Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Adamus Perseniae1145-1221
Epistolae
Epis 21.2
Choose a text More by Adamus Perseniae
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11772 Episto342
21.1
EPISTOLA XXI. AD AMICUM. Excusat se quominus adversus Judaeos scribat.
21.1
Dilecto suo, ADAM Perseniae dictus abbas, instanter et importune.
21.2
Petisti, frater charissime, ut tibi scribam aliquid quo et credentium fides firmari, et infidelium maxime Judaeorum possit pertinacia confutari. Verum cum multa sint penes me, quae huic petitioni tuae effectum invideant, tria sunt quae meis potissime in hac ratione conatibus obviare videntur. In primis videre mihi videor, quia pugnam istam contentioso magis animo, quam studio veritatis affectes; secundum, quia quemadmodum contentiosis veritas non elucet, ita nec nos ad contentionem quemquam armare verbis aliquibus decet: sicut enim contentiosi esse nolumus, sic nec contentiosos diligimus; multominus ad contentionem debemus inducere, aut operam impendere contendenti. Ut enim ait Paulus ad Timotheum: Servum Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati. Tertium est quia, si id etiam pietatis studio quaereres, labor est prorsus inutilis de fide cum Judaeis contendere: quos Dei judicio internae constat caecitatis tenebras incurrisse. Incrassatum est quippe cor populi hujus, et, donec plenitudo gentium introeat, sicut in nocte, ita et in meridie palpabit, carnalis Israel sua infidelitate caecatus. Obduruit namque in silicem, licet carnalis sit, imo corde obcaluit in duritiam adamantis: unde per prophetam dicitur: Peccatum Judae scriptum est stylo ferreo, in ungue adamantino. Sicut enim lapis adamas nulla pene scissione dissolvitur, sic Judaicae infidelitatis duritia nulla ratione vel auctoritate mollitur. Non est igitur impar caecitas cum illis habere de veritate conflictum, ubi conflictus nullum praevalet obtinere fructum. Sunt tamen plerique, qui non tam rerum examini, quam verborum certamini dantes operam, magis gloriantur de plausibus hominum vanis, quam de vivente judicio veritatis. Damnanda prorsus insania veritatis negotio in vitium vanitatis abuti. Vae illis qui veritatem de injustia detinent, qui ponunt lucem tenebras, qui de justitia inaniter disputant, qui vanitatis inania de soliditate fulciunt veritatis. Inimica plane veritati est vanitas, nec de jure potest confutanda vanitas inimicos revincere veritatis. Non decet igitur ut qui vanitati dat operam, incorruptae veritatis negotia pertractet. Veritas quippe est incorruptio et totius aequitatis splendor et linea, in quam omnis enormitas et tortitudo offendit. Absit ergo ne incorrupta veritas ad sui defensionem corruptoribus egeat! Magis in ipsos vanitatis invehitur sectatores. Veritas certe simplicitati amica est, et de humilitatis innocentia gloriatur. Non quaerit quae sua sunt, non affectat quae vana sunt, nec in mundi amatoribus locum habet. Coelestis nimirum sapientiae splendor est veritas, quam non assequuntur nisi pauperes spiritu.
21.3
Quid igitur tibi et illi? Tu pelago vanitatis transmersus es, et submersus in diluvio aquarum multarum! et tu audes de veritatis splendoribus somniare? Nonnisi in populo honorificato haec sapientia radicavit. Longe est ista a curis curiae, ubi magis incuria pene incurabilis dominatur. Sub dominatione ista perit fides, et justitia exsulat, et veritatis illustratio cessit tenebris vitiorum, regimen istud sua Christum cruce spoliat, ut jam non re, sed solo nomine cruci militet Christianus. Cum his potius de fide disserendum est, qui Dei Filium habentes ostentui, Judaeorum facti participes, Christum iterum crucifigunt. His oppone te ipsum, si te fidei confitearis amicum, quia si fidei amicus es, qui pro ea decertare velis et valeas, procul dubio a te exsulat saeculi amor, qui Dei constituit te inimicum. Scriptum quippe est, quia qui voluerit esse amicus hujus saeculi, inimicus Dei constituitur. O infelices animos qui coelestibus amicitiis amorem praeferunt terrenorum. Coeli et terrae Dominus universis praeferendus est, non modo verbo et lingua, sed opere et veritate diligendus. O animos a vera nobilitate degeneres, quae dum divinae similitudinis nihil commune cum terrenis faecibus habet, nec carnalis amoris amentiam comitatur! Cor nimirum sursum elevans, sidereis splendoribus inserit, nec divinae imaginis pulchritudinem intus patitur, deformitate foedari. Non hic avaritiae idololatria, non superbiae tumor, non libidinis foeda rabies, non malitiae horrenda caecitas ibi locum obtinent; tibi ex proposito divinae similitudinis dignitas conservatur. Honor iste non pascitur jocis, non otio solvitur, non induitur mollibus, non se cibis ingurgitat, non plausus hominum quaerit, non spectaculis delectatur, non hic schaccorum otiosa subtilitas mansueti cordis felix otium inquietat, non hic infelicis aleae ludus male redimit tempora, quae toties cum fastidio defluuntur, quoties sine sceleribus transiguntur. O curas hominum! O quantum est in rebus inane!
