Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sequentiae
Adamus S. VictorisSequ 31.1 · 11514-sequen4More by Adamus S. Victoris
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adamus-s-victorisfl-1173" aria-label="More works by Adamus S. Victoris"> —
⋯
More
Original / primary: 11514 Sequen4
31.1
XXXI DE SANCTO MICHAELE
31.1
Hujus prosae consimilis est rhythmica forma ei, quae de sancti Joannis decollatione paulo ante est exposita, scilicet: Praecursorem summi Regis. Attamen nonnulla est hujus ab illa in aliquibus versibus evariatio, quae inter legendum facile a quovis internoscetur. Auctor ejus, Adam de Sancto Victore. Complectitur autem commendationes et praeconia coelestium spirituum, distinctiones eorum, ordines et functiones a Deo ordinatissime dispositas recensens. Praesertim vero sanctum Michaelem debita laude extollit ob victoriam contra antiquum serpentem habitam, et tutelam ejus qua nostras tutatur animas, suoque defendit praesidio.
31.2
Laus erumpat ex affectu, Psallat chorus in conspectu Supernorum civium.
31.3
Laus jucunda, laus decora, Quando laudi concanora Puritas est cordium. Michaelem cuncti laudent, Nec ab hujus se defraudent Diei laetitia. Felix dies, qua sanctorum Recensetur angelorum Solemnis victoria.
31.4
Draco vetus exturbatur, Et draconis effugatur Inimica legio.
31.5
Exturbatus est turbator, Et projectus accusator A coeli fastigio.
31.6
Sub tutela Michaelis Pax in terra, pax in coelis. Laus et jubilatio.
31.7
Cum sit potens hic virtute Pro communi stans salute Triumphat in praelio.
31.8
Suggestor sceleris Pulsus a superis, Per hujus aeris Oberrat spatia.
31.9
Dolis invigilat Virus insibilat. Sed hunc annihilat Praesens custodia.
31.10
Tres distinctae hierarchiae Jugi vacant theoriae, Jugique psalterio.
31.11
Nec obsistit theoria, Sive jugis harmonia, Jugi ministerio.
31.12
O quam mirae charitatis Est supernae civitatis Ter trina distinctio.
31.13
Quae nos amat et tuetur, Ut ex nobis restauretur Ejus diminutio.
31.14
Sicut sunt hominum Diversae gratiae, Sic erunt ordinum Distinctae gloriae Justis in praemio.
31.15
Solis est alia Quam lunae dignitas. Stellarum varia Relucet claritas; Sic resurrectio.
31.16
Vetus homo novitati, Se terrenus puritati Conformet coelestium
31.17
Coaequalis his futurus, Licet nondum plene purus Spe praesumat praemium.
31.18
Ut ab ipsis adjuvemur, Hos devote veneremur Instantes obsequio.
31.19
Deo nos conciliat, Angelisque sociat Sincera devotio.
31.20
De secretis reticentes Interim coelestibus, Erigamus puras mentes In coelum cum manibus.
31.21
Ut superna nos dignetur Cohaeredes curia, Et divina collaudetur Ab utrisque gratia. Capiti sit gloria, Membrisque concordia. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note