic referre voluit: Anno 1168 ad arcendos finibus Selandiae piratas exstructa est ab Absalone episcopo Roschildensi arx Hafniensis, olim Stegelburgum, postea Axelhusium vocata. Axelhus enim nomen praecessit, Stegelburgi post additum reperimus. Sed Axelvold castellum in Ostro- Gothia a Canuto Porse duce Hallandlae circa ann. 1326 conditum, non ab Axelio quodam aut Absolone nomen sortiri video, sed a silva ista ingenti, quae castellum excepit; adeo ut Axelvold sit silva spatiosa, densa, longa, omnis generis arborum nutrix, qualem conspicuam vel vaegrandem magnitudinem rerum cum voce Axel augeri septentrionalibus dixi; ut sit Axel veluti contractum ex Allsaell: tam beatus, ut omnia subministrare possit sic Aarsoell, qui dives est frugum et annonae, illasque copiose procurare novit; Vinsaell, amicis stipatus et gratus omnibus; Seyersaell, qui victoriis beatus est, illasque parare potest egregie: explicatius illum vocamus Seyersalig, ut Lyctsalig, Germanis sluctselig, cui fortuna favet: omnia ex unica voce saelge profluentia( sic enim melius scribitur quam sellie), quod est tradere, vendere; ita ut Saell et Salig dicatur ille, cui fortuna libenter tradit opes suas et liberaliter: sic Axell, cui fortuna in omnibus favit, qui vere magnus est. Axelstada villa ad Susam amnem in Selandia ex ea causa contracte Allsted hodiedum appellatur, non procul Ringstadio versus occidentem sita: Saxo ejus meminisse dignatus est. Haec cum non intelligerent clerici, Alex Danicum idem esse quod Absolon Latinum sibi et aliis persuaserunt. Et sic errare contingit omnes illos, qui Danicam linguam ex Hebraea, Graeca vel Latina deducunt, cum in nominibus propriis Dani veteres nullam linguam respexerint nisi suam: et dum Danicam linguam ultimam esse crediderunt omnium, nec ex ea proficisci posse, quae non in aliis linguis prius fuerunt, valde se fefellerunt ita statuentes, cum etiam innumerae supersint antiquitates, non exigui momenti, quae ex nulla alia quam ex Danica lingua explicari poterunt.
1.10
Jam et alius error de hoc eodem Absalone archiepiscopo multorum animos sic obsedit, ut vix mihi spes relinquatur evelli aliquando posse. Absalonem enim cognomento non solum Huid, sed et totam Hvidiorum familiam in Dania hinc descendere putant, quod falsum est omnino. Cognomina enim, quae tunc fuerunt in Dania nobilibus, vaga, nec perpetua vel haereditaria aut in familiam transeuntia deprehendimus fuisse, sed cum iis, qui cognomen acceperant, exstincta, neque ad posteritatem demissa. Hoc innumeros hactenus errare fecit in familiis nobilissimis constituendis, earumque origine deducenda. Falsum est praeterea, Absaloni archiepiscopo unquam Hvid aut Albi cognomen fuisse; nulla enim veterum monumenta ejus aetatis hoc dixerunt, non Saxo, non Sueno Aggonis, non alia Chronica ejus aetate aut paulo post scripta. Recentiores quidam hanc opinionem fovere coeperunt, et controversiam inde magnam facere, quasi totius Danicae nobilitatis salus periclitaretur, nisi protinus his fidem addiceremus nostram. Ego vero, dum quaero quibus rationibus innitantur pro Hvidiorum familia, nihil plane reperio, nisi illud, quod avum Absalonis Skialmonem Candidum, seu Hvid, cognominatum fuisse legissent: hinc enim ita colligunt: si avus Hvid fuit cognomine, etiam filii et nepotes, et pronepotes et abnepotes omnes Hvidii erunt: quam ob causam nepos Skialmonis Absalon, Hvid cognominandus erit.
1.11
Nego autem ego et pernego illud sequi, siquidem nondum cognomina fuerunt ulli familiae per Daniam haereditaria. Verum satis est, et ex Saxone constat Skialmonem avum fuisse Absalonis, constat quin etiam Candidi cognomen Skialmoni datum: at non ex familia illud cognomen ortum duxit, sed ex vulgo, causisque incidentibus, ideoque nec ad posteros ejus descendere potuit, imo nec descendit, nec ullis monumentis quisquam mihi hoc probatum dabit. Contrarium elucet protinus ex hac ipsa familia Absalonis, ubi cognomina nulla cognominatum excedunt, aut ad ejus familiam descendunt. Tocko pater Skialmonis cognomine non uno claruit, dictus est enim et Tryller, magus et Sfytter sagittarius, tam quod magiae deditus fuerit, dum paganus fuit, et usquequo Christianae religioni nomen dedit, quippe qui primus scribatur in ea familia Christianus; quam quod arcu praestans fuerit, sed a Hvidiorum cognomine multum ille abfuit. Filius Skialmonis Adzerus, pater Absalonis, suo cognomine saepius celebratur, quod Ryg vel Rog fuit, hirsutus, non Huid[ potius idem ac Rig, scilicet dives vel potens]. Frater Absalonis Esbernus, cognomine quoque suo gaudebat, Snare vocatus, quod expeditissimus esset et in consiliis, et in rebus gerendis. Esberni deinde filius Absalon, Belg cognominatus, quasi ventricosus et totus venter; alter filius Esberni, Joannes dictus, sed cognomine Marscalcus, ab officio, ni fallor, quod gessit; et tertius filius Nicolaus, rursus alio cognomine donatus Mule, scilicet, ita ut nemo eorum, nec Candidus, nec Albus, nec Hvid appellatus sit: quibus jungi potest Nicolai Mule filius Esbernus, dictus Snerling; ita ut majorum cognomina tunc nemo sumpserit, sed suo proprio quilibet gavisus sit, dum vixit: quae, si quis ad familias trahere voluerit, ut haereditaria, ne ille multis erroribus et se, nosque omnes implicabit, quod hactenus quoque summis viribus ausi conatique sunt plures, qui quoties cognomen aliquod emersisse aut legerunt aut saltem alludere ad hodierna nobilium familiarum cognomina posse judicarunt, protinus exinde familiam arcessere aut exstruere totam voluerunt. Sero sane cognomina, quibus familiae haereditario hodie distinguuntur, in Danica nobilitate fuerunt recepta, et pene post alios omnes: nec ulterius quam a saeculo XIV paucis Danorum hunc morem placuisse totas familias cognominibus haereditariis insigniendi deprehendimus, postquam Germanicos mores etiam hac in re imitari voluerunt septentrionales. Istorum vero, de quibus dixi, cognominum et illa tunc conditio fuit, ut non adsciscerentur ab iis, qui sic cognominabantur, sed ab aulicis et a vulgo imponerentur, ut coacti omnes ea de se dici audirent, quod plerumque ridiculi aliquid immistum haberent talia cognomina, ut Belg, Mule, etc.
1.12
Hinc istis cognominibus, de seipsis loquentes, non utebantur, quae quoque causa est, quod Esberni nomen nudum, non addito cognomento Snare, in hoc testamento positum videamus, nec Saxo in historia sua eo cognomine Esbernum ullibi produxerit, quod gratum non esse jam didicisset cognominibus istis traduci, sive ad laudem nimiam spectarent, invidiae nutricem, sive ad risum excitandum, cum vulgi sannis comedendos exponi viros illustres grave esset omnino. Haud eo tamen haec pertinent, de cognominibus nobilium haereditariis, quae nova possunt dici, quasi Danica quoque nobilitas, et familiae antiquissimae ac honoribus cumulatissimae, novae sint nec nisi a saeculo XIV numerandae, minime gentium; neque enim a cognominibus istis pendet nobilitas, sed a successione perpetua et longaeva, quam nobilissimi homines ab antiquo conservatam ad nos usque deduxerunt, quae successio sub multis cognominibus familias antiquissimas nobis dedit. Antiquitus sufficiebat ad nobilitatem indicandam primi auctoris nomine posteros omnes descendentes appellasse, ut ab Ingo, Inglingos; a Skioldo, Skioldungos; a Folcone, Folckungos; a Carolo M., Carolingos; a Meroveo, Merovingos; ab Immedingo, Immedingos; a Sturlo, Sturlungos, et innumeras alias antiquissimae nobilitatis familias, haud alio cognomine ornatas. His appellationibus deinde cessantibus, cum nimis diffundere se viderentur ista cognomina, et nobiles ac ignobiles pariter in eadem familia comprehendi et confundi; siquidem multi rami nobilium stemmatum haud in eadem nobilitate semper potuerunt gradum figere, quin ad incitas quasdam redigerentur, quod reliquae nobilitati, cui nihil tam proprium est quam splendor, non solum luctuosum, sed et dedecoris nimium habere videbatur, esse inter suos, quos eo prolapsos videre non cuperent: hinc ad patrum nomina nobiles coeperunt recurrere, iisque diu semet appellare, et nobilitatem suam conspicuam reddere, ut Ericus Ottheson, Axelius Oluffson, Tycho Nielson, etc. Sed cum neque sic a vulgo tuti essent, aut satis distincti, quoniam vulgus semper nobilitatis insignibus sub et obrepit, ad ultimam hanc cognominandi rationem qua cognomina haereditaria familiis et stemmatibus reliquerunt, perventum est, quae aliquandiu nobiles egregie quidem distinxit, sed nunc quoque in vulgus ita patet, ut nisi sua luce praefulgeant nobiles dum vivunt, vix a posteris discerni amplius valeant nobiles et plebeii, et ad alia rursus remedia deveniendum sit, si posteritati suae nobiles dehinc consultum volunt. Nihil igitur propter nomina vel cognomina decedit antiquitati familiarum nobilium quae profecto Danis sunt antiquissimae, ita ut cum quavis gente certare possint, imo plurimas vincere, quod alio tempore mihi deducendum sumpsi, modo vires et facultates mihi suppetant. Sive sint igitur Urnii, sive Bannerii, sive Goii, sive Tottii, etc. omnes illas familias, infinitae antiquitatis, supra quam credi potest, reperire licet fuisse, licet sero Urniorum aut Banneriorum, etc. cognomen assumpserint, in quibus revera nulla nobilitas versatur, cum nomina saepius, etiam ex levissimis causis, mutentur, nobilitas postquam semel radices egit, velut annosa quercus occulto aevo crescens, non desinit quandiu spiritus est et medulla.
1.13
Nunc illud saltem demonstrare volui, nec Hvidiorum familiam ad Skialmonis Candidi proprie pertinere, aut ita, ut ab ea descendat, nec diu esse nimis, quod Hvidii cognomen hoc haereditarium suae familiae fecerint. Eadem ratione sequitur, Saxonem grammaticum, qui cum Absalone archiepiscopo vixit, non censendum esse ad Langiorum familiam nobilissimam pertinere, quod alicubi cognomen Longi sortitus sit, iis enim temporibus cognomina non fuerunt haereditaria, aut familiae; non inter nobiles, multo minus in vulgo.
1.14
( 3) Dno Esberno fratre. Hic ille est, qui cognomen Snare tulit, quod suas res citissime expediret, eoque distinctus fuit ab aliis Esbernis. Fratrem majorem fuisse Esbernum, tum conditio ipsius evincit qua proli procreandae aliisque saeculi studiis dicatus erat in aula, domi, foris, militiaeque; quae sane curae ad primogenitos filios spectabant, adeo ut saepe moneant nos historiae, primogenito sine liberis e vita excedente, minorem fratrem ad saeculum revocatum, ordines ecclesiasticos ut deserere posset impetrasse, pro domo et familia sustentanda. Sic Hartungus et Adolphus fratres Schowenburgici; Hartungus regimini et militiae destinatus erat, Adolphus ecclesiasticis; Hartungo tamen absumpto bellis quibus servierat, ad Adolphum successio rediit, qui quoque monasteria relinquens, saeculo matrimoniisque se mancipavit. Hoc itaque Esbernum aetate Absalonem praevertisse primo docet, deinde Dambori Rugii oratio apud Saxonem, l. XIV, p. m. 296, diserte satis indicat, dum rationes suas exponit, cur Absalonem potius quam Esbernum natu majorem adhibere cupiat in pace petenda a rege Daniae. Nec par industria, inquit, in fratre tuo praetereundo, quanquam natu praestet, usos nos esse constat. Tibi enim, loquitur Absaloni, auctoritatis praerogativam, honoris, non animi nec aetatis privilegia, sed dignitatis ornamenta conciliant. Haec Saxonis verba, qui cum Esberno et Absolone vixit, a veritate aliena esse nemo facile credet: repertus est tamen Martinus Petri abbas Soranus( is enim praefuit usque ad annum 1571), qui in libello suo De Absalonis archiepiscopi genealogia Danice edito Hafniae an. Chr. 1589, tam in fronte libri quam postea p. 29, Absalonem et Esbernum, fratres gemellos uno partu exclusos contra Saxonem ausus fuit scribere et statuere, anilibus quibusdam fabulis, quarum plenus est iste liber, innixus, quas tanto historico praeferre non dubitavit, earumque mendacia tantae luci, ipsique veritati vim ut facerent, quantum in ipso fuit, passus est. Ejusmodi vero nugas haud opus est confutare, sed damnare: nullis enim rationibus docuit, cur Saxoni minus, sibi vero praefiscine credendum sit; nec ea quae opponere conatus est plus possunt quam ultimus fluctus contra Marpesiam cautem. Fuit igitur Esbernus Adzeri filius natu- major, ideo saeculi rebus destinatus, alter Absalon, minor natu, et ecclesiasticis propterea regulis imbutus, prout tunc solebat observari in educandis filiis. Uxores Esberni hujus duas fuisse docet nos manuscr. de iis qui Sorae sepulti fuerunt, quibus nomina Hulmesfreth et Ingeburg: dicit enim: Juxta illos sepultae sunt duae uxores Esberni Snare Hulmesfreth et Ingburg: inferius ante gradum sepulta est domina Gundil mater praedictae Hulmesfreth. Monet autem idem manusc. haec corpora sita in parte australi a choro, in presbyterio S. Joannis evangelistae, cum ossa Esberni Snare ante gradum presbyterii Absalonis jacerent, disjuncta sic ab uxorum ossibus longo spatio: quod non solet maritis et uxoribus usu venire, quod conjungi ament uno sepulcro. Et sane conjuncta jacuerunt olim, sed ecclesia Sorana flammis et incendiis destructa an. Chr. 1247, translata sunt horum patronorum ossa an. Chr. 1285 in ecclesiam novam majorem, atque hoc pacto ab invicem separata, tribus ecclesiae novae locis rursus inhumata, quae prius conjunctim jacuerant; qua de re audiendus est auctor ejusdem manusc. loco notabili et egregio. Istorum tamen omnium ossa( loquitur de Absalonis et ejus familiae ossibus) cum multis aliis, quorum nomina in libro vitae scripta sunt, translata fuerunt de antiqua ecclesia per dominum abbatem Nicolaum tertium in ecclesiam majorem, et reposita in tribus locis, videlicet, pars quaedam in presbyterio summi altaris ad dextram domini Absalonis archiepiscopi, ut jam patuit; pars altera in presbyterio Beati Joannis evangelistae, ubi uxores domini Esberni Snare locum suum ab illo tempore receperunt cum Gunilda; et pars tertia in presbyterio B. Joannis Baptistae anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo quinto, in crastino commemorationis animarum. Caetera quae de Esberno dici merentur, exstant apud Saxonem, unde peti hoc ejusque praeclare gestis poterunt.
1.15
( 4) Dno Gaufrido abbate. Praefuit Sorano monasterio hac dignitate ab ann. 1189 ad 1213 Anglus natione; multis enim ex Anglia monachis et ecclesiasticis usi sunt Dani, quandiu non tantam copiam clericorum regna ipsa Danica suppeditare poterant, hinc et praedecessor Gaufredi, Simon, Anglus fuisse scribitur.
1.16
( 5) Et Tochone et Achone. Ambo praepositi erant, sed Tocho Roschildensis Ecclesiae, ut ex catalogo eorum, qui Sorae sepulti fuerunt, manifestum evadit. Sic enim ibi verba jacent: Ante ostium ecclesiae jacet dominus Tucho praepositus Roschildensis; erat enim ex benefactoribus Sorani monasterii: qui cum vixerit et adfuerit, quando Absolon testamentum suum nuncupavit, facile videmus Saxonem praepositum, cujus litterae aliquot meminerunt, circa ann. 1180 et 1184 apud Stephanium in Notis ad Saxonem editae, jam decessisse, et Tockoni praeposito locum fecisse, ut successori suo in hoc officio. Nondum occurrit mihi, quando Saxo praepositus Roschildensis diem suum obierit, et Tocko successerit, sed aperte satis Stephanii sententia convellitur, his indiciis, qui Saxonem grammaticum et historicum eumdem cum Saxone praeposito Roschildensi fuisse, multis conatus est asserere in Proleg. ad Saxon. c. XI. Solum enim Saxonis praepositi nomen non facit Saxonem grammaticum vel historicum nostrum praepositum. Plures fuere Saxones iisdem temporibus viventes, ex quibus nonnisi unus praepositus Roschildensis fuit, qui sane non fuit Saxo grammaticus, prout contendit Stephanius; mansit enim Saxo grammaticus Absalonis archiepiscopi clericus usque ad mortem ipsam archiepiscopi, et diu post etiam in vivis fuit, ut aliquando clarius docebo; cum Saxo praepositus ante Absalonem vita exiisset, et Tockonem hunc, qui testamento Absalonis nuncupando cum aliis astitit, successorem accepisset praepositum Roschildensem. Constat igitur ex hoc Testamento quoque Saxonem grammaticum non fuisse praepositum Roschildensem; neque enim deficiunt alia plurima, quibus hoc docere possem, nisi ab hoc loco aliena essent, et nimis diffundere nos oporteret, qui de Tockone praeposito disquirendum sumpsimus, non de Saxone grammatico. Vocatur hic praepositus Tocho et Tucho, ut audivimus; sed cavendum est, ne illud cum Tychonis etiam nomine confundamus: sunt enim Danis diversa nomina, Tocke et Tyge, nec Latinorum flexiones aut scriptiones perversae sunt attendendae, sed ipsa lingua Danica, quae in nominibus suis exprimendis et distinguendis semper fuit et est accuratissima. Idem dicendum de Achonis nomine, quod hic Tockoni conjungitur: multis apud clericos Latinos vexatum est illud nomen injuriis, nam aliis est Aggo, Ako et Hako et Hacho Haquinus aliaque praeterea hujus nominis detorta, cum Danicum verum nomen sit Aage, et Norvegicum Haagen,[ Islandis autem Hakon.]
1.17
( 6) Magistro Joanne. Vide inferius notam 67.
1.18
( 7) Thordone capellano. Habebant archiepiscopi capellanos, notarios ac clericos suos, qui scribenda observabant in domo aut capella, hoc est, comitatu archiepiscopi. Capellanus erat totius cancellariae caput, instar cancellarii in aulis principum; quidquid enim cancellarii principibus praestabant, illud capellani archiepiscopis. Quid? quod capellani et archicapellani antiquiores sint in hoc munere quam cancellarii, et prius regum aulas ac episcoporum scribendi gratia per Germaniam obsederint, quod praeter clericos initio fere nullus saecularium scribere didicisset. Sed postquam ex Romano jure et aula cancellarii nomen praevaluit, capellani coepit etiam apud episcopos cessare. Sic qui Caroli M. temporibus archicapellani scribebantur, paulo post archicancellarii in hunc usque diem coeperunt appellari. At non existimet quis hunc Thordonem capellanum esse Thordonem Degn vulgo cognominatum, qui leges Valdemari II Juthicas adnotationibus perbrevibus illustravit: nec juvat quod capellani quandoque Danis Degne vocati sint; nam primo non convenit aetas: Thordo capellanus Absalonis sub Canuto VI rege vixit; Thordo Degn sub Valdemaro II, et quidem sera aetate, post promulgatam legem Juthicam ann. Chr. 1240, quo Thordo capellanus vix pertingere potuit: deinde quod Thordo capellanus Absalonis archiepiscopi fuerit Roschildensis, ut innuit Hvitfeldii Chronicon p. m. 134; tertio quod Degn vel diaconus et capellanus haud idem fuerit; Degn enim et diaconus archiepiscopi ad cancellariae negotia admoveri non solebat, sed in Ecclesiae officiis archiepiscopum juvando aderat; capellanus vero in capella archiepiscopi, ut in comitatu principis cancellarius vivebat, et scribenda regens et scripta.
1.19
( 8) Camerario suo. Etiam illud nomen episcopi a saecularibus mutuati sunt.