21.4
O utinam sola esset in curis hominum vanitas, et non iniquitas se sociam faceret individuam vanitati! Imo certe iniquitatis mater vanitas, partuque vipereo iniquitatem vanitas parit. Genimina viperarum sunt haec, sed ab his liber est animus, qui ad usus debitos sola utitur ratione. Debitus enim rationis usus, quantum ad intelligentiam coelestium perficit, tantum a curis mortalium mens elongatur. In ratione quippe positus est divinae status imaginis, et similitudinis honor: unde jumentum sapit non hominem quoquam divertere extra lineas rationis. Per lineas enim rationis ducta et directa operatio, aut fidem ne moriatur custodit, aut jam mortuam ad vitam reducit: Fides enim sine operibus, mortua est. Unde non ibi dicenda ratio, ubi minime recta intentio reperitur; quia si de beneficio rationis fuerit intentio recta, rationabilia erunt opera procul dubio, quae, sicut dictum est, aut fidem mortuam poterunt suscitare, aut ne mori valeat providere. Moderamen igitur rationis affectibus nostris per Dei gratiam ordinem tribuit, sit virtutum materies, morum aequitas, disciplina operum, totius seminarium honestatis affectus enim animi circa rationem dispositi, virtutum effectus et nomina sortiuntur.
21.5
Caeterum irrationabilis est vita, ubi ratio non erudit intentionem, ut recta sit; nec voluntatem afficit, ut sit pia; de eadem enim luce, incorporeae scilicet rationis, intentio illustratur ad rectitudinem, et exhilaratur ad pietatem voluntas. Verum haec in fidelium cordibus fiunt. Nam hujus gratiae penitus est expers infidelis: Sine fide enim impossibile est placere Deo. Et Apostolus: Omne quod non est ex fide, peccatum est. Sed nunquid fidelem dixerim, in quo fides est mortua, et qui fidei operibus contradicit? An non contradicit operibus, qui verbo confitetur se nosse Deum, factis autem negat? Non videtur fidem sapere, cujus animus incompositus, vultus turbidus, sermo insulsus, actus inhonestus, impudicus oculus, tactus illecebrosus, avidus vitii appetitus. In fide non regnat cupiditas, non tumultuatur ambitio, non elatio tumet, non ira fremit, non sordet luxuria, non ventris ingluvies porcum sapit. Qui talis est, fidelis non est, nec eum convenit fidei negotia pertractare. Quod si tua tibi conscientia perhibet testimonium, te hujusmodi subjectum pestibus, consulo tibi cum illis familiarem habere conflictum. Liberatus ab his, jungaris fidelium numero, potens etiam alios ad fidei regulam revocare. Melius pugnat pro fide operis unctio, quam sermo. Efficacius est exemplum boni operis ad persuadendum de fide, quam si pro fide in multiloquio disceptetur. Felix tamen doctrina oris, cum scientiae praeloquitur operatio! Felix in quo fides attestatur utrumque! Satage igitur honeste vivere, ut tua tibi fides ad justitiam reputetur. Tu enim te totum testimonio fidei debes, fidei quippe minister et Evangelii praeco factus es de jure et officio sacerdotis. Vide ne desit officio animi virtus, ne ad fidei defensionem vel praeconium minime idoneus habearis. Tunc enim fides est, quae te faciat virtutis participem, si fidem, et operis veritas, et decus castimoniae comitetur. Angelicae incorruptionis aemulare gloriam, quibus participatione nominis, officii sublimitas te conjunxit; scriptum quippe est in Malachia: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, quia angelus Domini exercituum est. Custodi igitur a maliloquio labia tua, quibus concessum est de officio totius gratiae et efficaciae verba loqui. Non hoc certe concessum est angelis, nec hujus gloriae officium angelica natura meretur sacrosancta tractare mysteria, terribilia sacramenta conficere, non est spirituum, sed hominum, quos tanti gradus sublimare gloriae vocatio divina dignatur. Sacerdotibus quidem cooperantur angeli, nec omnino possunt deesse mysterio, ubi Rex angelorum inter manus hominis incomprehensibilia operatur. Quantum ergo putas sacrilegium os vanitati polluere et mendacio quod semel incorruptae consecratum est veritati? quo pacto de eodem fonte dulces et amarae aquae possunt effluere, eademque labia veritatis deformari eloquio falsitatis? diffusa est gratia in labiis tuis, totiesque erit lac et mel sub lingua tua, quoties illa ad mysteriorum efficaciam pronuntias verba. Mel, inquam, et lac sub lingua tua, quoties ad prolationem tuam sub visibilibus speciebus Deum hominem constituunt verba illa. Verba nosti Tremenda est sacrosancta eorum prolatio, et vis incomprehensibilis mysterii efficax, quae sacerdotum ministerio sunt concessa divinitus.
