Sequentiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adamus-s-victorisfl-1173" aria-label="More works by Adamus S. Victoris">
—
⋯
Original / primary: 11514 Sequen4
24.1
XXIV. DE SANCTO LAURENTIO.
24.1
Haec prosa, rhythmicae sonoritatis exactam servat mensuram, perinde atque illa de sancto Petro prius exposita. Gaude, Roma, caput mundi. Auctor ejus, Adam de Sancto Victore. Commendat autem beati Laurentii invictam constantiam in perferendis pro Christi nomine tormentis, et pretiosam( qua consummatus est) mortem digne concelebrat. Caeterum quidquid historicum hic innuitur aut efflagitatur ad praesentis litterae intelligentiam, ex vita ejus satis invulgata requirendum est, itidem et ex illo hymno elegantissimo Prudentii de passione ejus composito:« Antiqua fanornm parens, jam Roma Christo dedita, Laurentio victrix duce, ritum triumphas barbarum.» Is autem hymnus, iambicus est dimeter, et apud eumdem auctorem admodum diffusus, quem inter caeteros ipsius hymnos lector studiosus in operibus ejus inveniet.
24.2
Prunis datum admiremur, Laureatum veneremur Laudibus Laurentium.
24.3
Veneremur cum tremore, Deprecemur cum amore Martyrem egregium.
24.4
Accusatus non negavit Sed pulsatus resultavit In tubis ductilibus.
24.5
Cum in poenis voto plenis Exsultaret, et sonaret In divinis laudibus.
24.6
Sicut chorda musicorum Tandem sonum dat sonorum Plectri ministerio.
24.7
Sic in chely tormentorum Melos Christi confessorum Dedit hujus tentio.
24.8
Deci, vide, quia fide Stat invictus inter ictus, Minas et incendia.
24.9
Spes interna, vox superna Consolantur; et hortantur Virum de constantia.
24.10
Nam thesauros quos exquiris, Per tormenta non acquiris Tibi, sed Laurentio.
24.11
Hos in Christo coacervat Hujus pugnam Christus servat Triumphantis praemio.
24.12
Nescit sancti nox obscurum: Ut in poenis quid impurum Fide tractet dubia.
24.13
Neque caecis lumen daret, Si non eum radiaret Luminis praesentia.
24.14
Fidei confessio Lucet in Laurentio. Non ponit sub modio, Statuit in medio Lumen coram omnibus.
24.15
Juvat Dei famulum Crucis suae bajulum; Assum quasi ferculum, Fieri spectaculum Angelis et gentibus.
24.16
Non abhorret prunis volvi, Qui de carne cupit solvi Et cum Christo vivere.
24.17
Neque timet occidentes Corpus, sed non praevalentes Animam occidere,
24.18
Sicut vasa figulorum Probat fornax, et eorum Solidat substantiam.
24.19
Sic et ignis hunc assatum: Velut testem solidatum Reddit per constantiam.
24.20
Nam cum vetus corrumpatur: Alter homo solidatur Veteris incendio.
24.21
Unde nimis confortatus Est athletae principatus, In Dei servitio.
24.22
Hunc ardorem factum foris Putat rorem vis amoris: Et zelus justitiae.
24.23
Ignis urens non comburens Vincit prunas, quas adunas O minister impie.
24.24
Parum sapis vim sinapis, Si non tangis, si non frangis, Et plus fragrat quando flagrat Thus injectum ignibus.
24.25
Sic arctatus et assatus Sub ardore, sub labore; Dat odorem pleniorem Martyr de virtutibus.
24.26
O Laurenti, laute nimis Rege victo rex sublimis, Regis regum fortis miles, Qui duxisti poenas viles Certans pro justitia.
24.27
Qui tot mala devicisti Contemplanda bona Christi: Fac nos malis insultare Fac de bonis exsultare Meritorum gratia. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).