Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Adamnanus Hiiensis
Vita S. Columbae
Colu 4.31.1
Choose a text More by Adamnanus Hiiensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8309 Visco
4.31.1
Alio in tempore cum in Scotia per aliquot dies Sanctus conversaretur, aliquibus ecclesiasticis utilitatibus coactus, currum, ab eo prius benedictum, ascendit junctum, sed non insertis primo, qua nescio negligentia accedente, necessariis obicibus per axionum extrema foramina. Eadem autem erat diecula Columbanus filius Echudi vir sanctus illius monasterii fundator, quod Scotia vocitatur lingua Snamluthir; qui operam aurigae in eodem curriculo cum sancto exercebat Columba. Fuit itaque talis ejusdem agitatio diei per longa viarum spatia sine ulla rotarum humerulorumque separatione sive labefactatione; nulla, ut supra dictum est, obicum retentione vel communitione retinente, sed sola diali, sic venerando praestante gratia viro, ut currus cui insederat salubriter absque ulla impeditione recta incederet orbita.
4.31.2
Hucusque de virtutum miraculis quae per praedicabilem virum in praesenti conversantem divina vita operata est omnipotentia, scripsisse sufficiat. Hic secundus de virtutum miraculis finiendus est liber, in quo animadvertere lector debet quod et de compertis in eo multa propter legentium praetermissa sunt fastidium.

Intertext edge

Open linked passage

Note