21.6
Quo igitur pacto erit sub labiis tuis labor et dolor et venenum aspidum, cum tanta tamen possit in labiis tuis verborum vis? A multiloquio igitur et vaniloquio, a stultiloquio et turpiloquio, et falsiloquio et maliloquio, debes os tuum compescere, quia coelestibus consecratum mysteriis constat esse. O quam puro corde, quam mundis manibus, quam simplicibus oculis, illa actio exsequenda est, in qua agitur de Virginis partu, de Agni passione, de redemptione hominum, de criminum indulgentia, de virtutum plenitudine, de laetitia angelorum! Quis tibi es et qualis, ubi inter manus tuas Virgo de Spiritu sancto concipit, cum te proferente verba mysterii illibata, visibilis oblationis substantia in divinae carnis substantiam transit? Quo pacto ad vanitatis superflua, ad materiam petulantiae, ad fomenta libidinum, illos oculos ex proposito vertis, quibus et virginei partus munditiam et Dominicae passionis innocentiam in tuis fieri manibus intueris? Qua fronte audes tuis digitis inhonesta tangere, quibus tractas honestatis auctorem, amatorem innocentiae, gratiae largitorem? Manus tuae sanguine plenae sunt, et ad candidissimam sindonem Dominicae carnis eas mittere non formidas? Vide, fili, ne si te rapacitas avaritiae forte lupum fecerit, Agnus fugiat potius quam exspectet: et revera lupi praesentiam agni teneritudo non sustinet: sicut nec milvii ingluviem gallinae pullus; sic nec accipitris rapacitatem columba. Et quidem non ex metu Agni haec fuga agitur, nec in veritate suae carnis praesentiam etiam pessimis denegat, sed eos fugit quando ad perniciem et ad judicium se sumi a talibus sinit. Magis ex praesentia lupi Agnus occiditur, cum indigne accipiens, vel inhoneste conficiens, reus Dominici corporis et sanguinis invenitur. Quomodo ergo, qui talis est, Judaeorum infidelitatem redarguit, et de reatu Dominicae mortis convincit, qui sacramenta indigne accipiens, ejusdem se culpa reatus involvit? Et illi quidem, si cognovissent, nunquam gloriae Dominum crucifixissent. Tu cognoscis et occidis, quoties reus corporis et sanguinis ejus indigne accipiendo efficeris. Longe exsecrabilius est viventem et regnantem in saecula iterum male vivendo crucifigere, quam cum in mortalem adhuc et humanum subjectum indigentiis Judaeus nesciens voluit desaevire. Deterior fidei hostis est falsus Christianus, sciens et persequens, quam Judaeus persequens et ignorans; sed intra fidei sinum nullus malo atrocior sacerdote, qui non mala ignorantia, sed avaritia Christum persequitur, cui tanto debuerat familiarius obsequi, cohaerere firmius, ministrare fidelius, quanto se dignantius et mirabilius credit illi. Verum( quod sine gemitu dicendum non est), sacerdotes nostri temporis ita se vitiis armaverunt in Christum, in ipsum potius quam pro illo conjurasse videantur. Arma ferunt in ipsum, qui pro ipso pugnare debuerant; et virginem ejus, hoc est Ecclesiam, sicut ait Propheta, constuprantes, usque ad verticem corruperunt.
