Sequentiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adamus-s-victorisfl-1173" aria-label="More works by Adamus S. Victoris">
—
⋯
Original / primary: 11514 Sequen4
18.1
XVIII. IN CONVERSIONE SANCTI PAULI.
18.1
Haec prosa consimilem praecedenti habet compositionem rhythmicam, sed non adeo variam. Semper enim hic singuli versus, tres complectuntur clausulas rhythmicas, quarum postrema septem ubique clauditur syllabis. Praecedentes vero clausulae modo septem complentur syllabis, ut in secundo versu, modo octo, ut in primo, modo decem, ut in quarto versu. Auctor ejus, Adam de Sancto Victore. Describit autem admirandam beati Pauli ad Christum conversionem, in Actis apostolorum cap. IX explicatam, sollicitudinem quoque ejusdem et diligentiam praedicandi evangelium, quae ex epistolis ejus et historia sacra Actuum apostolicorum etiam liquido perspicitur, et denique felicem cursus ejus consummationem per martyrium.
18.2
Corde, voce pulsa coelos: Triumphale pange melos Gentium ecclesia.
18.3
Paulus doctor gentium Consummavit stadium Triumphans in gloria.
18.4
Hic Benjamin adolescens, Lupus rapax, praeda vescens, Hostis est fidelium.
18.5
Mane lupus, sed ovis vespere. Post tenebras lucente sidere: Docet evangelium.
18.6
Hic mortis viam arripit. Quem vitae via corripit, Dum Damascum graditur.
18.7
Spirat minas; sed jam cedit. Sed prostratus jam obedit; Sed jam vinctus ducitur.
18.8
Ad Ananiam mittitur: Lupus ad ovem trahitur, Mens resedit effera.
18.9
Fontis subit sacramentum Mutat virus in pigmentum Unda salutifera.
18.10
Vas sacratum, vas divinum Vas propinans dulce vinum Doctrinalis gratiae.
18.11
Synagogas circuit. Christi fidem astruit Prophetarum serie.
18.12
Verbum crucis protestatur: Causa crucis cruciatur, Mille modis moritur.
18.13
Sed perstat vivax hostia, Et invicta constantia. Omnis poena vincitur.
18.14
Segregatus docet gentes, Mundi vincit sapientes Dei sapientia.
18.15
Raptus ad coelum tertium. Videt Patrem et Filium. In una substantia:
18.16
Roma potens et docta Graecia Praebet colla, discit mysteria: Fides Christi proficit.
18.17
Crux triumphat, Nero saevit. Quo docente fides crevit, Paulum ense conficit.
18.18
Sic exutus carnis molem Paulus, videt verum solem Patris unigenitum.
18.19
Lumen videt in lumine, Cujus vitemus numine, Gehennalem emitum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).