1.20
( 9) Pueris suis. Hi pueri, pueri non fuerunt, sed obtinuit ista loquendi formula de ministris alicujus aulicis junioribus et florentissimae aetatis. Anglis dicebantur communi nomine Thegni, sive aetatis gravis essent, sive vegetae, dignissimis officiis admoti, vel inferioribus: a veteri verbo Danico et Saxonico tienne, deenen, in usum diuturnum deducti; olim apud paganos et initio Christianismi vox satis nota Danis, qui nihil frequentius in ore habebant, quam Herda Gudan Thiagn, id est Ecclesiae Dei minister vel servus. Sed ab aula tandem penitus in Dania recessit vox, in Ecclesia retinent suos Degne, qui sunt subministri velut Ecclesiae: nec a διακονεῖν Graecorum originem repetere debemus, quod faciunt plerique; sed a veteri Thiagn factum est Degn, Thiagn autem a thionne, servire. Quotquot igitur in aula regum et principum serviebant, Thiagni et Thegni dicebantur, ex quibus juventute prima conspicuos Latine loqui volentes clerici, fecerunt Pueros, Germani Rnaben, Edelfnaben. Nec solum hic reperitur, sed in multis scriptoribus hoc sensu occurrunt pueri pro ministris et servis non contemptissimis. Et Chronicon quidem Selandicum parvum, quod nuper edidit Arnas Magnaeus Islandus, ita de Canuto duce Slesvicensi, p. 17, loquitur: Quem cum pueri sequi vellent, prohibuit eos: at cum illi dicerent, turpe esse quod dux non solum sine pneris, sed etiam sine gladio incederet, etc. Pueri ergo non fuerunt illi, qui consilia dare poterant et duci suggerere. Sic quoque de Nicolao rege Daniae, p. 19, habet: Cum venisset prope Hetheby, dissuaserunt ei comites et pueri sui, ne introiret illuc. Sunt enim hi pueri his scriptoribus, quod olim Danis et septentrionalibus Drenge, quos novimus juvenes robustos et nobiles fuisse, virisque similes, quamvis hodie ad minorem aetatem et viliores solum nomen illud sit restrictum; hinc enim Drungarii milites apud Graecos Constantinopolitanos nomen retinuerunt, idemque fuerunt Drenge, et formula, goden Dreng, apud Danos, quod Rarle apud Suecos. In Anglicis scriptoribus vocantur Tyrones, hoc est, qui nondum milites facti erant, proximi vero ut fierent. Milites enim in aula dicebantur, qui ob officia et servitia sua, quae praestabant, beneficio aut feudo quodam erant donati. Hinc saepius occurrunt milites feudati; Tyrones autem et Pueri illi sunt nobiles, qui quidem serviunt, sed feudum aliquod nondum impetraverant, spe impetrandi viventes, servientes et militantes. Nobiles enim fuisse illos pueros, de quibus hic loquimur, nullum est dubium, quin et aetatis justae juvenes, quia testamento tanti archiepiscopi ut testes adhibiti leguntur, quod non est puerorum minorennium aut vulgarium. Etiam veteres Romani voce pueri sic aliquando sunt usi: Plautus saepiuscule, Curcul., act. I, sc. I, v. 9, de Phaedromo juvene amoribus nocturnis indulgente, et eunte Quo Venus Cupidoque imperat suadetque Amor: Tute tibi puer es, inquit, lautus, luces cereum. In Mostellar., act. 4, sc. 2, IV. 30, Theuropides senex alloquitur servum et Phaniscum: Heus, vos pueri, quid isthic agitis? quid istas aedeis frangitis? Varro in Eumenid.: Vix vulgus confluit, non Furiarum, sed puerorum et ancillarum. Rnechte und Magde, dicunt Germani. Ita puellae quoque dicebantur, quae jam uxores erant, vel viduae. Horat. III, carm. 22:..... Laborantes utero puellas. Ovidius, Fastor. II, jubet..... Viduas cessare puellas Penelope ipsa dicitur puella, cum Ulyssi jam Telemacum dudum peperisset. Scaevola J. C. puellam vocat, quae erat vidua, et post alteri nupta; Agellius, l. XII, c. 1, puellam vocat, quae bis jam puerpera fuerat, ita ut puellae fuerint, quandiu juvenculae. Quidni quoque pueros appellare liceat, quandiu viridis est juventa et γόνυ χλωρόν, adeo ut pueri hoc loco sint, quos nostra lingua junge Herren vel Junckeren vocare solemus; Scalcke veteribus Danis dicti et Germanis proprie, quandiu vox illa in meliorem partem sumpta fuit, ita ut non simpliciter servi dicti sint tales pueri, sed Scalke nobiliorem servitutem servientes. Hinc in leg. Burgund. tit. 49,§ 4: Ad pueros nostros, qui multam per pagos exigunt, jusseramus adduci: hi pueri Danis dicebantur Whytescalke, et Germanis, sicque in eadem lege titulus 76, incipit de Wittiscalcis: Pueros nostros, qui judicia exsequuntur, quibusque multam jubemus exigere. Illo igitur nomine gaudebant isti pueri, qui sane pueri non erant, sed satis adulti, officio sibi mandato pares. Soli marescalci nomen vetus retinuerunt, atque quid primum fuerint vox ipsa docet, inter pueros nempe regis eos apparuisse, donec tempus dignitatem illustrem magis reddidit, et ad hodiernum splendorem marescalcos evexit in aulis. In lege Salica tit. 14, leges: Si puer regis vel litus iugenuam feminam traxerit, hoc est, raptum commiserit, de vita componat, et in l. Rupuar., tit. 53,§ 2: Si regius puer, vel ex tabulario, ad eum gradum ascenderit; Capitul. Caroli et Ludovic. impp. l. VI, c. 319, eadem ratione: Cujus vindictae reus sit puer ante dominum suum, qui uxorem domini sui adulterio violaverit. Ita quoque Gregorius Turon. Hist. l. III, t. V: Lorum sub collo positum ac sub mento ligatum, trahentibus ad se invicem duobus pueris, suffocatus est, ex quibus quomodo pueri sint intelligendi satis percipimus; fuisse nimirum juvenes nobiliores veteribus Danis et Germanis scalcos dictos. Sicque optime distingui poterunt Vhitescalcki a Whytetheovnes, qui occurrunt in legibus Athelstani regis c. 3, apud Bromtonum p. m. 841. Sunt enim Whytescalcki, ut audivimus, ministri regis, qui multas exigunt; Whytetheownes vero servi poenae, vel ut explicat lex servus forisfactus, qui ob maleficium suum in servitutem redactus fuit: neque etiam Whytethegnes legendum est, ut Bromtonus voluit, quia Thegni nomen honoris est apud Anglos, sed Theovnes relinquendum, quamvis et Thegni et Theovnes ex eadem radice provenerint, tienne, Danis; Dienen, Germanis.
1.21
( 10) Henrico converso de Sora. In omnibus fere monasticis scriptis conversorum fratrum fit mentio, qui cum monachis una vixerint, nemo tamen quid sint, cur ita dicantur et distinguantur a reliquis, adnotavit; an sint illi, qui laici fratres, Lagbruder, hodie vocantur, an vero alii? Reperiuntur sane apud Carthusianos et Bernardinos, qui conversi ideo ipsis dicuntur, quod mundum relinquant et monasteriis se tradant, conversi ad meliora et tranquilliora a turbulentis saeculi negotiis, patribus et fratribus istorum ordinum servientes, habitu etiam et colore distincti a caeteris fratribus, quibus serviunt, suntque, ut dixi, similes illis, qui in aliis coenobiis Lagenbruder appellantur. Nullis literis imbuti ad theologiam et sacra pertinentibus. Erat Sora ejusque coenobium Bernardinis fratribus et patribus ab initio dicatum, hinc etiam conversi leguntur inibi fuisse, et quia servi monachorum, etiam postponuntur pueris Absolonis.
1.22
( 11) Fialensleve. Puto esse idem praedium quod Fienneslof lille vocatur in catalogo manuscripto eorum, qui Sorae sepulti sunt; ubi dicitur, Absalonem inde transtulisse ossa Dni Schelmonis Hvide avi sui, et filii ejus Tuchonis de Ecclesia Fiennesloflille in Ecclesiam nostram, id est Soronam, adeo ut praedium illud Fialensleve seu Fienneslof videatur fuisse paternum et haereditarium in Absalonis familia, ideoque fratri Esberno relictum. Supersunt adhuc ista praedia, vocanturque Fienneslof magle et Fienneslof lille in Selandia non procul Sora. Magle enim significat majus in his oris, ut lille parvum, jungiturque pluribus praediis, quae se distinguere cupiunt ut Agli magle, Steen magle, etc. Sicque videmus quid Roskildiae Magle Kilde significet, fontem scilicet majorem, cum quo caeteri comparati ejusdem loci, minores sunt; ob illos enim fontes ibi scaturientes Roskildiae nomen emersit, majoribus et minoribus fontibus celebre, adeo ut quae hactenus etymologia placuit, quasi Magle Kilde, sit fons Magdalenae, ex corrupto fonte petita sit, ab iis, qui quid magle Danis antiquis sit non intellexerunt.
1.23
( 12) Monasterio de Aas. Aas monasterium situm in Hallandia, ab Eskillo archiepiscopo Lundensi fundatum legitur, et a Valdemaro episcopo Slesvicensi dotatum. Eskillus sedit ab anno 1138 ad 1178. Conjicio illud fundatum esse circa ann. 1165, et Soranos monachos primam illuc coloniam deduxisse dicto anno, secundam quoque Soranos anno 1195 delegasse, sicque legendum apud Hvitfeldium p. m. 148. Siden sente Sorge een Sverm Munke fra sig til Aasz i Halland Aar 1165( pro 1195). Nam p. 162, ann. 1195 secundo Soranos monachos ad Aas monasterium concessisse monet. Aar 1195 sende Soraee Kloster atter een Sverm Muncke af S. Bernhardi Orden til Aasz Kloster udi Halland. Haec causa fuit Absaloni, cur Aasensi monasterio benefaceret, et legata praecipua relinqueret, quod veluti mater esset Sorana Ecclesia, et per illam Aasense coenobium incrementa sumpsisset. Ab hoc coenobio tritum illud in his regnis Hallands Aasz exstitit; etiam extra Hallandiam plura loca sic denominata memini.
1.24
( 13) Donavit et scotavit. Hic vides verbum Danicum skisde Latina lingua donatum esse. Saepius enim reperitur in antiquis scriptoribus. Est autem Scotare et skisde, idem quod tradere, et in alterius potestatem et dominium rem transferre: patet hoc ex litteris Christierni episcopi Ripensis circa ann. 1298 datis apud Hvitfeldium, ubi dicit, se contulisse et scotasse, et sub reali possessione tradidisse bona jure perpetuo possidenda. Unde vero haec traditio, Scotatio et scotare, tradere dici coeperit, explicandum est: non enim est nullius momenti, sed antiquos tradendi ritus apud septentrionales et Germanos, imo apud Celtas omnes, complectitur. Celtae enim, quia scriptioni ac litteris non studebant, sed hanc παιδείαν a se semper alienissimam esse oportere judicarunt, contractus tamen, ut firmi essent et bonae fidei, semper curarunt, eoque fine signa quaedam loco scriptionis adhibebant, quae testarentur rite contractus impletos et perfectos esse, tradenda tradita, facienda facta esse, et promissa soluta. Inter haec signa erant stipulae, unde stipulationes Romani juris nomen retinuerunt, et stipulatae manus dicebantur, quae stipulam tradebant, quaeque recipiebant: stipulata manu promittere dicimus eos, quos optima fide praestare promissa credimus, manus jungentes, einander die hand darauf geben, quamvis hodie stipula absit, quae quondam promittentibus adesse debebat, si stipulata manu quid fecisse dici vellent, sic quoque festucae et exfestucationes. Fuerunt enim Romanis quoque tempora, quando sine scriptione ulla in rebus transactis versati sunt, solis verborum obligationibus et signis concomitantibus, ac memoriam rei gestae tuentibus contenti. Ita septentrionales quoque signis maxime obviis, et quibuscunque in sinum aut gremium contrahentium conjectis, contractus implebant, sive stipulae essent, sive virgulae et taleae, vel terrae pugillus, et cespes, vel claves, chirothecae, vel alia; omnia enim hujusmodi, in gremium alicujus missa signa, erant contractus qui praecesserat, et rite jam ad finem perductus erat, ideoque signis his in judicio productis nulla fides denegari solebat aut poterat. Hoc illud est, quod Dani vocarunt at skisde; et quamvis ritus illi perierint, in gremium conjiciendi, aliique ritus nunc observentur contrahentium, vox tamen illa antiqua mansit in hodiernum diem, rite enim ut contractus perficiatur, adhuc dicuntur contrahentes at skisde vel scotare. Skisd notum est esse gremium et sinum excipientis aliquid, Scoot, Germanis, Saxonibus et Belgis; Schoosz, superioribus Germanis; hinc skisde et scotare in gremium alicujus aliquid conjicere, contractus perficiendi causa; at skisde sit Darn, infantem suum gremio excipere: At skisde hannem Huus, Ager, og Eng: domum, agrum et prata alicui tradere in dominium. Saxones et Franci hunc ritum scotationis etiam alio vocabulo expresserunt, vocarunt enim lesowerpum, quod tamen eodem redit cum scotatione; composita enim vox est Lisze, veteri Danico vocabulo, et in usu hodierno manente, quo gremium significatur, et quidem gremium inferius ad alvum, quae pars corporis apta nata est ad colligenda et excipienda omnia a sedentibus, ideoque a laese et lese nomen retinuit, quod in eum sinum colligantur omnia, scribiturque propterea et Laisum et Lesum. Junctum vero werpum itidem Germanicae originis vocabulum est, werpe, jacere, conjicere, een Werp et Worp, jactus, hinc werpum Latina flexione, et laiso werpum, jactus in gremium, et Skisde Danice, scotatio. Huc spectat totus titulus Legis Salicae XLVIII apud Lindenbrogium, qui quoniam totam rem explicat et notabilis est, afferri debet. Sunt autem ejus verba haec: Hoc convenit observare, ut tunginus vel centenarius, mallum indicent, et scutum in ipso mallo habeant, et tres homines causas tres demandare debent in ipso mallo, et requiratur postea homo, qui ei non pertinet, et sic festucam in laisum jactet, et ipsi in cujus laisum festucam jactaverit, dicat verbum de fortuna sua, quantum ei voluerit dare. Loquitur haec lex de exfestucatione bonorum et fortunarum, quas quis alteri donare vult, haeredem eum instituendo. Pergit igitur: Postea ipse, in cujus laisum festucam jactaverit, in casa ipsius manere, et hospites tres suscipere, et de facultate sua, quantum ei datur, in potestate sua habere debet, et postea ipse, cui creditum est, ista omnia cum testibus collectis agere debet: postea aut ante regem, aut in mallo legitimo, illi cui fortunam suam deputavit reddere deberet, et accipiat postea festucam in mallo ipso ante duodecim menses, ipse quem haeredem deputavit, in laisum suum jactet, et nec minus nec majus, nisi quantum ei creditum est. Et si contra hoc aliquid dicere voluerit, debent tres testes jurati dicere, quod ibi fuissent in mallo, ubi tunginus vel centenarius indixerunt, et quod vidissent hominem illum, qui fortunam suam dedit in laisum illius, quem jam elegerat, festucam jactare, et nominare illum debent, qui fortunam suam in laisum electi jactavit, nec non et illum, in cujus laisum festucam jactavit, et haeredem appellavit, similiter nominent. Et alteri tres testes jurati debent dicere, quod in casa illius hominis, qui fortunam suam donavit, ille in cujus laisum festucam jactavit ibidem mansisset, et hospites tres vel amplius collegisset et pavisset, et ei ibidem gratias egissent, et in heudo suo pultes et testes collegissent. Ista omnia alii tres testes jurati dicere debent, quoniam id mallo legitimo, vel ante regem, ille qui accepit in laisum suum fortunam in mallo publico, hoc est, ante theada vel tunginum fortunam illam quem haeredem appellavit, publice coram omnibus festucam in laisum ipsius jactasset, et haec omnia novem testes debent affirmare. Videmus hic ritus omnes in scotationibus observari solitos, quando quis fortunarum suarum haeredem aliquem eligere et instituere optabat. Sic quoque in aliis alienationibus locum habebat Skisde, et scotatio, seu laisowerpum, ut in legatis, hoc loco, quae quandiu in praediis et agris erant, additur, donavit et scotavit. Caetera bona mobilia dare et donare solum sine scotatione legitur Absalon noster. Formulae quoque Marculfi de his laisowerpis loquuntur ut form. 43 de laisowerpo per manum regis, et in ipsa formula: Nobis per festucam visus est lesowerpisse vel condonasse, et mox: Nobis voluntario ordine visus est leisowerpisse vel condonasse, hoc est, testes adfuerunt videntes, quod in sinum regium festucam miserit, et donationem suam sic perfecerit, ita ut nihil potuerit esse firmius aut stabilius quam coram rege laisowerpire vel scotare, vel per manum regis: unde formulae dictae initium tale est Quidquid in praesentia nostra agitur, vel per manum nostram videtur esse transvulsum, volumus et jubemus, ut maneat in posterum robustissimo jure firmissimum.
1.25
( 14) Ad mensam canonicorum. Peculiares villae et praedia ad sustentandos monachos olim et clericos, in monasteriis et collegiis destinare solebant, quoniam coenobitae erant, ex communi mensa ac quadra viventes, ita ut ubicunque magnus numerus fratrum, ejusdem mensae et convictus degebant, multa quoque praedia necesse esset servire, isti numero alendo sufficientia. Hinc Taffelgutter apud Germanos, regum et principum mensis destinata bona. A Persis hic mos primo manasse creditur; illi enim alia praedia mensae, alia vestibus, alia venationibus dieasse leguntur.
1.26
( 15) Esbiruth. Puto esse eamdem villam, quae vocatur Esperod: in qua circa annum 1329 adhuc archiepiscopus Carolus Lundensi capitulo curiam unam donavit, ut habet Chronicon episcopale Hvitfeldii.
1.27
( 16) Saxulstorp. Non frustra videtur additum in Ruma, ut distinguatur scilicet ab alia ecclesia Saxeldorp, quam Isarnus archiepiscopus an. Chr. 1305 eidem capitulo Lundensi contulit: et diversae Ecclesiae ejusdem licet nominis esse debent, neque enim quae jam semel donata acceperant, rursus donata potuerunt agnoscere fratres iili ac canonici.
1.28
( 17) Fratribus. Hodie canonici fratres desierunt appellari.
1.29
( 18) Utriusque coronae. Intelligit lychnuchos et candelabra illa brachiis in coronam cincta et diffusa, atque in ecclesiis nostris suspendi solita, eorum fuisse duo in ecclesia Lundensi indicat, quibus ceram et cereos hoc legato procurat, et Danica ac Germanica lingua vocantur aut simpliciter Kroner, Kronerne i Kirken, aut ut clarius distinguantur a caeteris coronis, addi solet Liusekroner. Lieth- Kronen. Ex orichalco plerumque fusa videns et ad majorem ornatum ac splendorem etiam ex argento; quod quoque conatum esse Absalonem archiepiscopum in sua ecclesia audiemus infra.
1.30
( 19) Monasterio B. Laurentii. Indicatur Lundense monasterium adjunctum ecclesiae cathedrali; tota enim domus Lundensis, ecclesia cum monasterio S. Laurentii martyri dicata fuit, nomenque ejus praeferebat; exstant aereoli nummi, qui passim effossi sunt, cum crate Laurentii, indicantes se prodiisse ex moneta episcopali Lundensi. Novimus enim in Martyrologiis adnotatum esse, B. Laurentii martyrium peculiare et excogitatissimum fuisse, eumque crati impositum ignibus subjectis tostum jacuisse, hosque cruciatus adeo spretos a constanti et sancto viro, ut mediis in flammis exclamaverit, jusseritque in alterum se latus verti oportere, quod alterum jam satis tostum sibi videretur. Ideo hi nummuli cum crate sunt.