21.7
Denique vita eorum facta est omnibus exemplar malitiae, sentina criminum, spectaculum ignominiae, ambitionis materies, et totius aversionis forma deformis: quorum est inexplebilis et inexplicabilis avaritia, libido insatiabilis, ambitio infinita. Simonem nimirum et Giezi imitantes, domum Dei in templum idoli infelici commercio mutaverunt. Avaritia enim, ut ait Apostolus, est idolorum servitus, cujus quaestum pietatem putantes, nullum admittere sacrilegium reverentur. Plus enim curant nummos quam animas, plus muros quam mutos, plus canes quam pauperes; plus denique carnis suae quos de fornicatione suscipiunt, quam matris Ecclesiae filios, quibus praeesse et prodesse tenentur. O infelices istos, qui de suo volentes honorari ministerio, ipsum omnimodis ministerium inhonorant! Jam enim vituperatur eorum ministerium, dum per illud, non Christo, sed sibi ministrant, satagentes ex fructu officii suae satisfacere voluptati. Se crucis Christi servos fatentur, dummodo ex illa emolumentum carnale suscipiant; sed beatam sequi crucis ignominiam erubescunt. Sic cruci serviunt, ut non crucem sentiant, cum potius sub obtentu crucis, de crucis beneficio carnis luxuriam et mollia voluptatum consectantur. O saeculis omnibus detestanda abusio! ideo colere crucem, ut habeas unde vaces illecebris, unde sumas velamen malitiae libertatem. In cruce Christi et crucis obsequio summa et sola libertas est; sed quibus cordi unctio est, et veritas in affectu. Caeterum amatores saeculi, contemptores coelestium, plerumque dum exsequuntur omne quod pium est, de crucis titulo se tuentur; caeci enim sacerdotis officium, nisi cruci militat: tu tamen videris utrum verum redoleas sacerdotem. Bonus sacerdos est in quo commendat dignitatem ordinis ordinatae studium actionis. Bonus sacerdos est qui non modo Patri immolat Filium, sed semper satagit immolare seipsum, alioquin quomodo comedit, vel immolat agnum, qui nec Aegyptum deserit, nec renes accingit? Hebraeis tantum et egredientibus de Aegypto licet agnum immolare paschalem. Non est Aegypti sacrificium istud, quin potius agnum vel ovem edere dedignantur. Aegyptius est saecularis, quem delectant peccatorum tenebrae, cui placet Pharaonis damnatio, cui cordi est in luto et latere occupatio. Aegyptus tenebrae sonat, Pharao dissipatio, lutum et voluptatum mollities, quam in lateris duritiam consuetudo convertit. Non ista agentibus agnum immolare praecipitur, sed Israelitae ad solitudinem festinanti; renes accingit continentia, de tenebris educunt veritas et sinceritas, generatque poenitentiae amaritudinem lactuca agrestis.
21.8
Vide igitur, tu qui Agnum immolas, utrum exeas de Aegypto. Quod si revera egrederis, immola reverenter. Non debet deesse immolatis renibus castitatis cinctorium, nec manibus fidei baculus, nec pedibus exemplorum calceamenta sanctorum. Pedes affectus sunt, manus opera, quorum utraque munienda sunt, affectus exemplis de imitatione sanctorum, opera fide ad eruditionem malorum multorum. Si haec tibi defuerint, et tamen ab Agni immolatione non temperas, non es Israëlita, sed Aegyptius; non es fidelis, sed apostata; non es sacerdos, sed sacrilegus; non es defensor fidei, sed offensor. Caeterum, quid tibi dicam de blasphemiis, quae de tuis toties sonare labiis audiuntur? Quia enim tu jurationem putas, et ex populari temeritate vertisti in consuetudinem, nos blasphemiam esse docemus et dicimus, et credimus. Certe cum verba sacerdotis, aut vera sint, aut sacrilega, toties nomen Dei sui in vanum assumere, non est jurare, sed blasphemare. Quid illud est quod sacrilego ore, corde tam impuro, tam incircumcisis labiis, etiam inter actus diabolicos beata Jesu membra in jurandi, imo in blasphemandi consuetudinem adducuntur! Non est hoc humanum, sed prorsus diabolicum, perditae mentis homines, sub obtentu juramenti impiis garrire vocibus quod totis tremebundum cordibus, totis visceribus est amandum. Non audet, nec potest ipse diabolus in Christi majestatem delinquere, nec tantum excedere potuit in Christum Judaïca quidem ignorantia, quantummodo in ipsum infelicissimi Christiani delinquunt. Si nosset diabolus, si nosset Judaeus, Domino gloriae pepercissent. Christianus credit, et despicit, agnoscit et abjicit, adorat et blasphemat, orat et impugnat. Age igitur pro fide tua, pro officio tuo, ut omittens interim disputare cum Judaeis superflue, quia nec ad te pertinet, deteriores illis fidei tuae domesticos verbo et vita instruas Christianos.

Intertext edge

Open linked passage

Note