Adamus Perseniae1145-1221
Epistolae
Epis 20.4
Choose a text
More by Adamus Perseniae
—
11772 Episto342
20.1
EPISTOLA XX. AD A. DE VITREIO. Piis eum informat sermonibus
20.1
Domino et amico suo magistro A. de VITREIO, frater ADAM dictus abbas Perseniae, sapere quae sursum sunt, non quae super terram.
20.2
Ut quae devotio tua, frater amantissime, petiit, et quae imperitiae meae promisit praecipitatio, tandem impleat sacrae studium charitatis, arguis me mendacii, quod minime promissa solverim. Est reprehendenda oblivio quae promissum fidei suo fraudat effectu. Nunc igitur si apud te est locus poenitentiae, negligentiae meae dabis veniam, quia fateri sine tormento confusionis non audeo me tibi aliquando fuisse mentitum. Devote itaque petis et instanter pulsas ad ostium, ut tibi scribatur aliquid unde normam in te excipias, quasi aut doctus aut potens sim magistris correctioris vitae tradere instituta. Non sermo mihi tam potens, non vita tam venerabilis, non tam conspicui mores, ut esse valeam aut debeam sapientibus in exemplum. Verum totius directionis linea, ad quam morum inaequalitas et animi tortitudo deprehenditur, Christus est, cujus subesse magisterio summa sapientia est, cujus ferulae subducere manum virtus est approbata. Ipse est enim innocentiae pelagus, fons misericordiae, patientiae magisterium, fluvius sapientiae, gloriae splendor, Verbum omnipotens, quod quamlibet super terram intra Virginem, super crucem breviatum sit, omnis sapientiae et scientiae thesauros in se absconditos retinet et custodit. Hoc Verbum omnipotens cordi nostro inscribitur, non pergamenum conscientiae illud retinet, quam suis ducta lineis innocentiae puritas non componit. O felix! o super aurum et topazion appetenda inscriptio, ubi coelestis sapientiae Verbum lineis animae superscribitur, quas facit et exarat innocentiae rectitudo, aequitatis propositum, intentionis simplicitas, mansuetudo infantiae spiritualis! Ad infantiam istam se Verbum istud inclinat et aperit, et quemlibet sui brevitate, hoc est istud inclinat et aperit, hoc est sui exinanitione, obscurum sit. Lucidius tamen de eo ratiocinatur humilitas, et dum sapientibus et prudentibus splendor ejus absconditur, familiarius revelatur innocentia parvulorum. Ex ore enim infantium et lactentium perfecisti laudem qui ante saecula a Patre genitus et modo a matre genitus, qui modo infantes genitos rationabiles sine dolo lac facit suae incarnationis concupiscere, quo enutriti valeant unum Verbum ad plenum formare, alioquin quomodo ex ore infantium laus perfecta fieret, nisi ad plenum Verbum formaret illud infantia, in quo meritorum fundatur perfectio, ex quo plenitudo gratiae et veritatis emanat?
20.3
Denique quod infantes, id est non loquentes, Verbum istud factet et enutriat ostendit, juxta prophetam, medium illud silentium, cujus tempore sermo omnipotens a regalibus sedibus veniens, dum se hujus mundi sapientia obscurum exhibet, sui intellectum uberius parvulis administrat. Certe quemadmodum Verbum istud nonnisi ex ore infantium sonat, nonnisi ad silentes accurrit, sic ipsius Verbi glotta, hoc est Spiritus sanctus, nonnisi in aquis Siloe quae fluunt cum silentio Verbi sacramentum exponit. Aquae Siloe quae fluunt cum silentio populus Sion, populus sanctorum est, in quorum feriis cultus justitiae silentium custoditur. Aquae Siloe quae fluunt cum silentio flumina gratiarum sunt, coelestes doctrinae de fructu sapientiae, de vitae refrigerio prodeuntes. Super quem, ait Verbum vitae, requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem verba mea? Denique Spiritus sanctus non incongrue Verbi glotta, id est lingua dicitur, unde et in igneis linguis super apostolos veniens, eis de Verbi sacramento exposuit quidquid ad doctrinae plenitudinem necessarium fuit. Quidquid enim obscuritatis sui abbreviatione Verbum incarnatum contraxerat, totum elucidavit magistra unctio Spiritus sancti, dum et tantae exinanitionis causas edocuit, et ad explicandum magisterium ineffabile linguas infantium erudivit. Unde et ipsum Verbum pro similitudine carnis peccati obscurum, pro brevitate corporis a suae majestatis immensitate contractum, de suo expositore loquens ait: Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. Si vis igitur intelligere Dei Verbum, si desideras ejus glottam legere et intelligere, Spiritum sanctum, humilitate opus est et quiete cum obedientia mandatorum. In omnibus requiem quaerit spiritus sapientiae, et humilitate quietem comparat, et quietem conscientiae mandatorum exsecutione defendit. Qui enim tremit verba Dei, ipsa timorate exsequitur. Porro in tali exsecutione tremor exsultationi miscetur: Unde David: Servite Domino in timore et exsultate ei cum tremore. Caeterum