1.31
( 20) Quatuor marcas argenti. De marcis nunc nihil dicam, earum nomen Danicum esse, et ex septentrione primum ad omnes qui marcis vel usi sunt vel hactenus utuntur pervenisse. Marca autem argenti est sedecim semunciarum pondus argenteum, nostra moneta octo unciales thaleros reddens: ita ut quatuor marcae argenti faciant 32 unciales, et quae sequuntur centum marcae sunt 800 unciales thaleri, et quinquaginta, quadringenti. Hae sunt marcae argenti, Mark Eslf; aliae erant marcae denariorum, Mark Penge, exstantque inter nostras marcas, marcae denariorum Scaniensis monetae, aliae Selandensis, aliae Jutensis. Scanienses denarii et marcae, Absalonis hujus temporibus, praepoliebant Selandicis altero tanto, et diu post etiam. Quatuor marcae denariorum Scaniensium, octo vero marcae denariorum Selandensium, requirebantur ad unam marcam argenti conficiendam, ita ut uncialis thalerus apud Selandenses id temporis fuerit marca denariorum. Duo vero unciales apud Scanienses marcam denariorum Scaniensium reddebant. Et quia sedecim denarii faciunt marcam denariorum, videmus quemlibet denarium Scaniensem argenteum valuisse hodiernae monetae sex asses Lubecenses, atque sic aequales fuisse denariis Romanis: denarios vero Selandicos valuisse tres asses Lubecenses, seu quinarium Romanum. Haec tunc temporis erat magnitudo et pondus denariorum Scaniensium ac Selandensium. Valdemari I denarios non semel vidi, pondere dimidiae drachmae, vel trium assium Lubecensium singulos: at Scaniensis ponderis drachmales denarios nullos; unde haud statim colligitur, eos illo pondere nunquam cusos fuisse, quod nusquam hodie exstent, vel in Germania, vel in Gallia, vel in Anglia, vel in Dania Sueciave, Romanis licet salvis et superstitibus, et trium assium denariis vetustis passim in dictis regionibus occurrentibus. Ut nulla causa sit cur denarii drachmales horum populorum non etiam servati essent. Et fateor hanc rationem valde stringere contra denarios Scanienses et Slavicos; nam et hi ejusdem ponderis erant, ita ut quatuor marcae Slavicae facerent marcam argenti. Novimus tamen veteres denarios, in primis argenteos, conquisitos fuisse sedulo, quoties novi denarii cuderentur, et ad monetam edictis severis propositis redire debuisse, ne nunc addam de argentariorum opificum officinis, quae argenteos nummos omnes, et quibus lucrum sperare possunt, conflant et disperdunt. Ab illis hominibus praecipua nummorum calamitas fluit, illi nummos omnes absumunt alicujus frugi vel pretii, regesque cogunt ac principes tot monetas adulteriis foedare, cum his harpiis alias non possit occurri. Non aureae messes ullae, non ulla Gargara aut montes auri vel argenti in nummos conclusi, ab istis lucripetis tuti erunt, vel sufficient. Sic, ut mihi mirum non videatur, tam paucos nummulos veterum Danicorum superesse, et qui supersunt, esse ex vilioribus, quod praestantiores dictorum argentariorum avaritia jamdudum inhians uncis manibus traxerit. Neque tamen existimet aliquis, cum marcas argenti et marcas denariorum, hic legit, unum aliquem nummum cusum tunc temporis fuisse, qui marcam argenti et marcae pondus in argento repraesentaret: minime gentium. Supra denarios tunc nulli nummi cudebantur: caetera nomina nummorum pondus erant, nihilque praeterea; sic denarii Scanienses sedecim marcam denariorum reddebant, denarii 64 marcam argenti: denarii Selandici 16 marcam denariorum constituebant, et denarii numero 128 marcam argenti, erat enim, ut dixi, Selandicus denarius Scaniensi dimidio minor. Civitates Hanseaticae, Lubeca, Hamburgum, Wismaria et Luneburgum primae fuerunt, quae marcae nomine nummum produxerunt an. C. 1506, non ante. Quae erat marca denariorum Lubecensium aut Slavicorum, non vero marca argenti; sedecim enim asses Lubecenses tunc illum nummum etiam ingrediebantur, sed multo minores quam olim. Neque enim haec marca denariorum continebat nisi 32 asses hodiernos Lubecenses, ita ut denarii Lubecenses illo tempore fuerint duorum assium hodiernorum, sicque anno 1506 denarii recesserint ac defecerint duabus partibus ab antiquis. Hic nummus dicebatur Markstuck, quorum duodecim marcam argenti faciunt. Supersunt enim adhuc illi nummi, sed vix istos praedones argentarios effugiunt, primae monetae prae primis, quod illi secundis et tertiis sequentibus fuerint puriores. Illae enim civitates tunc marcam denariorum ad peculiarem statum redegerunt, et loco denariorum scillingos sedecim marcae denariorum tribuerunt, scillingo vero cuique denarios duodecim; unde postmodum sillingum fecerunt, ita, ut denarii 2304 schillingi vero 192 marcam denariorum effecerint, duodecimque marcae denariorum unam marcam argenti. Hic erat status marcae Lubecensis saeculo priore, ad quem redacta fuit per dictas civitates, quae propterea nummo huic inscribi curarunt: Status marcae Lubicensis 1506. Recesserunt vero paulatim ipsi ab hoc statu, nullam aliam ob causam quam veterem illam, argentariis istis argentum omne eripientibus, crescente luxu supellectilis cum divitiis civium, donec ad dimidium marca etiam illa prolapsa sit, hodieque 24 marcae denariorum, 384 scillingi, denarii vero 1608 Lubecensis monetae ad marcam argenti explendam requirantur.
1.32
( 21) Midsommers Gilde. Midsommer tempus est mediae aestatis mense Junio et circa festum S. Joannis. Gylde est a Gielde, census quem solvere debent. Germani vocant eadem ratione die Gulten.
1.33
( 22) Propter justitiam exsulanti. Archiepiscopus ille Ericus dictus est Caecus, quod oculorum vitio laboraret; sponte sua exsulatum abiit in Daniam, nemine cogente, Suerro Magno rege Norvegiae aequas conditiones volente, quas cum accipere nollent, nec archiepiscopus, nec episcopi, ut reges Daniae et Sueciae in eum concitarent cessabant, exsilio arrepto eo citius commotos iri reges sperantes. Haec causa est, cur legata archiepiscopo et episcopis Norvegiae Absalon hic nuncupet, quia tunc aderant omnes in Dania. Suerrus ab ann. 1178 regnum capessere coepit. Ericus archiepiscopus in Catalogo episcoporum Nidrosiensium electus ponitur ad ann. 1184. Mox a Huitfeldio Suerrus ad ann. 1195 mortuus scribitur: quod sane si verum esset, omnis haec chronologia Testamenti Absalonis concideret, et ante annum 1195 nuncupatum fuisset, siquidem episcopi, Suerro mortuo, redierunt protinus in Norvegiam ad suas ecclesias. Illud igitur Huitfeldio imposuit historia quaedam minus fida, quid pro quo quae solet arripere. Verumtamen est hoc anno 1195 die sanctorum Petri et Pauli Suerrum publice primum coronatum ac proclamatum esse regem Bergis, testante Chronico Norvegico p. m. 524, nisi quod perperam annum addiderint in margine 1194. Ipsa enim verba: Om Buaren derefter, hoc est victoriam Suerri contra Sigurdum Magni excipiente; victoria sane illa anno 1194 Suerro obtigit, ergo vernum tempus, quod sequitur, est anni 1195, quo comitia coronationis suae Suerrus indixit ad diem Petri et Pauli. Verior igitur est sententia Chronici Norvegici, Suerrum obiisse ad a. C. 1202, VIII Idus Martii, Bergis; coronatum esse 1195 die Petri et Pauli, coepisse regnare 1178. Suerri temporibus ita constitutis, jam etiam de episcoporum temporibus ad haec Testamenti verba elucidanda quaedam afferamus. Dixi Ericum electum 1184, Oysteino archiepiscopo adhuc vivente, quod ille viribus defectus muneri haud amplius superesse posset; mortuo deinde Oysteno circa an. Ch. 1186, durantibus adhuc seditionibus et partibus, electus mansit Ericus usque ad an. 1188, quando Roma pallium petiit et impetravit. Sic constitutus archiepiscopus coepit Suerro se variis modis opponere; quae cum Suerrus valde moderatus et mitis exciperet, hominemque sedare cuperet, ille tanquam oleo affuso flammas flammis addidit, et incendia incendiis, ita ut Suerro necessitas dictaret acrius contraire, et haec imperia circumscribere, quae non ferens archiepiscopus, circa an. 1191 excessit, evasit, erupit in Daniam. Haec illa est justitia, ob quam exsulare hic dicitur, et legatis archiepiscopi Absalonis non parum recreatus invenitur. Caeteri tamen, qui hic nominantur episcopi Norvegici, non cum archiepiscopo exsulatum iverunt, sed post Suerrum coronatum 1195 aut 96 in Daniam quoque ad archiepiscopum perrexerunt, tantumque effecerunt suis inspirationibus, ut Canutus, rex Daniae, exercitum contra Suerrum miserit in Norvegiam, qui victor magnis calamitatibus Norvegiam attrivit, donec ad an. 1201 caesus adeo fuit a Suerro, ut respirare rursus non potuerit. Haec Chronicon Norvegicum docet, et addit p. 530, archiepiscopum et episcopos non rediisse ad sedes suas in Norvegiam ante an. 1203, Suerro mortuo, et Haquino ejus filio regnante, ac cum episcopis transigente; sicque rursus evincitur Testamentum hoc Absalonis non nisi circa finem vitae ipsius conceptum fuisse
1.34
( 23) Nigello episcopo. Is an. 1190 Stavangriensem episcopatum sortitus erat, et 1196 cum Nicolao Asloensi Daniam petebat. Nield vocatus in Chronico Norvegico, sed in Catalogo episcoporum Stavangriensium apud Huitfeldium et male nomen se habet, et annus adjectus 1183, vocatur enim Nicolaus, qui est Niellus, Nigellus et Nialus, nomen Norvegis non ignotum; etiam in Chronico Norvegico erratum est, quando reditum ejus p. 530 adducit, ubi Nioefsz impressa habent pro Nioeld.
1.35
( 24) Ivaro Hamarcopensi. Hinc discimus oppidum primarium Hammerensis dioeceseos illa aetate non Hammer, sed Hammerkisbing dictum fuisse, vulgus tamen, cui omnia verba, si liceret, sunt monosyllaba( ita omnia contrahunt), Hammer potius vocarunt quam Hammerkisbing.
1.36
( 25) Nicolao Aslonensi. Legendum Asloensi. Norvegis Opsloe, hodie est Christiana, postquam Christianus IV illam transposuit et nitidius aedificari curavit, quae ut diutissime floreat exopto, quoniam civitas mihi patria est, quam puer nondum biennis et ex uberibus adhuc pendens reliqui, nec postea videre contigit. Nicolaus autem episcopus princeps facile tunc erat episcoporum, qui episcopatum susceperat anno 1190, et caeremoniis coronationis Suerri anno 1195 praesidebat, Nicolaus Arneson in Chronico Norvegico appellatus; cui legatum unctius propterea contulit archiepiscopus, quod prudentia in rebus gerendis caeteris exercitatior esset et acceptior, licet ultimo loco inter episcopos ponatur, quod post caeteros episcopatum adeptus esset.
1.37
( 26) Ciffum argenteum. Ciffus hic pro scypho ponitur, Danice dicitur een Skaal proprie: cujus figura vasis qualis sit neminem nostrum latet, facilius tamen oculis quam calamo describitur. Alii enim scyphi in paterae formam minus profundi, nec gibbo satis conspicuo intelliguntur; alii majores et profundiores gibbosioresque, plerique rotundi et patentes; qua scilicet forma maxime differunt a caeteris poculis, quae et sunt altiora, et minus patent scyphis. Graecae originis est vocabulum et antiquitatis magnae, Homero satis cognitum; quod ipsum, qui a Scythis factum esse scyphum et derivari crediderunt, satis confutat, inter quos Graeci ipsi hallucinati sunt, et in primis Athenaeus l. XI. Neque enim Scythae Homero aut Hesiodo noti aut dicti sunt, σκύφοι vero sunt, adeo ut Scythis ipsis antiquius nomen sit scyphi. Melius forte apud eumdem Athenaeum divinarunt, qui ἀπὸ τῆς σκαφίδος scyphum denominatum voluerunt, quod plerumque scaphae figuram imitarentur: sed cum scaphia dicta sint ista vasa peculiariter, haud etiam isthuc scyphorum originem referre licet. Quin etiam scyphi scaphiis priores sunt, ut jam dixi, adeo ut originem antiquiora a serius accedentibus petere non possint. Eustathius mihi videtur optime ἀπὸ τοῦ κύφους et a gibbo deduxisse; sunt enim scyphi fere omnes ὀπιθόκυφοι, et gibbum insignem convexum, qui concavo suo respondeat, praeferunt pede humili addito, cui gibbus innititur. Homero est τὸ σκύφος neutro genere, ut et Phaedimo et Theocrito: Δουρατὲον σκύφος εὐρὺ μελιζωροῖο ποτοῖο, ut antiquitatem primi orbis elucere in scypho ligneo videamus, eum nondum argenti aut auri, aut aeris, aut stanni tanta copia suppeteret, sed lignea fere suppellex omnis sufficeret. Tibullus quoque saginum scyphum commemoravit l. I eleg. 10, v. 2. Ad formas varias scyphorum pertinet Stesichori σκυφίεν δέπας, poculum scypho simile, quod tam poculum quam scyphum refert; et ὠοσκύφια apud Athenaeum, quae ovorum figuram repraesentarunt quales scyphos etiamnum hodie servamus. Cur vero hic ciffi exstent non scyphi, ex pronuntiatione et scriptione diversa manavit. Quidam enim sci pronuntiant ut zi et ci, sic scire. nescire emolliendo pronuntiamus, cum σκυθρωπὸν nimis videatur per skire et neskire illud efferre. Interim Graecizant multa verba; et more Graecorum exprimuntur, ut scyphus, Scythae, sceptici, quae quoque Latinizant apud multos, ut cyphos et ciffos, et Cythas et Cepticos pronuntiari audiamus potius, ne dura sit nimis pronuntiatio, sed delicatior auribus illabatur, idque ad scriptionem etiam extenderunt, praecipue in verbo ciffus, ubi φ Graecum, f Latino gemino compensarunt quoque, nam et Graece dicitur σκύπφος Hesiodo: Πλὴσας δ' ἀργύρεον σκύπφον φέρε δῶκε δ' ἄνακτι. Hinc igitur ciffi in hoc Testamento scripti exstiterunt.
1.38
( 27) Scutellas argenteas. Cicero scutellae voce usus est, sed alia significatione quam huic loco convenit; sumitur enim Ciceroni pro poculo, ex quo propinatur, III Tuscul. quaest.: Eripiamus huic aegritudinem, quo modo? collocemus in culcita plumea, psaltriam adducamus, hedrychum incendamus, demus scutellam dulciculae potionis, aliquid provideamus et cibi. Delicatulo delicata maxime verba dat, hinc illa scutella Ciceroni nata, et dulcicula. Nam ad cibos apponendos non scutellam requirit, sed vas aliud: differt ergo Ciceronis scutella ab his nostris. Scutella tamen Martialis usus est pro patina et paropside, qua cibi apponuntur, comparat enim eam cum lancibus et gabatis, l. XI: Sic implet gabatas paropsidesque, Et leves scutulas cavasque lances. quin et l. VIII: Bessalem ad scutulam sexto pervenimus anno. Patinas ergo significat scuto similes. Quin enim scutulae et scutellae ex scuto descendant, nullum est dubium, adeo ut Cicero quoque l. II De nat. deor. scutulum dixerit pro parvulo scuto. Hodie scutulae et scutellae pleraque sunt rotundae, olim oblongae ad scuti Romani formam, unde dictae sint. Sic araneae tela dicitur Plinio scutulata, l. XI, c. 23, ubi lacunae oblongae in retibus apparent, non rotundae plane, ut volunt aliqui. Quanta arte, dicit, celant pedicas, scutulato rete grassantes. Prout enim in retibus videmus lacunas internodiis suis distinctas, quas Germani et Dani Masken vocare solent, oblonga rotunditate sibi invicem junctas, sic scutulas retis et telae aranearum eleganter illas appellarunt: quin et scutulam corticis eadem ratione scripsit eximi arboribus idem Plinius l. XVII, c. 16, ubi insitionis artem elegantissimis verbis describit: Amputatis omnibus ramis, ne succum avocent, nitidissima in parte, quoque praecipua cernatur hilaritas, exempta scutula, ita ne descendat ultra ferrum, cortici imprimitur ex alia cortex parcum sui germinis mamma. Hoc igitur quod eximitur, qua forma eximi contingat, docet esse nimirum scutulae formam aptissimam, non rotundam plane, sed oblongam. Vox igitur rebus scuto vulgari minoribus, ejus tamen formam referentibus ab antiquis applicata, nam et scutulatae vestes et equi dicuntur, talibus figuris reticulatis sparsi, pommelez vocarunt Francici, Apffelgrave Pferde Germani. Hinc quoque scutrum, vasis genus, quod instar scuti se porrigat, prout hodie lebetes multi praecipue, quos Spulkessel vocamus, ad vitra et pocula emundanda aquam habentes, hi enim proprie scutra dici possunt, legiturque vox ea apud Varronem, et Plautum in Persa, act. I, sc. 3:
1.39
Bene ut in scutris concalcant, et calamum injice. Unde constat aereum fuisse, ut igni admoveri potuerit, et scutiforme. Ut scutriscum ejusdem formae vasculum apud Catonem De re rust., c. 10. Haec omnia a scuto ejusque forma Romanis desumpta sunt et in linguam introducta, licet ipsa vox scuti Graeca sit, et a σκύτος corium originem Latinis monstraverit. Jam vero cum ista forma scutularum oblonga incommodior coeperit esse in patinis et patellis, ad rotundam formam redactae sunt, et nihilominus scutulae perrexerunt vocari. Si enim ab initio ista forma rotunda patinis fuisset, non scutulae, sed clypea dici meruissent, quod clypei essent rotundi, non oblongi velut scuta. Optime vero patinae nomen scutularum profunditatem exprimit, quod totae pateant, nulla fere profunditate gaudentes, planae et humiles, flach und plat, unde Francici patinas appellarunt des plats et scutulas des escuelles. Itali et Hispani quoque in suam linguam receperunt, ita ut Germanos etiam eam vocem retinere voluisse mirari non possim, qui Skottel et Belgice Schootel, in superiori Germania Schussel patinas appellant, velut scutulas et scutellas orbes et quadras quae nobis Telle et Tellerfen dicuntur, a telle scindere, vel quod ligneae essent, ex ligno paratae cultro, et in formam redactae, vel quod cibos in illis scindamus. Dani enim et septentrionales vix illam vocem Skottel admiserunt. Fuerunt tamen tempora quando in Islandicam aut veterem Danicam nomen illud concessisse licet observare. Notus illis fuit Scutilsvein, et dictum legimus in aula eum qui omnem illam supellectilem suae custodiae demandatam habuit. Haec autem pompa ministeriorum aulicorum circa tempora Olai Kirre regis Norvegiae cum novis nominibus etiam ultimo septentrioni placuit. Veteres enim mores et nomina adhuc in Dania supersunt, ubi scutellae non nisi Fade dicuntur, quod cibum capiant, et Fadebur locus, ubi vasa talia servantur, et Fadeburs Pige ancilla, quae proma conda talium habebatur. Pomposius erat autem in comitatu ministros habere peculiares argento et auro praepositos, quos SSlf Poppe vocare solemus, aut qui fercula patinis allata regibus deserviunt, Credentzer, Vorschneider, Dugsvenne, ut Kertisveini vocabantur, qui cereos praeferebant, et tenebant ad mensam sedentibus regibus. Tam late igitur se sparserunt scutellae, per omnes linguas, et ab hac origine nomen in usum fuit receptum.
1.40
( 28) Dno regi. Hic regem praecedunt archiepiscopus et episcopi Norvegiae, licet exsules.
1.41
( 29) Mirabiliter fabrefactum, hoc est magna et mirabili arte, cui tunc aurifices non obiter studebant, praeclara edentes opera. Cornu aureum, quod inter κειμήλια regum Daniae stupendi operis est, has artes veterum maxime commendat, est enim peculiare tam arte quam ingenio, cui vix simile reliquus orbis ab ea aetate producere potest. Et quia Mexicanorum aurificia paganica scriptoribus laude dignissima passim recensentur, Mexicanos autem pariter ac septentrionales nostros e Scythia primum transiisse docemur, majores nostros magni ingenii et solertiae homines fuisse fateri necesse est, omnes reliquos facile superantes. Nam quae hodie vulgares et inficeti ac paupertini ruricolae in Norvegia plures, tam in ebore, dente Rosmari, et lignis unico cultello praestant artificia, malo tacere quam antiquis his comparare.
1.42
( 30) Dnus Suno. Erat filius Ebbonis filii Skialmonis Candidi, patruelis Absalonis, cui plures filii, Petrus Sunonis episcopus Roschildensis, et Andreas Sunonis, qui hic dicitur cancellarius, sed Saxoni Grammatico Epistolaris regius, quique Absaloni in archiepiscopatu successit. Mortuus est ille Suno Ebbonis a. C. 1186. Ebbo pater ejus a Suenone Grathe praefectus Roschildiae constitutus diem suum obiit an. 1150. Sensus autem verborum est, Sunonem 130 marcas argenti Absaloni debuisse, quod debitum Petrus ac ejus fratres haeredes, Sunonis filii, Absaloni reddere tenebantur; sed nunc iis hoc remisit, nec unquam posthac exigi voluit, sunt unciales thaleri 1040 nostrae monetae.
1.43
( 31) Episcopo Roschildensi. Est idem Petrus Sunonis, cujus patri Absalon archiepiscopus 130 marcas, ipsi Petro 48 concesserat, hoc est mutuo dederat. Absalon archiepiscopus Lundensis factus, episcopatum Roschildensem non dimisit statim, sed donec Petro huic Sunonis, patrui sui filio illum tradere posset, retinuit, usque ad annum 1192. Seditque usque ad annum 1214 postridie Simonis Judae mortuus. In eo autem errat Chrronicon episcopale, quod Huitfeldius edidit, dum eum Valdemari regis cancellarium dixit, sicque successerit necesse est fratri suo Andreae in hoc officio, postquam is Lundensem archiepiscopatum suscepit; sed de hac re nulla nos docent monumenta, quin et sequitur statim in iisdem verbis alius error, quo Petrum fratris Absalonis filium, hvis Broderssn hand var, facere voluerunt, cum fuerit Petrus Absaloni pronepos ex patruo Ebbone. Haec igitur notanda et emendanda.
