Absalon Lundensis1178-1201
Testamentum
Test 2.6
Choose a text
More by Absalon Lundensis
—
11727 Testam17
2.1
EPISTOLA.
2.1
Perillustri ac generosissimo domino, Dn. Joanni RANTZOVIO, duci militiae praeclaro, briigadier alias dicto, et praefecto turmarum equestrium S. R. M. Daniae Norvegiae, etc., domino haereditario in Frydendal, Brammingen, Orslefcloster, Strandoe et Bistrup.; Maecenati meo nunquam non venerando gratias, vota, salutem.
2.2
Quod tuum est, ad te merito, domine perillustris, redire debet: tuum sane fecisti, dum suasu tuo nunc edendum hoc qualecunque persuasisti; tuum quinetiam, quod sumptibus tuis et liberalitate summa haec prodire volueris. Dudum est, quod fatigare prela desierunt, vel calescere, nisi necessariis quibusdam, quae tempus ingerit et protrudit, non eruditio: et modo typographis distineri necessariis solis liceret, non tot nugae vel quisquiliae quaquaversum orbi legendae venderentur. Maecenates sane pauci sunt, qui scribentes aut hortentur, aut sublevent; haud enim commentari, vel lucubrationibus indulgere, sumptusque pariter ferre, unius facile hominis esse videmus. In te quod Maecenates plures revixerint, Maecenas optime, haud mihi praefatiuncula hac sola dicendum veniet; neque enim tam misere meritus es, ut in laudes tuas e carceribus, ad metas tam breviculas effundi sit opus. Quidquid dicere potero, omnes jam norunt; te militaribus innutritum rebus, iisque spectatissimum, in litteris tamen ita desudare, ut novo rursus exemplo tuo militiam litteris indigere doceas, qui illas artes tam feliciter conjunxisti. Habent hic igitur milites suum Maecenatem, habent etiam litterati suum, habent omnis ordinis cives, qui virtutibus student, quos, ut emergant juvare, quantum potes, desideras non solum, sed ornatos et adjutos se plurimi testantur ac gloriantur. Idem est in domo tua, quae non academia non videtur esse, in quam nobilissimis liberis tuis ac nepotibus tot morum et eruditionis omnis magistros ac magistras confluere voluisti, ut exercitum non minus domi quam foris habeas. Hinc est, quod nihil abs te exspectari possit, quam quod RANTZOVII veteres, tui majores, summis anhelarunt votis et strenue praestiterunt, quorum gloriam vel nunc meritis aequasti felicissime, vel superabis aliquando felicius. Deus te servet tuosque, et cui tantas gratias debeam sciant tum vivi, tum posteri, meque
2.3
Tibi, domine perillustris
2.4
Humili cultu et obsequio deditum vivere
2.5
Dabam Hafniae, a. d. 30 Junii
2.6
O. SPERLING.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).