Sequentiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adamus-s-victorisfl-1173" aria-label="More works by Adamus S. Victoris">
—
⋯
Original / primary: 11514 Sequen4
17.1
XVII. DE SANCTO VINCENTIO.
17.1
Haec prosa rhythmicae orationis tenet mensuram, sed in diversis versibus variam. In aliquibus enim singulae clausulae praeter ultimam octo sunt syllabarum, et penultimam habent longam. In aliis vero septem syllabarum, et penultimam tenent brevem. Occurrent et nonnulli versus, complexi in singulis suarum clausularum ante postremam, undecim syllabas, in ultima vero nunc quatuor syllabas, ut in nono et decimo versu, nunc vero septem, ut in decimo tertio et decimo quarto. Demum sunt alii in singulis suis clausulis novissimam praecedentibus comprehendentes decem syllabas, in ultima vero, octo, ut decimus nonus et vicesimus. Interdum vero singulae ejusdem versus clausulae citra extremam, consonantiam servant medii ad suum finem, ut in vicesimo quarto versu. Auctor ejus Adam de Sancto Victore. Continet autem haec sacrum beati Vincentii pro Christo agonem, vincula, carcerem, equuleum, craticulam, et fragmenta testea, quibus omnibus superatis, felix martyr cum insigni triumpho coelos introiit. Quinimo et ex animis ipsius sancti corporis de saevo tyranno, et in terra, et in mari victoriam, etiam commemorat. Verum haec ex sacra vitae ipsius historia satis vulgata, facile perspici possunt, neque sunt hic repetenda.
17.2
Ecce dies praeoptata, Dies felix, dies grata, Dies digna gaudio.
17.3
Nos hanc diem veneremur. Et pugnantem admiremur Christum in Vincentio.
17.4
Ortu, fide, sanctitate, Sensu, verbo, dignitate, Clarus, et officio.
17.5
Hic arcem diaconi, Sub patris Valerii Regebat imperio.
17.6
Linguae praesul impeditae Deo vacat: et Levitae Verbi dat officia.
17.7
Cujus linguam sermo rectus: Duplex quoque, simplex pectus Exornat scientia.
17.8
Dumque fidem docet sanam Plebem Caesaraugustanam Comitante gratia,
17.9
Saevit in ecclesiam Zelans idolatriam Praesidis invidia.
17.10
Post auditam fidei constantiam: Jubet ambos pertrahi Valentiam Sub catenis.
17.11
Nec juveni parcitur egregio, Nec aetas attenditur ab impio Sancti senis.
17.12
Fessos ex itinere, Pressos ferri pondere: Tetro claudit carcere, Negans victualia.
17.13
Sic pro posse nocuit: Nec pro voto potuit: Quia suos aluit Christi providentia.
17.14
Seniorem relegat exsilio, Juniorem reservat supplicio Praeses acerbiori.
17.15
Equuleum perpessus et ungulam Vincentius, conscendit craticulam Spiritu fortiori.
17.16
Dum torretur, non terretur. Christum magis confitetur, Nec tyrannum reveretur In ejus praesentia.
17.17
Ardet vultus, inhumanus, Haeret lingua, tremit manus. Nec se capit Datianus Prae cordis insania.
17.18
Inde specu martyr retruditur Et testulis fixus illiditur. Multa tamen hic luce fruitur: Ab angelis visitatus.
17.19
In lectulo tandem repositus: Ad superos transit emeritus. Sicque suo triumphans spiritus Est principi praesentatus.
17.20
Non communi sinit jure Virum tradi sepulturae; Legi simul et naturae Vim facit malitia.
17.21
In defunctum judex saevit, Hinc defuncto laus accrevit. Nam quo vesci consuevit, Reformidat bestia.
17.22
En cadaver inhumatum Corvus servat illibatum Sicque sua sceleratum Frustratur intentio.
17.23
At profanus Datianus Quod consumi nequit humi, Vult abscondi sub profundi Gurgitis silentio.
17.24
Nec tenetur a molari, Nec celari potest mari. Quem nunc laude singulari Venerari voto pari Satagit ecclesia.
17.25
Ustulatum corpus igne, Terra, mari fit insigne. Nobis Jesu da benigne, Ut cum sanctis te condigne Laudemus in patria. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).