1.44
( 32) Dno cancellario. Hic est Andreas Sunonis frater Petri episcopi Roschildensis, qui tunc erat cancellarius regis Canuti, et epistolaris Saxoni, quod cancellarii nomen vulgare ipsi minus Latinum videretur.
1.45
( 33) Dno Esberno. An fratri Absalonis Esberno Snare? an alii Esberno ipsius Absalonis propinquo? forte fratri Petri et Andreae Sunonis? Utrumque intelligi potest; sed alienum est Esbernum archiepiscopi fratrem aliis remotioribus postponi, cujus legata praeponi maxime debebant aliis propinquis. Nec Esbernum Snerling significari judico, filium Nicolai Mule, filii Esberni Snare. Vix enim eum natum Absalon vidit, aut si vidit, filios ejus videre non potuit, quos hic adducit. Necesse est igitur alius Esbernus hic indigitetur, sed quinam revera sit, minime liquet; ex Sunonis prosapia esse cum Petro et Andrea, qui proxime praecesserunt in hoc Testamento, non videtur absimile. Infra nominatur Esbernus Mule, qui loricam Absaloni dederit, quem Absalon rursus legavit Ulfo fratri Petri Stabularii sui. Hunc ego Esbiornum esse puto, qui hoc loco significatur, quique occurrit cum Absalone ipso memoratus in Lapide Aasumensi Scaniae, apud Wormium p. m. 171. Nam quod eum filium Nicolai Mule faciunt, ego quidem non assentior; cum jam dixerim Esbernum Nicolai Mule filium nec cognomen illud gestasse, nec ejus aetatis fuisse cum Absalon moreretur, ut cum eo stare ac res gessisse dici potuerit, quod et ipsum Saxum videtur testari, ubi conjunguntur Absalon archiepiscopus, et Asbiorn Mule, quasi pares aetate. Nam Nicolai Mule filius dictus est Esbiorn Snerling, pro quo Suerting legit Wormius ex genealogia Martini Petreii. Sive igitur Snerling sive Suerting cognominatus fuit ille Esbernus Nicolai Mule filius, non est omnino ille Esbernus, qui in Testamento Absalonis hic, et in Lapide Aasumensi Mule cognomen tenuit, sed alius Esbernus aetate major, et par Absaloni, patrui forte Sunonis vel Ebbonis vel Tockonis filius. Multi sane Esberni in Absalonis familia memorantur, nullus vero convenit Absalonis aetati, praeterquam frater ejus Esbernus Snare, et qui hic nominatur Esbernus Mule, quem etiam Nicolao Mule majorem existimo, et aetate praecessisse. Mihi quidem videtur nil obstare, quominus Esbernus frater Absalonis intelligi potest. Esbernus Mule etiam infra non vocatur Dominus, quo nomine Esbernus hic tamen gaudet.
1.46
( 34) Hildebrand fecerat. Moris hoc fuit veteribus ab artifice etiam dona commendare et aestimatiora censere. Sic apud Plinium l. XXXIII, c. 11, L. Crassum scyphos Mentoris artificis manu caelatos sestertiis centum habuisse scribit. Sic Martialis, lib. VI, ep. 92: Caelatus tibi cum sit, Ammiane. Serpens in patera Myronis arte; et l. III, ep. 35:..... quem tenebat Artis Phidiacae toreama clarum Pisces adspicis; adde aquam, natabunt. Sed omnium optime Virgilius Eclog. 3:....... pocula ponam Fagina, caelatum divini opus Alcimedontis: Lenta quibus torno facili superaddita vitis, Diffusos hedera vestit pallente corymbos. In medio duo signa, Conon: et quis fuit alter? Descripsit radio totum qui gentibus orbem, Tempora quae messor, quae curvus arator haberet. Necdum illis labra admovi, sed condita servo. DA. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, Et molli circum est ansas amplexus acantho: Orpheaque in medio posuit, silvasque sequentes. Eadem ratione septentrionales suos artifices habebant eximios, inter quos Hildebrand non postremus fuit, qui scyphum istum argenteum arte sua commendatissimum reddidit, quem Absalon Esberno donavit.
1.47
( 35) Dno Alexandro. Hic Alexander nepos fuit Absalonis ex sorore Ingefrith, ut didici ex illorum catalogo manuscr. qui Sorae sepulti sunt: ibi enim dicitur sepultus juxta introitum chori dominus Alexander nepos Dn. Absalonis archiepiscopi ex sorore Ingifrith, et in Genealogia Absalonis manuscr. quae penes me est, idem habetur his verbis: Insuper supradictus dominus Ascerus Ryg genuit filiam Ingifrid, ex qua Alexander, a quo Absalon, Alexander et Nicolaus. Haec Genealogia Absalonis ad illustrandum hoc Absalonis Testamentum unice facit, debueratque juxta edi, sed parco sumptibus, quos nemo suppeditat, ideoque in alia tempora cum locupletior ero, haec et alia servare premereque necesse est.
1.48
( 36) Et loricas quas habebat. Absalon scilicet archiepiscopus, et indicant Alexandrum sororis ejus filium insignem militem fuisse, dignum cui tanta dona loricarum archiepiscopalium legarentur, erant enim tunc loricae auro contra, ἄλλων ἀντάξιαι πολλῶν.
1.49
( 37) Et duobus filiis suis. Genuit Alexander tres, Absalonem, Alexandrum, Nicolaum, ut ex observatione praecedente constat. Aut igitur unus eorum post Testamentum factum accessit, aut ante Testamentum decesserat.
1.50
( 38) Dnae Margaretae. In familia Dn. Absalonis multae sunt Margaretae; nam Skialmo Candidus filiam habuit Margaretam, quae ingressa est coenobium Roschildense; haec nimis est remota ab Absalone ejusque legatis. Habuit autem alteram quoque filiam Caeciliam, nuptam Petro Torst de Pedersburg, genuitque Ingerdam, quae nuptum collocata Vagno filiam inter caeteros progenuerunt Margaretam, ex qua Vogn Gallen, et ex Vogno rursus Margareta, quae uxor facta est Juris Stigson, viri celeberrimi. Haec igitur Margareta, Ingerdae filia, videtur indicari, cui legatum hoc Absalon reinquere voluit, utpote pronepti ejus ex amita Caecilia. Erat et Altera Margareta filia Sunonis filii Ebbonis, filii Skialmonis Candidi, ideoque proneptis et illa Absalonis ex patruo Ebbone, cui hoc legatum convenire poterit: sorori utpote Andreae archiepiscopi et Petri Roschildensis, quibus hic quoque legata scripta reperiuntur, fateorque me suffragium pro hac ultima Margareta ferre posse, quod videam Absalonem in Sunonis familiam propensum maxime toto hoc Testamento ferri.
1.51
( 39) Rojanorum idolorum. Rugianorum ex insula Rugia hic indicantur: Novimus enim Valdemarum primum regem Rugios non solum devicisse, sed et Christianos effecisse, atque Absalonem praecipuum hujus militiae ducem exstitisse. Idolis autem istis suos Flamines, et ingentem familiam fuisse, variique generis supellectilem auream et argenteam, manifestius est, quam ut hic prolixe repeti debent: sufficit scire, ex ista praeda Absalonem hos scyphos servasse, egregiosque fuisse, ut servari mererentur.
1.52
( 40) Canonicis de Paraclito. Indicantur Ebelholtenses canonici monasterii S. Thomae, quorum abbas tunc fuit Wilhelmus, quem Parisiis Absalon evocatum per Saxonem praepositum Roschildensem non per Saxonem Grammaticum, isthic loci constituerat. Vocatur hoc coenobium ad S. Paraclitum, zum heiligen Geist; locus autem, ubi situm ac fundatum erat hoc coenobium, non procul Roschildis distabat, in insula Eschilds oe dicta et dicebatur Estildtune: Insulam totam mari undique cinctam monuit auctor Vitae S. Wilhelmi abbatis, describitque, quod locus peramoenus fuerit, pratis virentibus et diversis nemorum arboribus oblectans oculos animosque illic degentium. Huitfeldius ait ad ann. 1201 hanc insulam sitam fuisse prope Sielsoe p. m. 168, translatum deinde fuisse monasterium ann. 1238 ad Ebbelholt oppidulum, ubi ecclesia in honorem S. Thomae aedificata: sed cum Fridericiburgum a Friderico II rege strueretur, et oppidum et monasterium in proximo sita diruta fuerunt. Ante Wilhelmum abbatem sub priore regebantur hi canonici, Wilhelmo vero accedente, et abbate constituto, S. Augustini Regulam susceperunt, secundum S. Victoris praecepta, quae Parisiis solent observari, sicque canonici Regulares facti videntur, prius monachi ordinis S. Benedicti. Ab Eskillo archiepiscopo fundatum primo hoc quoque coenobium video, ideoque Eskilds oe et Eskildstune imposita nomina. Quando tamen Eskillus hoc monasterium instituerit, non adnotatum reperio. Hervad monasterium in Scania condidit anno 1144, Esserum in Selandia ann. 1150; ex voto enim tenebatur ad quinque erigenda: sed in manuscr. De exordio Cisterciensis ordinis, dist. 3., c. 25 quae beneficio Arnae Magnaei nunc edita et excerpta legimus in Chronico Danorum anonymi, quod ille publici juris fecit, diserte dicitur, Eskillum, postquam archiepiscopus factus est ab anno 1138, illico reddendi voti sui tempus adesse cognovisse. Nactus igitur opportunitatem, de remotis Galliarum partibus, ubi fontem religionis esse cognoveras, non solum quinque sed etiam plures spiritualis professionis conventus evocare curavit. Sic paulo post: Et ut perfecte semetipsum redimeret, mensuramque bonam et supereffluentem piissime liberatrici suae, sicut promiserat, persolveret, quinque caenobiorum fundatione contentus esse noluit, sed alia atque alia tam de suo, quam de aliorum fidelium dono studuit aedificare. Inter illa igitur Eskildstune in insula Eskilli quin ab ipso fuerit fundatum dubitari amplius nequit; adeo ut falsi sint isti, qui Absalonem primum conditorem fuisse contendunt, exornavit enim ille, correxit et emendavit quae subnata erant vitia, non fundamenta prima posuit. Et si vera est sententia Huitfeldii abbatem Wilhelmum decessisse ann. 1201, monasteriumque translatum esse ab Eskilli insula ad Ebbelholt, ann. 1238, prout credo verum esse, nescio qua ratione vera esse possint, quae ex codice quodam manuscr. Stephanius in prologo ad Saxonem c. XI commemoravit dicens: Obiit autem S. Wilhelmus XL anno postquam curam pastoralem suscepit, et sepultus in monasterio D. Thomae in oppidulo Ebbelholt dicto anno 1202. Nam sane quidquid de oppidulo Ebbelholt esse queat, monasterium D. Thomae nondum ibi fuit, cum Wilhelmus moreretur, in quo sepeliri potuit, alias duo monasteria statuenda forent, unum in Eskildsoe, alterum in Ebbelholt, sub uno abbate, quod non convenit. Videntur verba ipsa legati etiam indicare, abbatem Wilhelmum ante Absalonem jam vitam finisse eodem anno 1201 quo Absalon; cum canonicis de Paraclito donatio fiat, haud vero abbati. Erat vero Wilhelmus Absaloni charissimus, quem sane non praeteriisset, in vivis adhuc si fuisset.[ Vide vitam S. Wilhelmi infra in hoc Tomo editam.]
1.53
( 41) De plano opere. Nemo est, qui non sciat distinguere haec opera in argento, flecht Arbeit vocant Germani, cum nullis emblematibus argentum, aut sculpturis pictum vel vermiculum exhibet artifex: imaginata vasa mediae aetatis scriptores, pustulata vetus Latium appellavit, gettiebene und verhobene Arbeit, in figuras varias elaborata.
1.54
( 42) Decem marcas argenti. Cujus igitur ponderis scyphi fuerint observare licet: hic erat semunciarum 160 unciales thaleros 80 pretio aequans.
1.55
( 43) Ad calicem faciendum. Distincta sunt poculorum nomina, propter distinctas, quas ostendunt formas; scyphos Danis Skale vocari jam dictum est, estque patera cum pede humili, unde at dritkke Skaale formula remanet. Caucium et Caucia quorum in Codice Justinianeo, et alibi quoque, mentio occurrit, Danis Kousken dicitur habetque figuram paterae sine pede. Calices non adeo patent, sed profundius et angustius in pede conspicuo surgunt. Quid Biccaria differant, infra dicetur. Calices autem coeperunt Christianis plerumque dici illa pocula vel ποτήρια, quae in sacra coena solum usui erant, adeo ut Germanis et Danis religioni fuerit alio nomine poculum illud sanctum exprimere: Den ny Testamentis Kalf et nam er den Kelch. Latinis enim calicis vocabulum non ita restringitur, calices igitur fortes et sufficientes, qui in monasterio B. Laurentii, etiam ad sacros usus pertinent et altaria istius ecclesiae ac monasterii. Calices igitur hodie in sacris considerari debent usibus, et quidem eucharisticis solis, sua forma distincta; vel etiam extra sacrum usum in communi vita, qui fuit antiquissimus. Hoc loco non nisi calix S. coenae destinatus ex argento elaborandus indicatur. Quando calicis nomen primum his sacris poculis dari coeperit, non potest latere, nimirum postquam Hieronymi versio Latina sacrorum codicum coepit invalescere saeculo V, ante enim quovis poculi nomine haec pocula Latinae et Romanae Ecclesiae dicebantur; nam et scyphos, et calices, et cuppas promiscue vocabant. Tertulianus jam calicum meminit sacrorum cum Agno Dei in humeris Pastoris sculptorum I. De pudic., c. 7: Procedant ipsae picturae calicum vestrorum, si vel in illis perlucebit interpretatio pecudis illius, etc. et mox c. 10: At ego ejus pastoris, quem in calice depingis Scripturam haurio, quae non potest frangi. Sed non restrictus fuit usus sacrae coenae tunc ad nomen solum calicis, prout postea, quando Hieronymus in Latinam linguam Scripta sacra transfuderat, tunc enim verbis sacrae Scripturae loqui videbantur, cum Hieronymo loquentes. Reperiuntur plura antiquis nomina poculorum, non solius calicis, si quis veteres consulere ac colligere velit. In Graeco textu non est nisi ποτήριον ubique tam apud evangelistas quam apud sanctum Paulum, quod est poculum et vasculum, ex quo potum sumimus. Promiscua igitur principio nomina his sacris poculis, prout etiam promiscua horum poculorum materia in ecclesiis vigebat, vel lignea, vel testacea, vel vitrea, vel cornea, vel argentea, vel aurea, vel lapidea, et etiam gemma, tum vero etiam stannea, pro cujusque ecclesiae conditione et opibus. Ex lignis variis in hodiernum usque diem pocula fabricari frequens est in communi vita, olim fagina prae primis obvia sunt. Adeo ut ἀπὸ τοῦ καλοῦ, a ligno, calicis nomen emanasse voluerint plurimi; sed in sacris his venerandis ligna vino minus convenire cito deprehenderunt, siquidem lignum aliquas particulas vini consecrati imbibere necesse fuit, quod ἀνόσιον nimis videbatur. Ideoque licet ratio ipsa suadeat a ligneis abstinere et a cupreis, necessitas tamen ipsa aliquando etiam lignea pocula inter mysteria tanta jussit admitti, quod Zepherinus papa corrigere cupiens, neque necessitatem tantam aut inopiam occurrere posse judicavit, quin vitreo saltem poculo administrare possent, qui argenteis aut lapideis carebant, cum vitra tunc temporis lignum pretio non multum superarent, sicque divinos illos haustus nitidius servari ac porrigi posse. Nam quod pontifices nonnulli negare sibi sumpserint eo rem unquam devenisse, ut ligneis poculis alicubi propinarentur sacra mysteria, hoc ego quidem simpliciter cum illis nolo statuere, neque enim res est incredibilis; exstant plurimi canones in hunc usum lignea pocula prohibentes.
1.56
Canon VI concilii Remensis diserte statuerat, ut nullus in ligneo vel vitreo calice missam cantare praesumat, ex quo Gratianus suum attulit De consecratione dist. I, c. Ut calix. Triburiense concilium anno 895 habitum can. XVIII, sic habet: Statuimus ut deinceps nullus sacerdos sacrum mysterium corporis et sanguinis Jesu Christi Domini nostri in ligneis vasculis ullo modo conficere praesumat, ne unde placari debet, inde irascatur Deus. Bene satis, quod plane prohibuerint, nulla tanta necessitate incidente, quae illos ad pocula lignea redigeret; at quod in communi usu lignea pocula frequentarentur, hinc in sacris etiam eorum usum primi antistites non damnarunt, sed ut rem liberi arbitrii semper habuerunt. Neque tamen Honorii Augustodunensis sententiam tueri velim: Apostolos in ligneis calicibas missas celebrasse, l. I, De antiq. missar. ritu, c. 89; illud saltem, etiam in ligneis calicibus quondam celebratum esse ut obtineam, laboro, ut alias canones prohibentes edi non potuissent. Triburiense enim concilium reliquos calices, vitreos, corneos, vel lapideos nullo modo prohibet, sed ligneos solos. At circa ann. 787 in Anglia, in concilio Calchutensi sub Adriano I papa habito cap. 10, vetuerunt Patres ne de cornu bovis calix aut patera fieret ad sacrificandum. Vitrea pocula diutius Ecclesia retinuit, nam et saec. IV et V adhuc de illis legimus. Exuperium Tolosanum vergente saeculo IV viventem in vitreis administrasse sacramentum monuit Hieronymus, ep. 4: Nihil illo ditius, qui corpus Christi canistro vimineo, sanguinem portat in vitro. De S. Caesario Arelatensi saeculo V labente et finiente claro, Cyprianus ejus Vitae scriptor retulit: Annon in vitro habetur sanguis Christi? Gregor. Turonensis l. De gloria Martyrum, c. 46, crystallini quoque calicis meminit, admirabili pulchritudine, quem diaconus in basilica S. Laurentii Levitae elabi manibus siverit ita ut confringeretur. Baronius in Notat. ad VII Idus Aug. a temporibus apostolorum vitreos calices in usu fuisse altaris meminit, de qua re mihi dubitandum aliquatenus foret, quod vitrea tunc temporis auri et gemmarum pretio non essent inferiora: inter oblata tamen dona tales calices etiam apostolos in ecclesiis vidisse, nec illis uti dedignatos esse, quid, quaeso, habet absurdi? Urbanum papam numero XVIII, qui sedit ab anno 224, omnia ministeria sacrata fecisse argentea, dicit idem concilium Triburiense supra laudatum, at non inde sequitur, omnes coactos esse ad argentea, siquidem necessitas etiam alia permiserit, et post Urbanum etiam aliis calicibus usi sint non argenteis. Nam stanneis calicibus uti etiam Innocentius IV concessit in regulis, quas praescripsit Nicosiensi episcopo et episcopis regni Cypri controvertentibus, circa ann. 1243.
