Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sequentiae
Adamus S. VictorisSequ 25.1 · 11514-sequen4More by Adamus S. Victoris
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adamus-s-victorisfl-1173" aria-label="More works by Adamus S. Victoris"> —
⋯
More
Original / primary: 11514 Sequen4
25.1
XXV. IN ASSUMPTIONE BEATAE VIRGINIS.
25.1
Haec prosa rhythmicam servat mensuram et formam, ut illa de sancto Laurentio superius posita. Prunis datum admiremur. Auctor ejus, Adam de Sancto Victore. Commendat autem beatam Virginem Mariam praeclaris laudibus, insignes illius virtutes exprimens diversis rerum naturalium similitudinibus, ut aromatum, florum, fruticum, et arborum odoriferarum, quae ex diversis sacrarum litterarum locis sunt desumptae. Eximiam itidem illius sublimitatem qua Filii Dei thronus et habitaculum facta est, aptis rerum materialium formis eloquitur, et demum arduam illius in gloria coelesti celsitudinem super omnes sanctorum ordines praedicat. Et certe inter caeteras de beata Virgine prosas, haec maxime singularis est, et suavissime contexta.
25.2
Salve Mater Salvatoris, Vas electum, vas honoris, Vas coelestis gratiae.
25.3
Ab aeterno vas provisum: Vas insigne, vas excisum Manu sapientiae,
25.4
Salve, Verbi sacra parens, Flos de spinis, spina carens, Flos, spineti gloria.
25.5
Nos spinetum, nos peccati Spina sumus cruentati, Sed tu spinae nescia.
25.6
Porta clausa, fons hortorum. Cella custos unguentorum, Cella pigmentaria.
25.7
Cinnamomi, calamum, Myrrham, thus et balsamum, Superas fragrantia.
25.8
Salve, decus virginum, Mediatrix hominum, Salutis puerpera.
25.9
Myrtus temperantiae, Rosa patientiae, Nardus odorifera.
25.10
Tu convallis humilis, Terra non arabilis, Quae fructum parturiit.
25.11
Flos campi, convallium Singulare lilium Christus, ex te prodiit.
25.12
Tu coelestis paradisus, Libanusque non incisus, Vaporans dulcedinum.
25.13
Tu candoris et decoris, Tu dulcoris et odoris Habes plenitudinem.
25.14
Tu thronus es Salomonis: Cui nullus par in thronis Arte vel materia.
25.15
Ebur candens castitatis. Aureum fulvum, charitatis Praesignant mysteria.
25.16
Palmam praefers singularem, Nec in terris habes parem, Nec in coeli curia.
25.17
Laus humani generis, Virtutum prae caeteris Habens privilegia.
25.18
Sol luna lucidior, Et luna sideribus. Sic Maria dignior, Creaturis omnibus.
25.19
Lux eclypsim nesciens, Virginis est castitas. Ardor indeficiens, Immortalis charitas.
25.20
Salve, mater pietatis, Et totius Trinitatis Nobile triclinium.
25.21
Verbi tamen incarnati Speciale majestati Praeparans hospitium.
25.22
O Maria stella maris, Dignitate singularis. Super omnes ordinaris Ordines coelestium.
25.23
In suprema sita poli, Nos assigna tuae proli. Ne terrores sive doli Nos supplantent hostium.
25.24
In procinctu constituti. Te tuente simus tuti. Pervicacis et versuti Tuae cedat vis virtuti. Dolus providentiae.
25.25
Jesu Verbum summi Patris: Serva servos tuae matris. Solve reos, salva gratis. Et nos tuae claritatis Configura gloriae. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note