pius obedientiae labor perseveranti non completur instantia, nisi interim status rectitudinem mutabilium amor vanus et lubricus inquietet. Quieta denique opus est mente, ubi lucem sapientiae timor officiosus accendit. Non enim facile lucerna in vento accenditur, nec meretur tam aeris turbati commotio lumen serenitatis amictum. Necessaria est ergo humilitas quae ventosam excludat superbiam, et cordis aerem sereniori puritate tranquillet. Idonea est haec tranquillitas jubar divinae illustrationis suscipere, nec sedem illam refugit spiritus veritatis, cui verax humilitas requiem procuravit. Non hic radices mittit pullulans in omne malum cupiditas, non hic tumultuatur ambitio, non hic inimica pacis contentio locum habet, non hic superbiae trabes cordis obscurat oculum, non virtutis palliatione se latebrosa celat simulatio, non hic mollities cordis effeminati jactitat impudentiam, non superba divitiarum jactantia per extensa in perticis mutatoria gloriatur, non hic irritamentis gulae ventris procreatur ingluvies, nec ipsa ciborum intemperantia libidinis rabies excitatur. Sicut vitiis ita et divitiis abrenuntiat Verbi discipulus, cultor virtutis et paupertatis amator, non foedatur vitiis, non jocis dissolvitur, non marcet otiis, non in carnis desideriis aestuat, non deliciis affluit, non incumbit muneribus, non praedis inhiat, non praediis dilatandis insistit, considerans nimirum quam arcta et ardua est via quae ad vitam graditur, et angusta porta qua ingreditur. Prompto animo tribulationes amplectitur et angustias, totus cruci inhaerens non sine damno reputat quidquid ei crucis imaginem non repraesentat. Totus denique est in disciplina discipulus Verbi, ut ex ubere disciplinae humilietur ad timorem, ad scientiam erudiatur, et ad patientiam exerceatur, ad gloriam elimetur. Cum enim illud divinum recolit: Ego quos amo castigo, et arguo, eo se praesumit Dei filium, quo se sentit verberibus coelestis disciplinae subjectum. Non enim deest disciplina Verbi magisterio, nec disciplina est expers verberis cum trahat nomen a verbere Verbum Patris, quia et virga suae potestatis verberat aerias potestates, et per virgam de radice Jesse, ex qua cor paratum est, nostros correxit errores. Verbum enim incarnatum dum in carne sua verbera sustinuit, quae nobis debebantur, dum flagellis dorsum exposuit, suos imitatores ad disciplinae sufferentiam informavit. Disciplina quippe pacis nostrae est super eum, et livore ejus sanati sumus. Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit, quia, si supra dorsum ejus dorsum innocentiae fabricaverunt peccatores, debent corpus noxium corruptum vitiis flagellis subducere poenitentes.
20.4
Inspiciamus, si placet, quot disciplinas innocentiae Verbum in passione susceperit, quarum procul dubio fidelis Verbi discipulus est imitator et praedicator existit. Septem sunt, ut considero, quarum primam sustinuit in flagellis, secundam in sputis, tertiam in colaphis, quartam in spinis, quintam in clavis, sextam in esca fellis, septimam in lanceatione lateris. In his septem disciplinis vere liberalibus tota patientiae Christianae prophetia consistit. Ecce proposui tibi speculum in quo te intuearis saepius, verius agnoscas, plenius accipias donum et gratiae formam et virtutis. Tuum scire, tuum sapere, totum in Jesu sit, ultra quem nil est appetendum, citra quem non animo consistendum. In ipso nimirum relucet paternae gloriae splendor, in ipso redundat Spiritus sancti unctio suavis: unde Christi nomine quo signatur, suos participes potens est insignire. Est enim Christus unctio infirmorum, aegrotantium salus, condimentum vitae, conscientiae illustratio, unctio misericordiae, pinguis suavitas bonitatis. Ipse est in peregrinatione viaticum, in certamine virtus, in triumpho victoria, in corona praemium, in repatriatione gloriae plenitudo. O super omnia et prae omnibus suavis repatriatio, in qua terminus miseriae ponitur, aspirat dies nescius noctis, risus laetificat qui non vertitur in dolorem! O jucunda temperies, in qua gloriae redivivum mortalitatis hiemem fugat, lacrymarum imbribus finem ponit, et aeternae renovationis immutatione coelis reflorentibus suavis illa in cymbalis bene sonantibus resonat cantilena: Hiems transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt, vineae florentes odorem dederunt, etc.. Tunc intra abyssum luminis discipuli veritatis et aeternam de mortis evasione securitatem, et plenam de Dei visione laetitiam obtinebunt. Bonum est nos hic esse, nil amplius discere, non amplius quaerere aut volumus aut debemus. Ego quidem dabo finem sermoni, tu insiste orationi, et operi ut tecum obtinere valeam quod audisti. Amen, amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).