1.57
Calices omnes sacri sacrae coenae non solum serviebant, sed etiam ornatui ecclesiae plurimi dicabantur, quos vel sedentiles ideo, vel pendentiles appellabant, quod vel sederent in altari ejusque cornibus, aut penderent ex catenulis: ut ex Anastasio Bibliothecario videre licet aliquibus locis; nam in Leone IV, sic: Obtulit etiam B. Petro apostolo calices de argento, qui sedent super circuitu altaris, numero 16, et mox: Verum etiam calicem pendentilem cum catenulis et delphinis. Ubi delphini sunt ansae calicum. Haec etiam adnotavit deinde: Michael filius Theophili Constantinopolitanae urbis imperator ob amorem apostolorum, misit ad B. Petrum apostolum, etc., per manum Lazari monachi, etc., calicem similiter de auro et lapidibus circumdatum, resticulo pendente de gemmis albis pretiosis mirae pulchritudinis decoratum, et parva cooperta ipsius calicis, sicut mos Graecorum est. His addam adhuc ex Vita Leonis III: Fecit in basilica B. Pauli apostoli calices majores fundatos ex argento purissimo ex ipsius apostoli donis, qui pendent in arcu numero 20, et alios qui pendent inter columnas majores dextra laevaque 40, pensantes simul libras 267. Sic etiam in Paschalis I Historia: Fecit calices majores ex argento pendentes numero 42, qui omnis simul pensant libras 281. Haud erant spernendae magnitudinis hi calices, cum in singulos sex libras, et quod excedit, argenti, computare liceret, 80 fere unciales thaleros, si monetae nostrae ratio ineatur, et si manupretium aurificum pariter aestimari debet in semunciam 4 assium Lubecensium, transcendet pretium singulorum calicum ad 93 unciales thaleros. Ex his liquet alios calices fuisse sanctos, qui non nisi Eucharistiae serviebant, alii erant ministeriales, ex quibus populo ministrabatur; alii calices praecipui, hoc est praecipuae magnitudinis et decoris, alii calices pendentiles, de quibus ante monui; his jungantur calices fundati, qui non sunt fusi et conflati, ut voluerunt nonnulli, sed fundati ex fundo et donis Ecclesiae. Sic etiam vestes de fundato dicuntur Anastasio de Ecclesiae rebus et donis texta et sumpta. Illudque satis explicavit in loco superius adducto, ubi calices majores fundatos ex argento purissimo ex ipsius apostoli donis, hoc est ex donis, quae apostolo S. Paulo a fidelibus Christianis donata fuerunt et oblata significavit, sicque vestes ex fundato quoque, ex fundo Ecclesiae ipsius paratas, indicare voluit. Hoc Anastasio est fundari, et ex fundato parari, quod multos hactenus torsit veramque mentem Anastasii assequi non potuerunt. Erant praeterea in antiqua Ecclesia calices baptismi. de quibus Anastasius in Innocentio I obtulit, ait, calices argenteos baptismi numero tres, pensantes singuli libras duas. In his calicibus baptismi consecrabantur lac et mel et vinum etiam commista, quae nuper baptizatis praebebantur, et ad calices ministeriales pertinebant, unde in tertio concilio Carthaginensi c. 24 dicitur: Primitiae vero, seu lac et mel, quod uno die solemnissimo pro infantum mysterio solet offerri, quamvis in altari offeratur, habet propriam benedictionem, ut a sacramento corporis ac sanguinis Domini distinguatur. Hi ergo erant calices baptismi; erant etiam calices poenitentiae, de quibus idem Anastasius in Sixto III scribit, eosque vocat ibi ministerium ad sacrum baptismum vel poenitentiam, quod poenitentes conciliati Ecclesiae ex his calicibus aqua benedicta aspergerentur. Calices quoque reticulatos nonnulli nobis ex Anastasio eodem suggesserunt, quos tamen ego nullos unquam fuisse censeo, nec in Anastasio illos reperiri. Locum enim ex Anastasio, quem producunt, et male legerunt editores, et se ipsos edentes nec intelligere, nec explicare potuerunt; nemo enim hactenus, quid sit calix reticulatus aut esse debeat, ullo verbo exposuit, neque hoc dixit ullibi Anastasius; verba ejus supra sunt adducta, quae nihil aliud habent, quam Michaelem Theophili imperatoris filium dona sua B. Petro apostolo Romam misisse, et inter alia calicem similiter de auro et lapidibus circumdatum, hoc est gemmis distinctum, reticulo pendente; sic legunt editi libri, sed facile videmus legi oportere unica littera addita, resticulo pendente de gemmis albis pretiosis mirae pulchritudinis decoratum. Erat enim hic calix ex pomposis, et pendentilibus, ut ante monui, sed loco catenularum, quae caeteros calices pendentiles sequebantur, ut ex iis pendere possent, hic resticulus unionibus pretiosissimis vestitus eodem fine additus erat, cum parvis coopertoriis ipsius calicis, adde etiam resticuli, ne pendens pulvere et sordibus corrumperetur: illud igitur est calix resticulo pendente de gemmis albis pretiosis mirae pulchritudinis decoratus. Sicque explodimus illos calices reticulatos, aut de reticulo pendentes, quod nihil sic dicatur aut inferatur.
1.58
Jam vero quod alii calices fuerint ansati, sine ansis alii, non opus est monere aut explicare. Novimus omnes quid sint ansae in urceis et poculis, et quod una ansa multi calices, binis ansis etiam permulti fabricentur; delphinos vocavit Anastasius ansas, ut supra dixi, quod elaboratiores in figuram delphinorum fingi jungique solerent: illud saltem de calicibus, ansis duabus praeditis, addere mihi lubet, eos semper in suo genere ponderosiores fuisse, quam non ansatos, et in craterum naturam transire potius, quam in classibus scyphorum aut calicum manere, qualis omnino fuit Caroli M. donantis S. Petro calicem majorem, cum gemmis et ansis duabus pensantem libras 58. Tandem etiam meminit calicis tetragoni Anastasius in Leone III, quod forma vulgari calicum rotunda spreta, quadrangulari figura majestuosiorem in oculis hominum fore crediderit, ideo addit, praecipuum fuisse: Fecit beato Apostolo nutritori suo calicem aureum, praecipuum, tetragonum. De calicibus imaginatis, deauratis, aureis, majoribus, minoribus nihil dico, quod satis se ipsos explicent, de gemmeis et gemmatis forte monere opus est, confundi haec a scriptoribus saepenumero, cum gemmea pocula sint, et gemmei calices, ex una gemma, ut agathe, smaragdo, sapphiro, in calicis formam parati, vel si ex pluribus gemmis coagmentati unum corpus efficiant, vel si maxima pars calicis gemma sit continua, minor ex auro addita forte visatur, ut pes forte calicis ex auro, vasculum ipsum totum gemmeum, vel labrum cum pede ex auro, reliquum corpus, gemma. Gemmati vero sunt, qui gemmis hinc inde distincti sunt, ita ut non aliter ac aurei calices et aurati differant gemmei et gemmati. Haec mihi de calicibus sacris ad hunc locum disserere visum fuit, in qua re non diffiteor Andream du Saussay in Panoplia sua sacerdotali l. VIII me juvasse. Quod vero calicis ejusque nominis originem attinet, an Latina sit vel Graeca, non admodum laborandum esse puto, cum ipsi veteres ea de re dissentiant, et ad omnem usum, non pro potu solum exhibitos esse calices statuant. Qui enim a caldo et calido calicem derivant, in eo coqui consuevisse ignibus admota declararunt, prout etiam Ovidius ita de calicibus sentit l. v. Fastor. Stant calices, minor inde fabas, olus alter habebat, Plerumque tamen, et frequentius pro vase potorio sumitur, eoque propendeo, ut a Graeco κύλιξ calicem Romanis factum credam, non propter rotunditatem poculi, quasi κύκλιξ, sed quod epotos calices vertigine quadam circum agitemus, priusquam ad standum redigantur. Haec κύλισις nobis κύλικας dedit et κυλίσκας hoc est capedunculas et minores calices, a κυλίνδω igitur κύλισις, κυλίσει, κύλιξ et κυλίσκη. Tales autem κύλικες κυλισσόμεναι Germanis adhuc supersunt inter pocula et eleganti ac proprio vocabulo vocantur Tumeler, quod se vertant in gyros amoenos circum agitati, nec statione tamen excidant sua. Cur vero Latini calices potius dixerint, exinde est, quod υ saepius in α transeat, ut hoc ipsum κυλίνδομαι saepius καλίνδομαι legitur, vel Latini respexerint ad calices florum et καλυκώδεα, quae quoque calicum figuram referunt. Aliud autem est κάλυξ aliud κύλιξ. Sed non indigent hoc loco ulteriori examine talia.
1.59
( 44) Coronas in templo. Audivimus superius duas fuisse, nec fuerunt nimius ornatus, requirebat enim templum cathedrale etiam plures, siquidem minores etiam ecclesiae cathedralibus hodie arcus et porticus omnes his coronis pensilibus exornant, adeo ut quaedam etiam fuerint et sint trecentorum brachiorum, sed hic luxus Absalonis temporibus eorumque simplicitati nondum conveniebat; sufficiebat, eum aereas argenteas efficere posse, et hic unde sumi debeat argentum ad istas coronas perficiendas et ornandas auro commonstrat.
1.60
( 45) Dn. Alexander. Saepius in hoc Testamento nominatus; est idem ille qui supra, nepos Absalonis ex sorore Ingefrida.
1.61
( 46) Octo marcas auri. Octo marcae cum dimidia in auro, si Hungaricae probitatis fuit, ut solebant veteres obryzo maxime studere, efficiunt 1088 unciales thaleros nostrae monetae. Nec quisquam hinc concludere debet, ut casulae aurum solidum insui solebat et applicari, ita coronas quoque auro solido exornatas fuisse. Auro induebatur argentum suis locis, quod sufficiebat, vocantque Germani egregio vocabulo zierguldt, hoc artificium.
1.62
( 47) Ad opus casulae. Prout hodie usurpatur, sacerdotum est vestitus altari servientium. Francici vocant chasuble, Germani quoque retinent ex Latino, Rasel, Dani Meszhagel exprimunt, non parum caeteris elegantius, in missis enim celebrandis hanc vestem induunt, et fibulis in humero nectunt, quod est Hage Danis, hinc Meszhagel a forma et usu simul nominata. Antequam adhibita fuit, apud Latinos servuli illa utebantur, sicut Procopius indicat II. Vandalicor. ἱμάτιον ἀμπεχόμενος οὔτε στρατηγῶν, οὔτε ἄλλῳ στρατευομένῳ ἀνδρὶ ἐπιτηδείως ἔχον, ἀλλὰ δούλῳ ἢ ἰδιώτῃ παντάπασι πρέπον, κασοῦλαν αὐτὸ τῇ Λατίνων φωνῇ καλοῦσι Ῥωμαῖοι. Huc respiciunt verba Korolomanni et synodi habitae anno 742, XI Kal. Maias, prout exstant l. V. Capit. Caroli et Ludovici imp. tit. II. Presbyteri vel diaconi non sagis laicorum more, sed casulis utantur ritu servorum Dei. Ad servos igitur casulae pertinebant, quod cito superjicerentur, nec ullo labore indigerent amiciendi, nec in ullo obstarent expeditis esse volentibus, nisi quod manus praecluderent, quae servis nimis erant expeditae, eaque de causa inventae creduntur. Ut igitur sacerdotes suam quoque humilitatem ostenderent, se servis similes esse, ad sacra casulam transire fecerunt, illam injicientes, et hoc habitu servos se Dei, et servorum Dei profitentes. Saepius quoque forma ejus mutata, dum in potestate ecclesiasticorum fuit, et multis nominibus confusa potius quam illustrata fuit: nam ad penulam et planetam plerique retulerunt; alii vestem sacerdotalem κατ' ἐξοχὴν, vocare maluerunt; sacco similem vestem alii depinxerunt, ut Simon Thessalonicensis lib. De templo; apud Graecos enim aliter casula se habebat, quam apud Latinos. Effigiem ejus Goarius in Scholiis ad Euchologium Graecorum produxit, et ex eo Andreas du Saussay in Panoplia sacerdotali p. m. 126., Sacco sane non absimile vestimentum, undique clausum sine manicis, sub quo totum corpus cum brachiis latet, praeterquam caput: descendit usque ad pedes, constrictius circa collum, ubi foramen, per quod caput mittitur, et saccus ille induitur. Adscriptum habet illa effigies, Ὁ ἅγιος Σάμψων.
1.63
Longe alia apud Latinos casula deservit, cujus effigiem ibidem quoque produxit ex codice quodam membraneo veteri Liturgico Ecclesiae Leodiensis, quem ante annos 650 scriptum affirmat, a sua aetate computando, et S. Sylvestro I papae tribuit, qua in re fidem meam non obstringo, sed penes auctorem esse sino. Habet illa casula multa cum nostris casulis hodiernis communia, anterius et posterius dependens a scapulis, lateribus apertis et hiantibus, ut brachiorum et manuum usus sit in exporrigendo, quod in sacco et casula Graecorum dependente nequaquam fieri potuit, sed necesse fuit casulam eo usque anterius sublevare, et super brachia tenere, ut manus liberas haberet sacerdos; quod tandem casulam Graecorum aliquo modo similem reddit casulae Latinorum, adeo ut videamus Latinos sacerdotes a Graecis casulis uti didicisse, sed suo modo illas aptasse, ut commodiores essent ministrantibus et utentibus sacerdotibus: quod pulchre satis Dn. du Saussay ibidem demonstrat, dum in casula S. Sylvestri explicanda pergit p. m. 128. Unde miror eum vestem Norberti archiepiscopi Magdeburgensis, qui anno 1134 sepultus ibidem, illi totus involutus jacuit, casulam appellare voluisse, cum nihil simile casulae habuerit illa vestis, nec acta ex quibus quaedam verba producit, casulam appellarunt vestem illam peculiarem, sed ita describunt: Vestis superior, quae parte maxima superest, Punicei coloris serica erat, aureis filis florum vel rosarum instar intersparsa, quae totum corpus Nb. cum brachiis ad plantas usque convestiebat vestis: Sub hac Nb. transversae manus ad modum crucis pectori superpositae; vestis eadem obvoluta duabus argenteis acubus, superiore parte gemmeo opere exornatis, connectebatur. Nihil in illa veste simile casulae Latinorum, sed sacco vel casulae Graecorum comparari potius poterit. Primus sane post Procopium, qui casulae meminit, inter vestes, est Isidorus Hispalensis, Origin. l XIX, c. 24. Scriptor saeculi septimi ab a. C. 620 usque ad 636. Casula, inquit, vestis cucullata, dicta per diminutionem a casa, quod totum hominem tegat, quasi minor casa, unde et cuculla, quasi minor cella, sic et Graeci planetas dictas volunt, quia oris errantibus evagantur. Dum cucullatam vestem casulam vocavit, et totum corpus tegentem, Graecae casulae similiorem facit et sacco, de quo diximus, nec inter sacras vestes casulam refert, sed inter vulgares adhuc et paganicas. Quod miror, non deficiente occasione, dum de veste sacerdotali in lege, c. 21, sigillatim tractavit, nec in ejus libris de ecclesiasticis officiis, quidquam de clericorum vestimentis adduxit. Beda primus est, qui casulam inter vestes sacerdotales recensuit saeculo integro post Isidorum, utpote qui ab anno 725 scripsit. Is in Collectan. tit. De septem ordinib. sic ait: Septimum vestimentum est, quod casulam vocant, hanc Graeci planetam dicunt, quia suprema omnium vestimentorum, et suo munimine alia tegit. Planetam quod Graecis dici et Isidorus innuit, et Beda posuit, haud quidem satis intelligo, nulla enim vox est apud veteres Graecos, πλανήτη, quae vestem significet, nec apud recentiores. In hoc igitur et Isidorus et Beda falsi fuisse dicendi sunt, cum nullibi apud Graecos id nomen vesti positum unquam fuerit. Planeta potius ex Latina origine deducenda, a plano et plane, quod plane tegat hominem, sicque convenit casulae, quae quoque plane tegebat hominem, ut ex figura Sancti Sampsonis apud Goarium percepimus, et ex vestimento Norberti archiepiscopi descripto. Quibus consentit Albertus Crantzius canonicus et lector Hamburgensis primarius, in lib. De instit. sacerdot. ad offic. Missae anno 1506 edito Rostochii. Casula suprema vestis sacerdotis est, et sic dicitur, quia in morem casae cingit omnia quae in sacerdote sunt. Ejus autem figura dicitur esse orbicularis ut, dimissis manibus sacerdotis, ex aequo undique dependeat. Recte omnino secundum illam figuram, quam Goarius depingi curavit et Graecis tribuit. Manibus ejus sublevatis et exsertis extra casulam, necesse fuit sinum istum anteriorem et posteriorem in acumen quoddam defluere, latera nudari, et in brachiis ea casulae gestari, quae sublevata fuerunt, per plicas et rugas retorta: quae rursus, demissis manibus et reductis, latera tegebant, ac figuram orbicularem recipiebant, totumque hominem includebant et cingebant. Nec potuit nescire Crantzius, quid casula esset suo tempore, sacris jam a pueris innutritus et inter vestes sacras versatissimus.
1.64
Nondum igitur casulae ita fissae ad latera fuerunt, prout hodie commodior usus eas parari jussit, sed demissis manibus sacerdotis ad rotunditatem suam orbicularem decidentes redibant, sicque explicanda sunt Amalarii Fortunati episcopi Treverensis l. II, De offic. ecclesiast., c. 19: Casula dupla est, post tergum, super humeros, et ante pectus. Scinditur enim casula velut in duas partes, manibus sublevatis et exsertis extra casulam, posteriorem scilicet et anteriorem, de qua figura sacerdotis in casula ministrantis loquitur Amalarius, manibus vero demissis et retractis, istae duae partes consolidantur, et ex aequo undique dependent, ut loquitur Crantzius. Philotheus episcopus Constantinopolitanus de demissa casula quoque loquitur in ordine instituendi diaconum, qui tom. VI Biblioth. SS. Patrum exstat. Ibi aliquot locis: Egreditur etiam retro sacerdos demissam portans casulam. Nec aliud quid dicit, quam casulam tunc dependere, manus et brachia intra se continentem, quibus alias sublevat, ut ex figura Goarii observare quoque licet. Inferius ita loquitur: Sacerdos aperiens sanctas portas, demissum Phaelonium gestans, ubi Phaelonium paenula vocatur, et est eadem cum casula, rursus subjungit: At sacerdos demisse phaelonium gestans, et Evangelium ante pectus portans exit, et stat in medio templi, diacono ad dextram ejus existente cum cereo ardente. Quaeri posset, quomodo Evangelium ante pectus gestare, et casulam nihilominus demissam habere potuerit, nam manibus etiam exsertis, nec sublevata casula Evangelium ante pectus tenens et apprimens ostendere poterat.
1.65
His ita de casula explicatis, quando vox illa coeperit inter paganos, ex Procopio saeculi vi scriptore, aliquatenus constat, et mansisse inter vulgares vestes saeculo VII adhuc ex Isidoro monstravimus. Saeculo VIII ad sacras vestes et usus migraverat, ut Beda docuit, nec ante quidquam de ejus usu in sacris antiqui docuerunt, unde quaecunque de casula S. Petri, et Φελόνῃ Pauli apostoli pontificii urgent, sua sponte protinus concidunt, nemo enim Petrum aut Paulum paenulam gestasse negare cupiat, at casulae vel nomen notum fuisse tunc, vel ad sacros usus eaenulas destinatas fuisse, nemo pontificiorum docebit, puto, cum sciamus apostolos docuisse gentes quocunque habitu sumpto, vulgari et communi, et missos esse sine pera, argento et zona μήτε ἀνὰ δύο χιτῶνας ἔχοντας. Sic enim appellat Christus ipse vestes apostolorum apud Evangelistas. In quibus vero vestibus sacra celebrarint apud eos, quae jam docuerant, et ad fidem perduxerant, ut in quotidianis, aut peculiaribus, sacris solum usibus dicatis, tacet Scriptura, nec acquiescere possumus piis quorumdam Patrum conjecturis, quas in medio facile relinquimus, quoties antiquitati contrarium nihil secum afferunt. Non loquor hic de vestibus sacerdotalibus Judaeorum et V. T. de quibus diserte praecipitur Ezech. XLIV, v. 19: Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimentis suis in quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylacio sanctuarii, et vestient se vestimentis aliis, et non sanctificabunt populum in vestibus suis. Docuimus etiam hac occasione et casulam et planetam Latinae originis esse, nec ad Graecam linguam pertinere, tum vero etiam, unde forma et figura nostrarum casularum hodie prodierit; atque in his subsistimus, ne nimis prolixi et taediosi simus.
1.66
( 48) Denariorum Scaniensium. Scanienses denarii non cudebantur nisi Lundis: Lundensis vero monetae vestigia retro legere possumus usque ad Canutum IV regem, qui primus archiepiscopo Lundensi quartam partem istius monetae concessit, circa ann. 1080. Ego a Suenone Esthritio primam monetae domum Lundis erectam judico, postquam illic episcopatum constituit insignem ab ann. Chr. 1065; nec ante Canutum M. Danos propriam monetam constitutam habuisse intra Danicum regnum, facile quis evincet. Is autem Canutus, qui anno 1036 diem suum obiit, ex Anglia monetarios videtur in Daniam primus ablegasse, et Roschildiae primam monetam Danicosque denarios procusos habuisse, ad exemplum Anglicae monetae, licet mihi quidem hactenus sub Canuti regis Daniae nomine denarii nulli occurrerint, sed plerique ejus Cnut rex Ang. praeferant. Ab illis sane temporibus et moneta Roschildensis et Lundensis initia sua cunasque ostendunt, et non nihil de illis legitur: ideoque non mirum est hic addi denarios Scanienses, veteris monetae, scil. ante Canutum VI, Valdemari I filium, percusos, qui meliores erant novis. Pondus et puritatem denariorum Scaniensium illa aetate superius attigi not. 20.
1.67
( 49) Filius Harinae. Legendum puto, Karinae. Harinae nomen hactenus est incognitum apud septentrionales: Carinae vero satis notum, descendens ex Catharinae nomine contracto, quam Karen Dani vocant, hinc Carina; ut ex Maria Maren, et hinc Marina, derivantur.
1.68
( 50) Pro anima sua. Similes formulae saepius occurrunt: Pro anima sua dare, pro remedio animae suae, pro aeterna retributione, in eleemosynam nostram, pro animae meae salute, pro mercede animae meae; cogitavi Dei intuitum vel divinam retributionem, vel peccatorum meorum veniam promerere; ut mihi in futuro merces boni operis accrescat, pro remedio animae meae conjugisque meae, parentum et liberorum; ut terrenis facultatibus mercarer aeternas et bonis transitoriis mansura conquirerem, cogitavi vitam futuram et aeternam retributionem; inter caetera curationum medicamenta etiam et hoc Deus remedium contulit, ut propriis divitiis homines suas animas ab inferni tartaris redimere possint.
