Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Adamus Bremensis1068-1081
Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum
Pont 3.31
Choose a text More by Adamus Bremensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10125 Gehaecp
3.31.1
Quid loquar de barbaris Ungrorum sive Danorum, item Sclavorum aut certe Nortmannorum gentibus, quas imperator saepius consilio domuerat quam bello? monitu et opera nostri pontificis nobile discens exemplum,
3.31.2
Ad hunc nostrae felicitatis cumulum accessit hoc, quod fortissimus imperator Graecorum Monomachus, et Heinricus Francorum, transmissis ad nostrum caesarem muneribus, congratulati sunt archiepiscopo pro sapientia et fide ejus rebusque bene gestis ejus consilio. Tunc ille Constantinopolitano rescribens, jactavit se inter alia descendere a Graecorum prosapia, Theophanu et fortissimo Ottone sui generis auctoribus; ideoque nec mirum esse, si Graecos diligeret, quos vellet etiam habitu et moribus imitari; quod et fecit. Similia regi Franciae mandata legavit et aliis*.

Intertext edge

Open linked passage

Note