Sequentiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adamus-s-victorisfl-1173" aria-label="More works by Adamus S. Victoris">
—
⋯
Original / primary: 11514 Sequen4
27.1
XXVII. DE SANCTO AUGUSTINO.
27.1
Haec prosa modulatione rhythmica persimilis est illi de sancto Bartholomaeo superius expositae: Laudemus omnes inclyta, Bartholomaei merita. Auctor ejus, Adam de Sancto Victore. Describitur in ea, suavi admodum vocalitate coelestis illa gloria. quam sancti in superna civitate Jesuralem percipiunt, et cum Deo, perpetuo obtinebunt, ubi nullus dolori aut moerori amplius est locus, ubi bonorum omnium ubertas et interminabile gaudium. Caeterum conspirat propemodum et plane convenit haec prosa in sententia( sicut et genere rhythmi) cum illo elegantissimo ejusdem auctoris rhythmico cantico, quod paulo post de omnibus sanctis exponetur: Supernae matris gaudia Repraesentet Ecclesia. Id solum inter hanc et illam prosam est discriminis, quod illa sanctis omnibus cujusvis ordinis est conveniens. Haec vero peculiaris et propria sacris Ecclesiae catholicae doctoribus, qui doctrina sua et Scripturae sanctae explanatione eam majorem in modum illustrarunt. Porro quamvis in prima clausula decimi noni versus hujus prosae, sancti Augustini nomen duntaxat exprimatur, ut illi peculiariter hoc loco adaptetur, cuivis tamen aliorum Ecclesiae doctorum nihilosecius accommodari decentissime potest, commutato duntaxat nomine Augustini, in nomen Hieronymi, Ambrosii aut Gregorii in eodem loco. Nempe hujusmodi mutatio nominis neque rhythmicam laedet sonoritatem, quin potius illam reddet vocaliorem, ob penultimam syllabam illorum nominum brevem. Neque sententiam etiam offendet, nam ea haud minus singulis aliis doctoribus quam Augustino, integre convenire dignoscitur. Interni festi gaudia, Nostra sonat harmonia. Quo mens in se pacifica, Vera frequentat Sabbata. Mundi cordis laetitia Odorans vera gaudia. Quibus praegustat avida, Quae sit sanctorum gloria Qua laetatur in patria Coelicolarum curia. Regem donantem praemia Sua cernens in gloria.
27.2
Beata illa patria Quae nescit nisi gaudia, Nam cives hujus patriae Non cessant laudes canere.
27.3
Quos ille dulcor afficit, Quem nullus moeror inficit. Quos nullus hostis impetit, Nullusque turbo concutit.
27.4
Ubi dies clarissima, Melior est quam millia. Luce lucens praefulgida, Plena Dei notitia.
27.5
Quam mens humana caper Nec lingua valet promere, Donec vitae victoria Commutet haec mortalia,
27.6
Quando Deus est omnia: Vita, virtus, scientia, Victus, vestis, et caetera. Quae velle potest mens pia.
27.7
Hoc in hac valle misera Meditetur mens sobria. Hoc per soporem sentiat, Hoc attendat dum vigilat.
27.8
Quo mundi post exsilia Coronetur in patria, Ac in decoris gloria Regem laudet per saecula.
27.9
Harum laudum praeconia Imitatur Ecclesia, Dum recensentur annua Sanctorum natalitia.
27.10
Cum post peracta praelia Digna redduntur praemia. Pro passione rosea, Pro castitate, candida.
27.11
Datur et torques aurea, Pro doctrina catholica, Qua praefulget Augustinus. In summi regis curia.
27.12
Cujus librorum copia. Fides formatur unica. Hinc et mater Ecclesia Vitat errorum devia.
27.13
Hujus sequi vestigia Ac praedicare dogmata. Fide recta ac fervida Det nobis mater gratia. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).