1.69
( 51) Cappam forratam. Posquam aurum et argentum divisit, jam ad supellectilem vestiariam et alia progreditur donanda. Dicemus igitur primum de cappa, deinceps de forratis agemus. Differunt cappae et pallia et juppae quae hic leguntur. Et primo quidem attendi debet omne vestimentum superius, sive sit pallium, sive toga, sive tunica, non semel cappam vocari scriptoribus; deinde cappam hic indicari usualem, quam vocant, et quotidianam archiepiscopi, non vero cappam sacram, qua induebantur violacea episcopi, sacris praefuturi aut assistentes. Cappae igitur illae usuales manicis erant praeditae, cappae vero sacrae sine manicis corpus ambiebant. Cappae istae usuales similes erant cappis monachorum, divisae anterius et apertae, ita tamen, ut fibula circa collum, et cingulo circa medium injecto contineretur circa corpus, praeterquam quod manicis etiam indueretur, quae faciebant, ut eo firmius corpori inhaereret; cappae vero in sacris usitatae, ut alia forma ac figura fabricatae tractabantur, ita anterius plane patentes circumjiciebantur, fibula sola mento suffixae, caetera sine manicis longo syrmate prodigae et fluentes. Erant et cappae laicorum hominum, ab his et illis, de quibus loquimur, etiam distinctae, unde mantum, mantulum, mantellum, Francicis manteau, Germanis mantel dici solet, quod non ultra manus pendentes porrigeretur, nec ποδῆρις esset, ut cappa sacerdotum. Dani autem et septentrionales etiam hoc pallium laicorum Kappe pergunt vocare. Solis enim Danis debetur haec vox, nec sine illorum lingua satis intelligi potest. Frustra sunt, qui a capiendo derivarunt, Isidori Etymologiam secuti, quod totum hominem capiat: vel a capite, quod caput illo involvatur in luctu, pluviis que et aliis temporibus, multo minus a cap et pa. quod capiat Patrem; quia monachi et sacerdotes, cappis utentes, Patres honoris ergo solent appellari; qui lusus est Andreae du Saussay in Panoplia sacerdotali p. m. 144, quando veram etymologiam vocis reperire non potuit. Mira est Vossii De vitiis sermonis l. III hujus vocis explicatio, fatetur enim cappam ex Germanico Kappe manasse, tamen addit, Kappe a caput. Si Kappe a caput, non est illa vox Germanicae originis, sed Latinae, et si Germanicae originis est, non est sane a caput.
1.70
Sed video, quid illos moverit, et cur ad caput referri voluerint cappam, non solum allusionem sequentes, sed ideo praeprimis, quod plures cappae tam in feminis quam in viris ad caput solum obnubendum pertineant, nec ulterius extendantur. At hinc non sequitur alias cappas praeter capitis non fuisse, ideoque manifestum est, vocem tam late patentem, cujus usus ad totum corpus se extendat, non posse ad caput solum trahi, aut originem exinde ducere. Hic autem intelliguntur cappae manicatae ecclesiasticis quotidianae, nobis die Harh- Kappe, nam cappas sine manicis sub palliis comprehendit. Aliquid viderunt, qui cappam Francicum vocabulum esse dixerunt: a Francis enim eorumque lingua in Ecclesiam Christianam ingressa est cappa, et vestitum ecclesiasticorum hominum ornare coepit; sed quod Franci reliquique Germani e Danica lingua sublegerint ac retinuerint pleraque sua, exque Danis et septentrionalibus confluxerint, nec nisi dialectis distinguantur in quam pluribus, hoc est quod nunquam attenderunt Franci vel Francici, vel Germanorum quisquam, nec tantum debere cupiunt locupletissimae matri, ut illam solum respiciant, ex cujus utero prodierunt et loqui coeperunt, sed malunt αὐτόχθονες et αὐτόγλωττοι videri, quamvis non sint. In Danica sane lingua sola vera vocis cappae origo, ejusque causa reperitur, in nulla alia. Kappe enim illis vestibus dici coepit, quo quis involvitur contra pluvias, vel alias ob causas et est Danis Kappe idem quod Latinis tegere. Hinc non mirum est apud antiquos monasticos scriptores cappam, ecclesiasticam licet, etiam pluviale vocari, cum tamen vix in pluviis adhibeatur, sed intra ecclesiam, sudo ac sereno coelo, sacris intenti illa induantur episcopi. Wibertus archidiaconus de vita Leonis IX papae sic loquitur: Videbatur sibi, quod stans in edito familiares, quos ad se de periculo confugientes reciperet, eisque subter pluviali veste, quae cappa dicitur, inclusis sanguine eorum sibi vestes infici conspiceret. Ideo enim apud paganos Danos hoc tegumentum Kappe dici coepit, quod contra pluviam defenderet et tegeret, et contra illas tempestates sumeretur: unde inferius diserte dicitur: Jofrido coco duas cappas pluviales. Nam et quando caput involvebant caputio, vel cum cappa, sine ea, ut agnosci non possent, dicebantur forkapped; et sig at forkappe, quod etiam Germani retinuerunt, licet Kappe vox apud illos exoleverit, zu verkappen et verkappet, quando larvati ac personati incedunt.
1.71
Manifestum igitur est et monachos et sacerdotes hanc vocem suam fecisse, quae ex paganismo, ut plures aliae, descendit, et pluviale vocasse, quod est Danorum Regenkappe, cum Latine loqui vellent. Sed cappae tamen vocabulum praevaluit, quascunque mutationes subierit, et ad quos homines pervenerit. Quod vero attinet die Hartzappe, Germanorum sacerdotum, illa non ex Danica lingua nomen hausit, sed ex cappa Francicorum, postquam vocula ista civitate Latina ibi donata, et inter omnes Christianos recepta fuit pro veste sacerdotali, et quidem ex quo ecclesiasticis placuit, more Joannis Baptistae, illam vestem et cappam ex pilis camelorum contextam gestare, novo textorum invento productam, tunc enim Hartzkappe Germanis coepit vocari, et in hunc usque diem a plerisque sacerdotibus gestatur, a quibus ad alios quoque translatus est mos, tales vestes postmodum induendi, suisque usibus, sine nomine cappae tamen, applicandi. Ein haaren Kleid, von Kameels- Haar, unde Kamelot, mercatorum vocabulum, qui istos pannos vendunt, etiam manavit, tametsi distinctionibus aliis subinde mutatum sit, et ad undulatos pannos ac vestes restrictum, quales sunt die gewasserte Tafften, Tobinen, etc., proprie tamen panni von Kameels- Haar gemacht iis initio significabantur. Apocal. VI, v. 12: σάκκος τρίχινος occurrit, nec solum ex pilis cameli, sed etiam ex caprinis vestes hae pilosae veteribus conficiebantur, ut vix eo more, quo hodie, dicendum est textus eos tractatos fuisse. Neque enim Germanis aut Europaeo orbi antiquum est ex his pilis pannos contexere, et cappas parare, ciliciis quamvis vigentibus, quae quoque ex pilis animalium texebantur, non vero camelorum, sed alium usum sui praebebant, non in cappis aut exterioribus vestibus. Nec ibi substiterunt Dani, prout est lingua eorum fecundissima, quin ex Kappe etiam aliam vocem producerent, Kaabe, qua feminarum pallia praeprimis significarunt, id quod nulla alia lingua tam facile praestitit, aut praestare potest. Neque enim diu est, quod feminae hic pallia deposuerunt; ante 36 annos nulla matrona in publicum absque suo pallio et Kaabe prodibat. Ex his jam dictis, archiepiscopus cappas donando, quid vestitus indicare voluerit, satis, puto, explicatum dedimus, nimirum togas ecclesiasticas, quas ipse extra sacra gestare solitus erat.
1.72
Nunc de forratis aliquid dicendum. Forrata hic dicuntur vestimenta, quae pellibus villosis, hirtis ac hirsutis sunt subducta, quod nesciverunt Romani et Graeci, quorum κλίματα temperata tales non requirebant vestes. Deductum itaque vocabulum forratum a septentrionalibus eorum lingua, qui Foder, Foer, Foderwerck pelles has pilis obsitas vocarunt, ex qua pronuntiatione Germani superiores Futter, Futterwerck, Futtern didicerunt flectere, unde forrata, et furrata, et foderata exstiterunt apud scriptores monasticos et mediae aetatis; probe distinguenda a fodro, Foder, vel Futter, quod etiam pro pabulo in legibus antiquis Germanorum et Danorum, nec non Latinis saepissime reperitur, eratque onus tributi, quo subditi tenebantur dominis ad pabula subministranda illorum jumentis; quod quia Romani Graecique nesciverunt, vel quasi, sed a Germanis primum didicere, Germanico propterea nomine in memoriam, illud expressum legimus. Male vero confuderunt Latini Forr et Foder Danorum ac septentrionalium, sua euphonia rem totam invertentes, aliud enim est Foder et fodrum, pabulum; aliud Forr, et pellis hirsuta. Foder originem ducit a Fode Danico, pabulum, quod alit, et quo quis alitur. Non ita Forr, quod de hispidis et pilosis usurpatur; ideoque hic melius scribitur forrata, quam foderata. Francici etiam et Angli rectam flexionem istius vocis retinuerunt, fourrez dicentes et furring, quod Latini foderare et foderaturam. Latini vero pervertentes vocabulum suum litteram d interponendo etiam Germanos et Danos seduxerunt, ut multi Foder potius scribant Latinizantes, quam Forr cum septentrionalibus, quibus origo vocis debetur, secundum quam ejus quoque scriptio attemperanda. Inter Latinos alii hanc vocem Forring non foderaturam, sed fordaturam dixerunt, et fordare pro forrare, minusque peccarunt quam priores. Alias Latino nomine pellis etiam Germanica et Danica lingua vicissim imbuta fuit; Petz enim et Pitz vocant ejusmodi furratas tunicas et vestes tam viri quam feminae, einen geffutterten Peltz, Peltzrock, der Peltzer, et similia vocabula.
1.73
Quamvis haec pellicea proprie dicantur vestes, quae nihil nisi pelles sunt, nec pannum superius additum habent, Skindkiortel Danis: neque enim foderata aut forrata sunt talia, sed fodra, pellesque merae. Quin et latius ista pellicea sumuntur, non solum pro fodris, et hirsutis pellibus, sed etiam pro laevigatis et depilatis, ut sunt braccae, et quae vocantur Kollerten, quae tamen Germanice loquendo Peltzen non sunt, sed sub pelliceorum nomine Latinis etiam veniunt: Danis enim Peltzen non sunt nisi hursutae pelles, pilis suis onustae; nec solum pelliceae dicuntur illae, quae interius pilos versos habent, exterius glabrae, sed illae, quae vice versa sunt, aut quae intus et exterius pellibus hirsutis duplicatae sunt, ut muffulae hodie quae leguntur in addit. I Cap. Ludovici imp. tit. 22, aut Lapponum tunicae et ocreae. Hae enim pelliceae, merae quoque pelles sunt, sed forraturam insuper habent pillosam et pelliceam. In allegato tit. cap. monachis singulis pellicea bina usque ad talos descendentes dari jubentur. Carolus M. imp. pelliceum herbicinum habebat, ut est in Chronico Sangall. l. II, p. m. 422, hoc est ex vervecina pelle paratum, non exterius pilos gerens, sed interius versos. Majores nostri pellibus aliter utebantur, exterius enim plerumque pili sedebant, glabras partes interius obversas gerentes, sicque frigus longe melius arcebant, naturam in his secuti pellium et sua commoda, non decorem aut artem. Christianis vero factis opinio nocuit, neque enim se homines videri, si sic amicirentur, sed bruta et pecora et feras. Hinc illae pellionum artes enatae, quae inverso ordine pelles interius subducebant, ut honestior et magis humanus appareret vestitus. Adeo ut Undrfoder, Unterfutter omnia coeperint dici, quae subducuntur vestibus, non solae pelles. Doublure vocant Francici, quamvis et fourrer dicant forratas vestes et alias res, ut nummos et denarios fourrés appellant, qui sub argento aes tegunt, voce ipsis nata ex Danica et Germanica linguis.
1.74
( 52) De pellibus marturum. Hae sunt illae pelles, de quibus Adamus Bremensis in libello De situ Daniae p. m. 147, dum ait: Sembi vel Prutzi aurum argentumque pro minimo ducunt, pellibus abundant peregrinis, quorum odor nostro orbi lethiferum superbiae venenum propinavit. Et illi quidem ut stercora haec ad nostram habent damnationem, qui per fas nefasque ad vestem anhelamus marturinam quasi ad summam beatitudinem. Ex quibus judicare licet non vile fuisse tunc temporis legatum marturinae cappae.
1.75
( 53) De pellibus griseis. Quaenam pelles illae sint facile ex Danica lingua sciri potest, qui eas appellamus Graaskind, Graawerck, Graavare, et Germanice Grauverk. Sunt sciuris detracta spolia, quae nobis Norvegia Russiaque incredibili numero mittit, ubi istorum animalculorum venationes sunt exercitatissimae; hieme solent grisei evadere, mistique pilis rufis grisescunt aut albicant. Dantur quoque in Jutia extrema plane nigri, quorum venatio et possessio nobilissimae familiae Frisiorum insignia coepit ornare in hunc usque diem. In Chronico Norvegico p. m. 94, Haraldum Erici, regem, Graafell a pellibus istis griseis cognomen tulisse dicitur, quod vestem suam griseis pellibus forratam gestare coeperit, navemque griseis istis onustam ex Islandia in Norvegiam appulisse. In eodem Chronico p. m. 226, narratur de Otthone Stulto venante sciuros in Vermalandia: Han fik sua mange Graaskind, at han fylte sin Sloede saa, at han kunde ikke drage meere; hoc est tot sciuros dejecit, ut traham suam totam impleret, nec plures ferre posset. Haec de pellibus griseis monere libuit, ut intelligatur quaenam significentur, hodie enim non desierunt, sed inter delicatiores forraturas, levitate sua commendatissimas, non minus quam quod corpora satis foveant, et frigus penetrare non sinant, aestimantur.
1.76
( 54) Pallium marturum. Intelligitur pallium ordinarium, quo hieme archiepiscopus uti solitus est, non Roma missum inibique consecratum, quod archiepiscopi non nisi certis diebus festis induere poterant in ecclesia. De hoc pallio non hic loquitur, sed pallium innuit, quod archiepiscopi etiam extra ecclesiam sumebant, quoties solemniter induti comparere debebant in publico. Sicut enim oraria et stolae quaedam usuales erant clericis et episcopis extra ecclesiam, sic quoque pallia, vestes omnino distinctae ab illis, quibus intra ecclesiam, sacris operati induebantur, quasque peractis sacris exuentes in ecclesiae sacrario relinquebant, resumentes quotidianas. Ex his erat hoc pallium Absalonis legato destinatum, et pallium marturum dixit, quod, sicut cappa in superiori membro forratum esset de pellibus marturum, panno serico aut laneo superiorem et exteriorem partem pallii tegente, quare paulo post sequitur de pallio quotidiano, quod donaverit et legaverit Petro Stamme griseum pallium quotidianum.
1.77
( 55) Superpellicium cum pellicio. Est vestimentum linteum clericorum, paulo infra genua descendens, manicis amplissimis, sicque distinguitur ab alba, quae quidem linea quoque fuit, sed manicis strictioribus, et longior, quippe quae ad talos descendebat, ποδήρης; alba quoque uti non licebat nisi in sacrificio missae, superpelliceo etiam in aliis quibusvis functionibus sacris. Dicitur etiam superpliceum, et Francicis, surplis, quod veram originem vocis nobis commonstrat, a plicis deducendae, ut sit superpliceum scribendum, non vero superpelliceum, neque enim ex pellibus conficitur, cum linea sit vestis, nec super pellem aut cutem induitur, ut camisia, aut interula, sed super alias vestes injicitur, plicas suas varias accipiendo, propter amplitudinem, qua gaudet. Quod vero hoc loco additur, cum pelliceo de marturibus, superpelliceum donatum esse, attendere debemus, has lineas vestes varie exornari solitas esse, ante manus, in collo, et lateribus, clavis insertis, aut ex holoserico, aut auro, prout etiamnum femellae subuculis suis aurum intexere, aut alia ornatiora pergunt; et Francicum proverbium produxerunt: Vous êtes fille de chevalier, vous avez la chemise dorée. Vetus hoc esse discimus ex Lampridio in Alexandro Mammaeae filio, qui in linea aurum mitti etiam dementiam judicabat, cum asperitati adderetur rigor, cutemque effricari contingeret saepius, sed in superpelliceis hoc non impediebat, aliis vestibus subtus defendentibus, unde Anastasius in Vita Benedicti III, camisias auro clavatas commemoravit, camisias, inquit, albas sigillatas holosericis cum chrysoclavo. Et sicut auro clavatas albas dixi ac holosericis limbis decoratas, sic quoque superpellicea, ita ut quae hiemi convenire deberent, hic pelliceo de marturibus dicantur instructa fuisse. Inferius occurrit superpelliceum vario forratum Nicolao, filio archidiaconi legatum. Egregius est locus in concilio generali Constantiensi, sess. 43, can. De vita et honestate cler. hanc rem illustrans: Decernimus penitus abolendum, quod clerici et personae ecclesiasticae-- longas cum magna superfluitate vestes, etiam fissas retro, et in lateribus cum fodraturis ultra oram excedentibus etiam in fissuris deferunt. Hoc tam ad lineas quam laneas et sericas clericorum vestes spectare facile judicamus. Multi mecum testari possunt, si memoriam excutere l u bet, non ita diu depositas esse has vestes, quae fissuras suas retro ostendebant; quae vero fodraturae vocantur ultra oram excedentes etiamnum maribus et feminis, clericis et nonnis, manent ac perseverant.
1.78
( 56) Vario forratam. Distinguenda veniunt varia et grisea. Griseae quae fuerint pelles et unde, jam explicatum dedimus nota( 53) praec. nunc quoque variae quaenam sint dicam: pantherarum enim, lyncium et pardorum pelles, aliarumque ferarum, maculis suis conspicuae, variae dicuntur, Danis et Germanis, bunt. Variis enim coloribus natae pelles non solum, sed etiam consutae et conjunctae a pellionibus cum aliquo decore et gratia Buntfoder, et Buntverk dicuntur, ipsique pelliones ideo Buntmagere et Buntverker. Varias has pelles semper amarunt septentrionales, ita ut quoties natura negaverat, arte varium adderent, quod discere licet ex Tacito, qui de omnibus Germanis varias has pelles appetentibus pronuntiavit c. 17: Eligunt feras, et detracta velamina spargunt maculis, pellibus que belluarum, quas exterior oceanus atque ignotum mare gignit. Ad phocas procul dubio respicit, Saelhunde Danis, et caeteras pilosas oceani belluas, quas insuebant hinc inde ferarum terrestrium pellibus, ut maculosae et variae apparerent. Sive igitur lyncibus solis cappa haec subducta fuit, quos Norvegia elegantissimis maculis distinctos ut et Russia mittit, sive variis pellibus, partim melinis, partim felinis, marturinis, sabelinis, vulpinis, lupinis, aliisque conjunctis parata fuit, vario forrata potuit appellari. Occurrit illa forratura in hoc Testamento saepius, pleraeque enim vestes vario potius quam aliis pellibus consuebantur, ita ut mirum videri nequeat, pelliones, Buntmagere, nomen acquisivisse ex variis potius quam ex griseis, marturinis, etc,; quia in variis consuendis occupatos maxime legimus.
