Sequentiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adamus-s-victorisfl-1173" aria-label="More works by Adamus S. Victoris">
—
⋯
Original / primary: 11514 Sequen4
11.1
XI. DE SANCTA TRINITATE.
11.1
Haec prosa uniformem habet rhythmicae modulationis in omnibus suis versibus formam. In singulis enim tres continet clausulas rhythmicas, quarum duae primae mutuam adinvicem habent in exitu consonantiam: et utraque illarum octo complectitur syllabas, quarum penultima semper longa aut syllabae longae in tenore prolationis persimilis. Tertia vero cujusque versus clausula responsum habet ad tertiam proximi versus in simili desinentia, et septem constringit syllabas, penultimamque brevem. Auctor ejus, Adam de Sancto Victore. Explicatur in ea concinne, eleganter et apposite altissimum super sanctae Trinitatis mysterium: quomodo in illa nec unitas deitatis repugnat trinitati personarum, nec harum pluralitas illius simplicitati; quomodo etiam ipsae personae licet unius sint essentiae, proprietates tamen habent singulares et personales, secundum quas earum attenditur ac sumitur discretio. Et alia id genus ad sacratissimum istud fidei arcanum secretumque sacramentum attinentia, hic decenter et dilucide reserantur, quae ex Symbolo Athanasii et ejus explanatione in secundo libro posita, plana satis et clara evadere possunt, idcirco illorum declarationibus non opus erit hic diutius immorari ac insistere. Profitentes unitatem, Veneremur trinitatem Patri reverentia.
11.2
Tres personas asserentes, Personali differentes A se differentia.
11.3
Hae dicuntur relative, Cum sint unum substantive. Non tria principia.
11.4
Sive dicas tres vel tria, Simplex tamen est usia, Non triplex essentia.
11.5
Simplex esse, simplex posse, Simplex velle, simplex nosse, Cuncta sint simplicia.
11.6
Non unius quam duarum, Sive trium personarum, Minor efficacia.
11.7
Pater, proles, sacrum flamen, Deus unus, sed hi tamen Habent quaedam propria.
11.8
Una virtus, unum numen. Unus splendor, unum lumen. Hoc una quod alia.
11.9
Patri proles est aequalis, Nec hoc tollit personalis Amborum distinctio,
11.10
Patri compar Filioque, Spiritalis ab utroque Procedit connexio.
11.11
Non humana ratione Capi possunt hae personae, Nec harum discretio.
11.12
Non hic ordo temporalis, Non sic situs, aut localis Rerum circumscriptio.
11.13
Nil in Deo praeter Deum, Nulla causa praeter eum Qui causat causalia.
11.14
Effectiva vel formalis Causa, Deus, et finalis. Sed nunquam materia.
11.15
Digne loqui de personis, Vim transcendit rationis, Excedit ingenia.
11.16
Quid sit gigni, quid processus, Me nescire sum professus. Sed fide non dubia.
11.17
Qui sic credit, ne festinet, Et a via non declinet Insolerter regia.
11.18
Servet fidem, formet mores, Nec declinet ad errores Quos damnat Ecclesia.
11.19
Nos in fide gloriemur, Nos in una modulemur Fidei constantia.
11.20
Trinae sit laus unitati, Sit et simplae trinitati Coaeterna gloria. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).