1.79
( 57) Et Juppam. Haec vox vere Danica antiqua est, qua tunicam significare solent, een Joop, transiitque ad Germanos, et Francici quoque retinuerunt la juppe, suppara feminarum plerumque hoc nomine significantes, quae nos Skort, et Germanice Schoerten et Schuertzen proprie vocamus, quod circa medium feminarum in varias rugas ac plicas contractae cingantur et firmentur. Sed et ab aliis Roecke vocantur, quod nomen est velut universale, omnibus indumentis fere applicatum. Hodie Joopen de rusticis tunicis prope solum effertur, quin et cerevisiam egregie rusticos exhilarantem ideo Joopen- Beer vocarunt, quod haec saltationibus et homines et tunicas indulgere faciat: Islandis Faldafeycckir dici mereretur. Tantam enim vim bene potis ingenerat, talis vel Bacchus vel Ceres, ut etiam vestes illam sentiant. Hinc Belgae: Hy heeft wat in syn muts: in syn timp, in syn wamhs, etc., gevattet, quando coeperunt ad ebrietatem vergere, et hilaritatem nimiam prodere. Saxones inferiores de homine appoto: He hefft syn Joop ful. Male igitur Ferrarius, qui giubba et giubbone Italorum, et giubbarello, derivat a supparo, ut solent, qui Danica nostra contemnunt, nec respicere dignantur, ad Graeca statim et Hebraica et Latina in his nominibus derivandis confugiunt; nescientes, aut non memores, quousque Dani et peregrinationibus et armis linguam suam aliis gentibus insinuarint. Cum Vandalis sane haec vox transiit in Africam ad Arabes; cum Gothis, Normannis et Danis in Franciam, Germaniam, Italiam, Hispaniam, qui tamen a Mauris Arabice loquentibus Aljuba videntur didicisse, Mauri a Vandalis. Nec Graecia hanc vocem sprevit, postquam et eo Danicae gentes pervenerunt; ζοῦπαν enim vocarunt juppam, ut solent sic derivare et pronuntiare. ζοῦστρα dixerunt pro justa: ζουλάπιον pro julapium apud Achmetem in Onirocrit. saepe reperitur haec vox; sic enim c. 228 legere potes: έὰν ἲδῃ τις ὅτι ἐνεδύσατο ζοῦπαν, εἰ μέν ἐστω ἐξουσιάζων, ὄνομα καὶ φὴμην καλὴν εὑρὴσει, διὰ τὸ ἐπάνω φορεῖσθαι τὴν ζούπαν ἀεί. Quin et Agapius in Geopon ζοῦπον habet a juppon Francicorum et Normannorum, quod terminatio satis indicat, et minorem tunicam quam ζοῦπαν significat, unde et ζιπουνι in Turco- Graecia Crusii, adhuc minor tunica quam ζουπονι, ut apud Italos Giubbone, Giubeto et Giubettino. Ex hac veste dignitas maxima apud Graecos inferioris aetatis fluxit, ut ζούπανος diceretur praefectus vestiarii principis; quin et ad Slavonios illa vox concessit, Servios et Hungaros, qui suos principes et satrapas ζουπάνους, Ἀρχιζουπάνους, Μεγάλους ζουπάνους ab hac veste appellare coeperunt, quae erat superior, ut ex Achmete audivimus, in gloriam Franciae Danicaeque nationis, qui hanc vestem hocque nomen Constantinopoli militantes et mercantes in has regiones primum attulerunt, tanquamque in iis majestatem et gloriam admirati sunt, ut vestiti incedere sicut Dani, Normanni et Francici, virtutem summam et principe dignam, Danisque similem crediderint. Jamque intelligi potest locus Constantini De Adm. imp., c. 29: Ἀρχοντας δὲ, ὥς φασι, ταῦτα τὰ ἔθνη μὴ ἔχει, πλὴν ζουπάνους γέροντας, καθὼς καὶ αἱ λοιπαὶ Σκλαβίνιαι ἔχουσι τύπον. Idem scriptor eod. cap. et saepius ζουπανίας vocat provincias, quibus hi ζουπανοι praeerant. Innocentius papa in Epistolis suis et actis recte illos vocat jupanos et magnum jupanum, vocis analogiam Latinam recte secutus. Regis Hungariae legatus Περὴς ad Alexium imperatorem in pacto Boemundi ducis se subscripsit ζουπάνος ὁ Περὴς. Apud Nicetam et Joan. Cinnamum Ἀρχιζούπανος reperitur. Haec debeo doctissimo Dn. du Fresne, ejusque Glossario, qui tamen originem harum vocum non vidit, nec attendit. Nos vero discamus quid vocula faciat unius vestis, et quousque fimbrias et pinnas extendat, quamvis enim vestis virum non faciat, vulgo tamen saepe Graecum illud placet: ῖιμο ἁνὴρ. Quis vero crederet Danicam vocem Joop tot terras peragrasse, et tantam gloriam sui excitare potuisse? Bene concludit Menagius postquam in lexico suo omnia recensuit: Les Allemands disent Guipp pour dire un jupon, et je crois que c' est de ce mot allemand que l' Italien giubba a été formé. Unde Germani traxerint ac habuerint hoc nomen et alia plura nemo hactenus sollicitus fuit. Ex Dania enim Norvegia et Suecia nemo credit quidquam proficisci posse, quod juvet, cum tamen ad antiquitatem omnem illustrandam hinc fere petenda sint omnia, si quis recte sapere vult. Usus est illa voce Chronici Norvegici scriptor in manuscr. de Magno Barfod, rege Norvegiae, dum ejus armaturam et vestitum describit, p. m. 399. Han hafdi oc silke HIUP rauthan yfir Skyrto, oc skorit fyrer oc a back med guli silki Leo, hoc est tunicam rubram sericeam, anterius et posterius leone flavi serici insignitam super indusio gestavit. Quod satis docet vocem Joop et Hiup antiquam danicam et Islandicam esse. Ita quoque paulo post eadem historia memorat: Eyvindr hafdi oc silki hiup, med sama baetti sem Konungr, hoc est Evindus etiam tunica serica eodem modo, quo rex indutus erat. Erant hae juppae majores et minores, longiores et breviores, ampliores et strictiores, ideoque legimus etiam hic minorem jupam de griseo forratam proxime sequentem; quam Belgicae feminae vocare solent eene Jacke: jacquet Francicis, quae paulo infra cingulum circa medios lumbos desinit, adeo ut multi jupon interpretati sint thoracem, quae non nisi ad ad cingulum pertingit, inque his videmus Hamburgi et Amstelodami de Karenschuyvers, Kruyers, Litzenbroeder, etc.
1.80
( 58) Coopertorium vulpinum. Ita vocat, ni fallor, tegmen superius lecti, pellibus vulpinis subductum: infra lectisternium forratum de marturibus occurrit, quod archidiacono legavit, estque idem cum coopertorio, ut et lectisternium vario forratum, quod Mag. Hugoni donatum relinquit.
1.81
( 59) Stabulario. Danice Stallmester, quod nomen hodie non tam magistris stabuli, quam servis convenit, ut observemus, quantum mutatus ab illis magister stabuli nunc incedat.
1.82
( 60) Esbernus Mule. De hoc Esberno superius nota( 33) satis.
1.83
( 61) Haquino camerario. Etiam hunc superius nota( 8) attigimus, ubi inter testes aderat, hic legatum accipit.
1.84
( 62) Brunei coloris. Haec Latinitas tunc placebat, quod rem distinctius explicaret ac significaret, melius quam si fusci, vel subfusci, coloris dixisset, desunt enim Latinis verba, quibus colores distinguant septentrionalibus notos ac quotidianos; est enim inter fuscum et bruneum discrimen non modicum, alter enim saturum colorem ejus generis indicat, alter remissior color est. Sic blaveos lapides adduxerunt colore proprio se eximentes a caeruleis, quem colorem solum Romani norunt in eo genere. Blavatas aves, quae pedibus caeruleis visebantur, appellabant, quod caeruleum colorem iis minime convenire facile cernerent, aliud enim est blaa, aliud Himmelblaa; ita quoque bruneus color distinctiones omnigenas recipit, Hirschfarbe, Haarfarbe, Leberbraun, etc., qui colores omnes brunei sunt.
1.85
( 63) Equum blaccatum. Ita vocavit, quod aliter Latine efferri non posset, quem Dani vocant een blakket Hest. Germani et Angli Blak vocant nigrum, ut atramentum Danis Blek. Hinc blakked, quae quidem colore nigro saturo non lucent aut vigent; sed veluti deficiunt ad pallorem. Germani vocant falb illum colorem ut Mausz- falb, ein falbes Pferd. Francici vocant une couleur effacée, proprie blafard: quod a Graeco βλάξ et βλακικός deducunt, quae nihil ad colores faciunt, sed ignavos, stolidos, molles, ac delicatos significant. Non igitur Francici suum inde blafard acceperunt, sed potius a blac et faire, quasi color similitudinem aliquam nigredinis faciens, ut sunt plerique colores ex albo interlucentes, illi enim blakked vere sunt.
1.86
( 64) Eschillum Bathsven. Sic vocabantur remiges in cymbis: Baad hodie scribimus et Svend, unde compositum hoc nomen, servus cymbae pontificalis, cui remiges peculiares dati erant, illam curantes et regentes. Hodie Baadskarle potius vocamus quam Svenne, Koerkarle, etc.
1.87
( 65) Nicolaus Stabellarius. Ita scriptum reperi, et nisi stabularius sit, ein Stallmeister, prout ante Petrum stabularium commemoratum audivimus, nescio quid nominis aut officii sit, quod indicare voluerunt, nusquam enim sic scriptum aut exstructum nomen aliquod animadverti.
1.88
( 66) Saxoni clerico suo. Hic Saxo, quin sit historicus ille Daniae celeberrimus dubitari nequit, in primis quod de libris referendis ad monasterium Soranum addidit, eum in historia scribenda occupatum atque eo fine libros, beneficio archiepiscopi ex monasterii bibliotheca depromptos habuisse judicamus, quos hic reddi monasterio jubet. Ita Chronicon parvum, quod nuper de Danicis rebus edidit Arnas Magnaeus Islandus ex manuscr. diserte Saxonem historicum Clerici nomine p. 10. nobilitavit, Vocat eum hic Absalon clericum suum, hoc est scribam, secretarium, a manu, ab epistolis, aliisque scribendi officiis archiepiscopo apparentem, hoc enim est clericum alicujus esse: ita reges clericos suos habebant, qui scribenda et notanda maxime curabant: in hodiernum usque diem Belgae veteri more scribas et secretarios suos klerke vocare pergunt, etiam postquam religioni pontificiae repudium miserunt: ad hoc enim officium scriptionis non adhibebant olim nisi clericos, quod laici tunc vix operam darent, et pessime litteras pingerent: ita ut mirari liceat, si pagani adhuc Dani, litteris scribendis incubuerunt; quod quidam ex Saxone probare se posse perperam contendunt, Saxonem minime intelligentes; cur non Scaldos potius et ejusmodi homines reges litteris suis scribendis admoverint potius quam clericos? quod tamen nusquam reperitur regibus in usu fuisse, vel ante Christianismum, vel post eumdem; ne in Danicis quidem scribendis ullos initio Danicos saeculares adhibuerunt, sed ubique clericorum hoc erat officium. At cum clericus talis Saxo fuerit archiepiscopi, usque ad ultimum ejus spiritum, quomodo statuere potuerunt eum unquam praepositum Roschildensem fuisse? et quidem anno 1161, quo missus est Parisios, ut adduceret S. Wilhelmum?
1.89
Miror Stephanii sententiam hanc esse potuisse, doctissimi sane in omni historia viri; miror: qui Saxonem nostrum, vere satis, circa ann. 1150 natum judicavit. Fuit ergo nonnisi undecim annorum Saxo, cum praepositus Roschildensis S. Wilhelmum Parisiis quaereret; quomodo haec, quaeso, cohaerent? Quomodo Stephanii sententiam servare aut amplecti licet? Audimus huic Testamento praepositos interfuisse testes duos, Tuchonem Roschildensem, et Achonem, nisi fallor, Lundensem; audimus etiam Saxoni ut clerico legatum ab archiepiscopo relinqui hoc loco, quando ergo praepositus Roschildensis fuit? num clericus Absalonis ejusque munus dignius est praepositura Roschildensi? quis ita ratiocinatur? contra veritatem sane, quam scimus omnes, haud licet. Neque enim praepositi, qui in praelatorum dignitate constituti vivebant, ad clericorum officium rursus se deprimi facile paterentur, nec quemquam hoc flagitare decens erat. Certo igitur certius hoc concludendum superest, Saxonem historicum Danorum praepositum Roschildensem minime fuisse, dum Absalon superfuit, qui in fine vitae eum clericum suum adhuc vocavit, et Saxonem qui in litteris a Stephanio productis praepositus Roschildensis vocatur et subscripsit, quique S. Wilhelmum a Parisiis in Daniam ut adduceret missus fuit, alium fuisse a Saxone Grammatico et historico; cum Saxo praepositus Roschildensis ante Absalonem decessisse videatur, saltem Tockonem successorem habuerit in praepositura, qui Absaloni Testamentum nuncupanti adfuit, ut praepositus; Saxo autem, ut clericus archiepiscopi, absens, in Scania, ni fallor, et monasterio S. Laurentii vixit; alias inter testes cum caeteris comparuisset, sequuntur etiam statim mag. Joannes et mag. Waltherus, qui presbyteri in monasterio S. Laurentii, et magistri scholarum ejus loci fuisse videntur, quin et plenarium monasterii B. Laurentii, et Acho praepositus ordine conjunguntur, ut omnia Lundense monasterium haec legata videantur respicere. Saxo autem Grammaticus et clericus, qui jam duas illas marcas cum dimidia ab archiepiscopo mutuo datas acceperat, si plures archiepiscopo debuisset, plures quoque marcas donatas ac legatas recepisset; haec mens est verborum, Saxoni clerico suo duas marcas argenti et dimidiam concessit, quas sibi donavit; archiepiscopum, scilicet ante Saxoni hanc summam concessisse utendam, viginti nempe unciales thaleros nostrae monetae, quos nunc ipsi archiepiscopus donet et leget, ut ad illos reddendos Saxo compelli deinceps non debeat.
1.90
( 67) Magistro Joanni. Nondum magistri nomen inter titulos eruditorum honoratiores receptum fuit, prout hodie moris est liberatos ad magistri gradum ascendere, iisque praemiis, laudibus ac titulis insigniri, ob egregiam eruditionem, quam prae caeteris acquisiverunt; sed vocantur hic magistri ab officio, quod gesserunt in scholis, quibus praeerant; illos enim magistros simpliciter dictos fuisse multa docent exempla. Helmodus l. I, c. 14 Adamum Bremensem magistrum vocat, quod scholae Bremensi praeesset, eamque regeret: Testis est magister Adam, qui gesta Hommenburgensis Ecclesiae conscripsit. Sic quoque Ditmarus Mesburgensis Ekkihardum Grammaticum et magistrum scholae vocavit, et Anskarius ipse magister talis initio fuit;
1.91
Magistratus regimen praeceptor adeptus, unde ait Gualdo poeta versibus Anskarii vitam reddens; neque enim in coenobiis et ecclesiis inter clericos alii magistri occurrunt. A Romanis quidem hoc assumptum est nomen, qui multos magistros agnoscebant domi militiaeque in sacris, in conviviis, in collegiis artificum et opificum, eaque de re testantur inscriptiones non solum, sed et ad nostros opifices redundavit nomen magistri, qui meister et mester appellantur passim; inferius legitur, Achoni magistro laterum, der giegelmeister. At post tempora Absalonis archiepiscopi Fridericus II imp. primus magistri nomen inter honores et titulos liberatorum esse jussit, ut eo gauderent, qui in litteris profecissent, nulli licet officio essent admoti. Hic vero mag. Joannes superius inter testes astitit et audivit Absalonem testantem et legantem, ubi quoque Lundensis Ecclesiae canonicus appellatur, ita ut magister Walterus, qui proxime sequitur, canonicus quoque fuerit ejusdem Ecclesiae, et scholam insignem ac frequentem fuisse tunc Lundis indicant, quae plures magistros canonicos habere debuerit praepositos, haecque causa est cur mag. Joannes Absalonem sequi potuerit, et in comitatu ejus apparere; nam si solus magister scholae regendae praefuisset, haud munus illud permisisset ipsi abesse. Monendi quoque sumus, tunc magistros scholarum, licet canonicos, ipsos scholas rexisse, et in iis docuisse; sed postquam praebendae majores et minores prodierunt, ac distingui coeperunt, ad minores canonicos scholae labores pertinere coeperunt, ad majorem vero nomen dignitatis et scholastici concessit, qui aliis docendi munus imponebant, ipsi consilio scholis praeerant, ut rectores et inspectores, philosophica sententia non opera; canonici enim fere cum episcopis per vicarios haec facile praestari obtinebant, sic magistri scholarum postmodum ad vicarios domini scholastici et canonici praelati concesserunt, ex ejusque nutu pendebant, quod Lundis tamen Absalonis aetate nondum invaluerat, siquidem ipsi magistri canonici non vicarii erant.
1.92
( 68) Biccarium argenti. Utitur etiam illa voce Arnoldus in Chronico Slavor. l. IV, c. 14: Ablutionem digitorum fecit in biccario mundo. Hic protinus, more suo solito, etymologistae biccarium ex Graeco βῖκος deducere jubent, quod orcam et amphoram, aut vas aliquod simile denotat, dolium, urceum, lagenam, στάμνον, et Hebraicum Backbuck eo quoque referunt, ita ut ex Hebraica voce dicta Graeci βίκος, ejusque diminutivum βικίδιον, inde Latini bicarium, Germani Becher, Dani deinde et septentrionales Begere fecerint. Egregie profecto sibi sic ratiocinari videntur, mihi vero hallucinari. Dicant mihi quando bicarium apud Latinos usurpari coeperit, dicant, quaeso: num apud Varronem De Latina lingua legitur, aut Gellium in Noctibus Atticis, aut similes auctores? Solet Varro, quae ex Celtica ad linguam Latinam ornandam et locupletandam prodierunt, non semel indicare, sed de bicario, nec ille, nec alius quis monuit. Est vero Celtica lingua, nihil nisi vetus septentrionalium populorum, sub quibus Norvegi, Succi, Dani, Germani, Galli, Illyrici quoque comprehenduntur, non Hebraei, non Graeci, non Latini vel Romani. Nunc videamus an non felicius bicarium ex illis linguis cognatis Celticis, vel recentioribus Danicis deducatur, quam ex Hebraeo Backbuck vel Graeco βῖκος, et βικίδιον quod apud Suidam legitur. Bicarium sane apud Latinos non legitur, antequam Gothi Italiam, Galliam et Hispaniam insederant, ut vere Gothicum nomen antiquum esse dici queat. Gothi autem quod ex septentrione saepius exiverint, et nomine ac lingua sua Germaniam, Illyricum, Russiam impleverint totam, Historiae loquuntur antiquissimae, et ego probatum dedi alias; a Ponto deinde et Maeoti palude reversi, eodem nomine, eadem lingua Italiam, Gallias et Hispanias inundarunt. Quid igitur mirum ex illa lingua septentrionalium, tot gentium facta, monachos ejusque farinae et Latinitatis homines vocabula sumpsisse, et detorsisse, quoties opus erat, et significantius res exprimere se posse credebant. Bicarium sane est inter illa pocula, quae peculiarem formam habent, a Gothis forsan etiam in Italiam introducta, aut a Francicis, aut Germanis et Northmannis. Romani enim hanc poculi figuram nesciebant, ut et Graeci, ita ut Backbuck et βῖκος illi figurae nequaquam conveniant, sed urceis et urceolis potius aut amphoris. Hebraei sane omnes Backbuck dicunt a sono, quem reddunt aquae effusae per urcei collum angustum, nomen accepisse; hunc sonum Graeci κότταβον peculiariter dixerunt, et κοτταβίζειν eos qui hos sonos crebro producunt, helluones insignes.
1.93
Quid illic bicario simile? Bicarium est poculum rotundum fere, quod inferius coangustatum, ita tamen ut sua sponte stare possit, superius magis patet. Haec vera antiqua et nova figura est bicarii, nam adhuc nobis illa superest. Danis Begere; Suecis, Begare; Germanis superioribus Becher, inferioribus Beker audit; Italis, Bicchiero, qui de vitreo tamen poculo illud usurpant plerumque, unde Bicchierajo is dicitur, qui pocula vitrea vel vendit, vel facit. Sed hic non quaeritur ex qua materia biccaria fieri consueverint, vel quam stricte et κατα χρηστικῶς ab his vel illis sumantur, sed ex qua origine nomen illud descenderit, et qua forma principio fuerit bicarium. Sufficit, jam me monstrasse a Danis et septentrionalibus originem petendam esse, ubi hujus nominis vestigia multa et clara et antiqua reperiuntur, nulla apud Hebraeos vel Graecos, vel Latinos antiquos, ut frustra sit ad illos fontes accedere, turbidos nimis, et allusionibus meris foedatos qui habemus domi puriores et purissimos, quod facile vident, si videre volunt. Habent vero Dani ex eadem origine plura, nam et Becken, quod significat pelvim, ejusdem radicis est, licet ejusdem figurae vel formae non sit cum bicario, et Begere; propria enim figura gaudet pelvis et Becken, amplioribus labris praeditum vas, et fere humilius quo magis patet: exinde Itali fecerunt Bacino sua pronuntiatione, ad nostram enim fuit Bakino, hinc bacinello et bacinetto, sed ad alios usus quam bacino, quod originem non impedit, saepe enim usus verborum ἀνωμαλίζει. Francici suum bassin inde traxerunt, quod scribi debebat bacin, ut origo nominis conservaretur, quemadmodum Itali quoque loquuntur in proverbio, netto come un bacin da barbiere. Cur vero hic a appareat, non e vel i exinde fluxit, quod septentrionales parvulo sono a et e litteras mutent, a scilicet clarum habentes, et a soni misti ut a et ä seu ae. Originarium enim nomen Danicae linguae, ex quo Begere et Bekken derivantur, est Back, quod etiam olim vas aliquod majus significabat, quam aut Begere aut Bekken, et usurpatur adhuc apud Belgas, qui retinuerunt in sua lingua illa vasa, vocantes Back, vasa quibus pluvias aquas colligunt, een Regenback cisternas, een Back omne vas, in quo arida et sicca quaevis reponunt, etiam patinas nautae in navibus, ex quibus cibos capiunt, Bak vocant, ut aen den Bak gaen, etc., vetus nomen, quo vasa appellabant. Hinc jam apud Festum Pauli: Bacar vas vinarium simile bacrioni. Bacrionem dicebant genus vasis longioris manubrii, hoc alii trullam appellant. Recte igitur Laurembergii Antiquarius haec verba explicavit: Vocatur et bacar, bacarion, becario, et becarium. Meminere ejus Apuleius, Tertullianus et alii. Glossae Bacarium, εἶδος ἀγγείου. Quae sane nec apud Graecos nata nomina dici possunt, nec apud Latinos, sed ex Celtica antiqua, hoc est Danica septentrionali per Germanias Galliasque ad Latinos transierunt: ibi enim fetura talium vocum, adeo ut rectius hinc scribere doceamur hodie cen Baeck quam Beck, amnem, rivulum, quae vox mater est omnium dictarum, nam ob aquam hauriendam vasa inventa. Saxones quoque Boeck dixerunt, Belgae Beeck, Germani superiores Bach; hinc illa vasa et pocula aquae et munditiei destinata, quae hactenus enumeravimus, se invicem sequuntur: Back, Becker, Begere, Becher, baccar, bacrio, bacarium, becario, becarium, bicarium, Becken, quae scribi debebant Baeer, Baegere, Baecher, Baecken, adeo ut etiam in Islandia eorumque lingua, vetustam septentrionalem adhuc referente, supersint Bekur rivus, et Bikar et Boukr, poculum; quin et Batiolam vel baciolam apud Nonium Marcellum inter poculorum genera positam c. 15, ex eadem lingua Celtica septentrionali ac Gallica fluxisse; nunc videre licet, a Plauto usurpatam vocem, ut ait in Colace: Baciolam auream octo pondo habebat, accipere noluit. Adde etiam locum Plautinum ex Sticho, act. V, sc. 4:... Quibus divitiae domi sunt, scaphio et cantharis, Baciolis bibunt.................. conveniunt Glossae veteres Latino- Graecae: Batiola, ποτήριον.
1.94
Et cur non ex illa lingua originem potius hauriendam judicamus, in qua sola tot convenientes voces matrices, sororiantes, cognatae, sibi invicem lampada manusque tradunt quam ex Graecorum et Hebraeorum longe dissitis fontibus, et peregrinis omnino, vocabulorum talium etymologias accersere? ubi quando voces singulas probe jam torsimus, nihil tandem egisse nos videmus; sunt coacta, affectata, ludi, et nugae omnia. Sed vix in laudes Danicae linguae exspatiari mihi nunc licebit, nisi amorem patriae objici mihi velim; quasi affectibus magis ducar, quam veritatis studio, id quod semper a me alienum esse debere censui. Doctissimi censores Lipsienses ita judicarunt de scripto meo Danicae linguae praestantiae dicato, me fecisse quod solent, qui in patriae laudes, aut ejus loci ubi bene est, profusi et proclives maxime sunt. Debetur hoc patriae profecto, dummodo veritatis limites non transiliamus, quod spero etiam a me factum, nec enim affectibus servire, sed aliquantum imperare didici; quin et Germanicae et Suecicae et Francicae linguae non inviderem eas laudes, si inter antiquos prae Danica eas laudatas ullibi reperissem: at cum antiquior laus Danicae linguae repeti potuerit, ex optimis et bonae fidei monumentis, cur veritatem dissimulandam sumerem, nihil opus erat, illam maxime, quae cum patriae laude sese mihi conjunctam obtulit. Est igitur bicarium vox tam Celticae, quam Danicae et Gothicae antiquitatis; et Celtica quidem jam exspirare coeperat, nisi Danica tenacior iterum succurrisset, ac in memoriam deperdita revocasset, dum loco Celticae suam per Gothos in Italia, et ubique, vigere denuo vel reviviscere fecit. Gothi enim secum ex septentrione linguam Celticam passim exstinctam fere in latinam linguam et Italiam et Franciam, etc., adduxerunt, et servarunt, ut vix nunc exstingui rursus queat. De Bicario autem argenteo loquitur etiam ante Absalonem Ditmarus Mersburgensis saeculi XI scriptor ante Adamum Bremensem l. VIII, p. m. 241: Cum duobus thuribulis ac argenteo bicareo larga manu Caesar nostrae dedit Ecclesiae.
1.95
( 69) Mag. Walthero. Dixi de eo nota 67. Sequitur inferius Mag. Hugo, cujus quoque praebenda peculiaris memoratur, adeo ut et ille canonicus fuerit, et propter officium, quo in schola Lundensi cum binis jam memoratis fungebatur, tertius magister hic adducitur et legatum etiam non minus quam magister Joannes aut mag. Waltherus, lectisternium vario forratum nactus est, ut hic apparet: quae Absalonem scholae Lundensi non obiter prospexisse et favisse nos monent.
1.96
( 70) Pallium griseum. Intelligit hic pallium non grisei coloris, sed griseis sciurorum pellibus subductum, de qua forratura prius dixi, illudque aptum erat, quod gestari posset in Natali Domini tempore hiberno. Nam griseus panni color neque multum conveniebat archiepiscopo, neque presbytero canonico, qualis erat Mag. Waltherus, unde est, quod de pellibus griseis capi debeat.
1.97
( 71) Ad plenarium faciendum. Plenarium licet saepius occurrat in historia media, pauci tamen quid sit vel fuerit explicarunt. Ex Henrici Wolteri Chronico Bremensi p. m. 43 adducam primo plenarium quod Henricus IV imp. inter alia Ecclesiae Bremensi donavit, cujus tabula habuit novem talenta auri Lubecensis, hec est novem libras auri ponderis Lubecensis, quod etiam Adamus Bremensis his verbis explicavit lib. IV de iisdem donariis loquens: Et unum plenarium cujus tabula videbatur novem libras auri habere, p. m. 112. Ante Adamum Ditmarus Mersburgensis, aut qui vitam Ditmari paulo post conscripsit, Henrici II imp. donaria, Ecclesiae Mersburgensi collata, recenset, p. m. 261: Dedit hic imperator nobis plurima divino officio convenientia, scilicet tria plenaria, unum de auro, eburnea tabula ornatum, quod minimum est; secundum auro, gemmis et eburnea tabula variatum, quod pretiosius est; tertium, auro, electro, et pretiosissimis gemmis artificiose decoratum, quod optimum est. De Conrado abbate Rastedensi septimo circa annum 1240 legimus in Chronico Rastedensi, p. m. 102, quod fieri fecerit plenarium ecclesiae Rastedis, de argento cum gemmis micantibus, quomodo adhuc in monasterio esse dignoscitur. Nec Chronicon Mindense obliviscitur Sigeberti episcopi sui liberalitatem depraedicare circa ann. 1029: Quae ad domus Dei decorem pertinent reliquit, calices et thuribula pulchra, ac plenaria novem valde pretiosa, cum diversis materiis intus depicta, et exterius argento et auro lapidibusque pretiosis adornata. Sed ex his omnibus nemo facile percipiet quid nominis aut rei sit plenarium. Hoc ergo nunc explicatius studebo facere. Et plenarium esse librum missalem et sacris missae servientem, in quo omnia agenda festis, Dominicis aliisque diebus plene perscripta habebantur, ita ut sacerdoti nihil deesset celebranti quae dicenda vel agenda forent; ideo enim plenarium vocatur iste liber, quod omnia contineret, plene et adamussim, quae in Ecclesia requirebantur in Antiphonis, Sequentiis, Responsoriis, Collectis, Legendis aliisque. Hi libri et haec plenaria, quod in altari ponerentur, tanto apparatu gemmarum et auri et eboris et electri, et argenti onerabantur, ut ex his jam dictis audivimus. Et quidem quod de tabula dicitur auri novem librarum Lubecensium, quam plenarium Bremense habuit, scire vos cupio, librorum tegmina intelligi, quando compacti sunt, et corio circumvestiti, alterum enim latus libri in altari positi, quod exterius ad populum spectabat, tabulam quamdam auream vel eburneam solidam insertam acceperat in corio et assere, quo liber tenebatur, gemmisque variis circumpositis cingebatur haec tabula, et lucem magnam ac pompam faciebat, dum reliquum latus interius versum istum fastum minime ostendebat, sed in vulgari cultu corii et asseris, sine gemmis, sine auro acquiescere sinebatur; haec causa est cur tabula una tantum cuivis plenario tribuatur, non tabulae duae aut plures. Hujus rei exemplum aliquod qui videre cupit, adeat bibliothecam ecclesiae cathedralis Hamburgensis, ubi superesse videbunt adhuc in forma, quam dicunt, quarta, tale plenarium corio purpureo campactum, cujus medium tabula eburnea inserta tenet, mediocriter sculpta, quam ambiunt lapides, olim pretiosi, nunc crystallini et vitrei, exemptos enim et suppositos alios facile percipi potest, alterum vero latus libri solo corio circumseptum, a reliquo prioris lateris ornatu vacuum plane conspicitur. Complectitur iste liber, Collectarium, Homiliarium, Antiphonarium, et plura in membranis exarata, ita ut plenarium dici queat, ut nos hodie ein vollstaendig Hand- oder Kirchenbuch vocare solemus, in quo singula, quae in ecclesiis occurrunt legenda, vel canenda, collecta leguntur. Nec sola plenaria tam sumptuose ornabantur, sed etiam alii libri. Sic enim Ditmarus sub finem l. VI, de eodem Henrico II imperatore commemoravit: Evangelium, hoc est librum evangeliorum, aureo et tabula ornatum eburnea, dedit. Simile est quod hahet Tavernier in Peregrinationibus suis l. VI, p. m. 35, de libro evangeliorum in Armenia, quem archiepiscopus lecto evangelio, caeteris patriarchae et episcopis osculandum praebet, ubi addit: Sur un des costez de la couverture de ce livre, il y a des reliques enchâssées, et couvertes d' un crystall, et c' est le côsté du livre, qu' on donne à baiser. Nec quidquam nunc addam de plenario, nisi ut doceam librum fuisse: quod auctor Chronici Mindensis nobis monstravit p. m. 105, dum ait Milonem episcopum, qui sedit ab ann. 974 ad ann. 996 donasse monasterio in monte Wedegonis pulchrum plenarium; in isto sculpti habentur versus quos B. Gorgonio obtulit: Sit tibi, Gorgoni, liber hic, rogo, valde decori, Ornari Milo quem fecit episcopus auro. Eodem pacto Henricus Wolteri, in Chronico Bremensi, dum Henrici IV imperatoris donaria Bremensi Ecclesiae tradita recenset, γενικῶς illa proponit: Misit Ecclesiae Bremensi multa digna et chara clenodia, centum videlicet aurea pallia, et sagas deauratas, thuribulum et librum auro et argento circumductum; jamque pergit sibi ipsi objicere: Sed dices: quae sunt hujusmodi in numero, pondere et mensura ac nomine clenodia missa a Caesare? Dico respondendo, etc., et unum plenarium, cujus tabula habuit novem talenta auri Lubecensis. Ecce plenarium cum tabula novem librarum auri, est idem ille liber auro et argento circumductus. Adde Baluzium ad Cap. reg. Francorum p. m. 1156, qui missalia et missales libros plenaria dicta fuisse notavit. Reperitur quoque in jure Graeco πληνάριον, sed non eodem sensu, licet quoque circa membranas et chartas versetur. πληνάριον enim in jure significat apocham omnia in universum debita tollentem et delentem, unde Βασιλικῶν eclog. 6, etiam ἀμεριμνία πληναρία, securitas plenaria vocatur, cui opponitur ἀλογὴ μερικὴ apocha, qua pars tantum debiti soluta agnoscitur: in curialibus nostris hodie quitantiarum dicitur talis apocha universalis, et explicatur quietantia quietantiarum omnium, adeo ut illud plenarium quoad chartas et libros, tam apud ecclesiasticos quam apud jurisconsultos valere, et in usum deduci coeperit.
1.98
( 72) Praeposito Achoni. Ille ipse, qui supra not.( 5) adductus inter testes, eumque praepositum Lundensem fuisse judico, quod hic praecedant et sequantur ea legata, quae Lundenses et Scanienses solum spectant. Tockonem Roschildensem fuisse praepositum jam ante docui. Saxo etiam Lundis vivebat, cum hoc Testamentum conderetur, ideoque etiam in illa classe ponitur.
1.99
( 73) Apud Cluniacum. Conditum fuit illud coenobium in Burgundia anno Chr. 895, testibus Sigeberto Gemblacensi et Trithemio, a Bernone comite Burgundiae et abbate Gigniacensi, qui Odonem primum abbatem Cluniacensem constituit.
1.100
( 74) Ad Claram Vallem. Institutum est hoc coenobium a S. Bernardo circa 1117 alii 1115. Paucissimi sunt geographi, qui hujus coenobii situm monstrarunt. Ipsi Francici illud neglexerunt et omiserunt, aut quod clarus ille locus brevi post in cineres subsederit, nec tanta fama resurgere potuerit qua quondam, aut quod coenobiorum districtus geographis indigni plerumque videantur. Bernardus abbas 700 monachis illud coenobium habitatum reliquit, ita ut tunc magnae et praeclarae famae fuerit, et Danicis episcopis in Franciam euntibus frequenter visum. Situm est autem coenobium illud in Campania Franciae ad Albulam fluvium, 3 leucis a confiniis Burgundiae, medium inter Chaumont ad ortum, et Barium ad Sequanam in occidente, Vallis Absinthii prius dictum, et precibus Theobaldi comitis Campaniae a Bernardo conditum.
1.101
( 75) Ecclesia de Wellinge. Familia adhuc ejus in Suecia superest non ignobilis, quamvis tunc parochia ruralis in Scania fuerit, ut et sequentia nomina Stangbye, Koping, Hyphakre, Arlef, Asmundathorp, Nyehyle, Saxelstorp villae sint Scanicae, partim adhuc satis notae, iisdem nominibus ab antiquo servatis.
1.102
( 76) Mansum unum reddere. Mansum dici agrum ubi quis simul manere possit et habitare, ex multis scriptoribus notum est. Germani vocant, eon Hove, een Hove Landes, ager, qui unam familiam juxta habitantem alere potest. Inde Hoba et Huba apud aliquos historicos, qui originem vocis veram non attenderunt; nec recte Germani superiores efferunt eine Huffe Landes; debet enim esse ein Hoff Landes, cum sit Hoflstete, locus ubi habitant, qui agrum conjacentem colunt. Curia igitur est, cum sola domus attenditur, mansus autem cum ager et domus simul intelliguntur. Ille enim ager mansus est, qui curiam junctam habet, ut ibi manere possint domini et coloni. Berghave locus et vicus Hamburgi totam rem explicat. Mons ille acclivis, ubi ager colebatur, nunc occupatur S. Jacobi ecclesia, foro equino, domibusque et aedificiis, a platea vulgo Steenstraten dicta, usque ad portam Alsterae et Alsteram ipsam; nec ager iste mansus fuit unus, sed et alter, ideoque kleenen Barghave, grooten Barghave adhuc audit, scilicet ubi curiae positae fuerunt in fronte agri, quique illos monticulos colebant et habitabant locupletiores effecti, ac propter curias ac mansos hos agros in re lauta satis constituti de von Bargen dici coeperunt, quorum aliqui postmodum in senatu civitatis celebre nomen manserunt. Dicebantur ergo Have vel Hove, quia in monticulo acclivi ager tendebat, Barghave; secundum istius saeculi Latinitatem, mansus montanus.
1.103
( 77) Mag. Hugo. De eo superius adnotatum reperieris.
1.104
( 78) Pallium magnum de Laekatte. Erat fera maculosa laekatt, solis Norvegis nota hoc nomine; tot enim catti regiones Norvegicas obsident, tam varii generis, ut vix nominibus inveniendis sufficere possimus. Hermelinas pelles vocant, Roisekatte et Urkatte, atque Laekatte, si non iidem, sane non multum diversi ab illis fuerunt. Hae sane pelles omnium nobilissimae, Hermelin propterea dictae, quod non nisi regibus, principibus et dominis conveniant; ideoque hic comparantur cum marturinis, quae alias gloriam primam ferunt, ut hodie sabellinae ex Russia, post illos felinae hae, tunc marturinae sequuntur et murinae. Nec mirum est istas bestiolas Katte vocari, licet feles magnitudine non aequent, sed minores sint, et nisi longitudine ac forma sua mustelas referrent, ad murinas et glirinas pelles referri possent. Sunt igitur ex mustelarum genere, quae animalcula mures et glires persequuntur, ideoque feles et Katte appellati, quorum est mures venari, Laefatte nomen videntur accepisse tamen Lae, quod Islandis et Norvegis noxa et damnum est, quoniam hi catti forte plus noxae inferant, quam alii similes: ita Laeminge illis dicti sunt mures noxii segetibus, Norvegis peculiares, quod coelo decidisse, et per agros dispersos alicubi observarunt; qua ratione distinguitur a Lä, quod est motus et temperamentum, inprimis undae fluentis. Pelliones Hermelinas pelles easdem esse volunt cum Laekatte, et melinas pelles valde expetitas tam olim quam hodie fuisse novimus, sed explicant pro taxis, Dachse Germanis. Quin et melinae dicebantur, summe candidae, quae ex Melo insula afferebantur, terrae, et cerussae instar serviebant. Unde apud Plautum Mostell.: Non isthanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere, Neque cerussam, neque melinum, neque ullam aliam offuciam. Novimus autem Hermelinas valde candidas, nec nisi nigerrima macula in extremitate caudae conspicuas esse, et ex hybrida hac voce nomen forte Germanis compositum. In veteri synodo Londinensi circa an. 1138 istae pelles hereminae appellantur. Prohibemus apostolica auctoritate sanctimoniales variis, seu grisiis, sabellinis, marterinis, hereminis, beverinis pellibus uti. Sic legitur apud Richardum Hagustaldensem p. m. 328. Sed et Francici haec animalcula hermines et ermines etiamnum vocant, unde didicerunt Angli. Ermellini nominantur Italis; Latini mures Ponticos appellarunt, quod a Ponto ipsis primum allati sint, quin et mustelas albas, quod albedine candentes sint, quam hieme contrahunt, aestate colorem mustelis vulgaribus similem praeferentes, bruneum aut russum, quod pluribus animalibus in septentrione solet accidere, leporibus, ursis aliisque, quod notum esse puto. Sed nolo haec, quae ad pellionum officinam pertinent, ad unguem usque resecare, respondere enim mihi licet quod apud Suidam Xenocrates Platonicus cuidam scholam ejus adire cupienti, quem minus idoneum putabat: παρ' ἐμοὶ, inquit, πόκος οὐ κνάπτεται. Apud me lana non carminatur, nec apud me pelles parantur, ut haec docere possim.
1.105
( 79) Nicolao filio archidiaconi. Quomodo haec quadrant temporibus Absalonis, archidiaconum habere filium? num cum uxore quoque in matrimonio vivebat? Absit! haud sic intelligenda veniunt, sed archidiaconum hunc ex conversis fratribus fuisse statuendum est, qui saeculum relinquentes et bona, et uxorem, et liberos, toto animo et corpore sacris se mancipabant; atque ad ordines deinde et dignitates pro meritis suis evehebantur. Ex his igitur conversis archidiaconus hic, matrimonio relicto, ad hunc gradum ascenderat.
1.106
( 80) In castro de Haffn. Haec est Hafnia, nunc emporium ingens, totius regni Danici sedes prima. Videmus jam variis nominibus illam crevisse; arcem Axelhus dictam esse, quod Absalon eam condidisset primus, ibique resideret illuc veniens; postea huic munitioni burgum subjectum, civitatis, et quidem munitae, quae castrum et castellum dici solet et burgum, eaque civitas Stegelborg appellata[ Dubito an unquam Stegelborg appellata sit] ideo quod tam alte et praerupte sita esset, ut non nisi gradibus ex mari in eam ascendere possent, a portu vero insigni κατ' ἐξοχὴν Haffu vocata fuit. Sic domum episcopi et domum principis vocat Adamus Bremensis munitissimas illas arces Hamburgi ab illis structas; castellum vero Hamburgense civitatem ipsam fortissimis operibus inclusam, civium domos et negotiationes ab incursibus hostium defendens; unde confutantur illi qui civitatem nullam Absalonis tempore Hafniam fuisse credunt, arcemque et domum solam episcopi, praetereaque nihil hic exstitisse. Chronicon parvum de rebus Danicis, quod edidit nuper Arnas Magnaeus Islandus, idem nomen Hafn Emporio tribuit ad annum 1249. Villa Hafn devastata est. Villa hic sumitur, ut Francicis la ville pro oppido. Hoc igitur vetus nomen civitatis; mercibus vero affluentibus Kisbenhaffn vocari coepit, ut Germanis Coopmannehaven, ita ut Francici et hodierni Germani perperam Copenhagen pro Copenhaven scribant; quod lubentes sequuntur omnes, nec errorem videre volunt, quoniam Francicos errando etiam non errare credit vulgus.
1.107
( 81)[ Achoni magistro Laterum. Conjicio hunc fuisse inspectorem operariorum, qui lateres coquebant, praesertim cum statim post mentio fit lapicidae].
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).