Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis
Adamus ScotusPrae 11.1 · 11568-deorhaeMore by Adamus Scotus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adamus-scotusc-11401212" aria-label="More works by Adamus Scotus"> —
⋯
More
Original / primary: 11568 Deorhae
11.1
SERMO X. Ab eo loco Regulae B. Augustini: non sit notabilis habitus vester usque ad « indigentibus necessaria dare non differant, sub quorum custodia sunt, quae poscuntur. » De venustate honestatis. De castitate corporis. De spontanea confessione. De communibus custodibus vestium. De ablutione vestimentorum. De cura infirmorum, atque de libris quotidie petendis.
11.1
SYNOPSIS SERMONIS.-- 1. Honestas vestitus clericis commendata, vanitate complacendi proscripta; in incessu tamen et reliquo corporis habitu compositum ac irreprehensibilem esse convenit.-- 2. In custodiam castitatis visus praesertim fixas in mulieres reprimendus, ne concupiscentia et mors intret per fenestras.-- 3. Impudicus oculus impudici cordis nuntius; triplex ex mente legislatoris distincta impudicitia.-- 4. Culpa saepius magis patet, quo ex delinquentis opinione magis latet. Deo, quem nihil scit latere, potius timet vir sanctus displicere.-- 5. Hac facit fraternum subsidium, et maxime divinae gratiae praesidium.-- 6. Matura correptio adhibenda, immorigeris durior quam ingenuis. Quid agendum in defectum emendationis.-- 7. Indicandi fratrem delinquentem gravis est obligatio: estque crudelitatis opus silere, misericordiae aperire.-- 8. Secreti delicti, et manifesti, vel per testes convicti emendandi ratio: quod superioribus inprimis competit, quos disciplina patres, et pietas matres exhibeat.-- 9. Emendari nolens, vel incorrigibilis, societate ejiciendus: quod in similibus observandum, cum dilectione hominum et odio vitiorum.-- 10. Munuscula vel litterae clanculum vetantur recipi: sed culpae confessio spontanea facilioris est veniae.-- 11. Communitas vestitus uti victus servanda: de quibus murmur aut lites ciere inprimis turpe.-- 12. Quanto commendabilior est communio et unio charitatis, tanto detestabilior abusio proprietatis, quae furti indicium habet.-- 13. In ablutione vestium ac infirmitate corporis sic honestati et necessitati succurrendum, ut non obediatur cupiditati: quousque infirmo credendum, ac itineranti prospiciendum.-- 14. Praefectus infirmorum atque alii officiales fideles sint et utiles: nec iis molesti sint aut importuni rei cujusquam indigi.
11.1
Clericalis, fratres charissimi, ordinis exigit praerogativa, ut honestatis inter virtutes caeteras diligenter acquirendae, viriliter exercendae, perseveranter retinendae instent clerici, et insistant venustati. Decet enim, ut sicut specialis eis non deest dignitas in ordine: sic et specialis nihilominus eis adsit honestas in conversatione. Ne forte quod absit, dignitatis eorum fastigium non debeat jure honorari, cum conversationis eorum exemplum digne meretur 281 reprehendi. Unde et Regularis eorum disciplinae institutor magnus Pater Augustinus ostenso qualiter debeant se habere in victu, instructionem ad eos habet et de eorum vestitu. Dicit enim: non sit notabilis habitus vester. Ille vero notabilis habitus est, in quo aliquid juste notari potest, vel vanitatis, vel superfluitatis, aut certe nimiae vilitatis. Prima ad nitorem, secunda ad mensuram, tertia ad pretium spectat. Quod triplex malum a vestitu nostro elongare voluit: dum notabilem habitum nostrum esse prohibuit. Quam quoque a vestitu suo notam procul ipse pellere studuit: et quod hac in parte docendo instituit, effectui quoque mancipavit. Legimus namque, quod vestis ejus, et calceamenta, et lectualia ex moderato et competenti habitu erant: nec nitida nimium, nec abjecta plurimum. Item ipse quoque de se asseritur dixisse: Fateor, de pretiosa veste erubesco: non decet hanc professionem, non decet hanc admonitionem, non decet haec membra, non decet hos canos. Saeculo autem renuntiantes clericos asper decet habitus, et humilis; quia, ut ait Dominus, qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Et per primum pastorem Ecclesiae etiam fidelibus dicitur: non in veste pretiosa. Nec affectetis vestibus placere, sed moribus. Quod ad vanitatem pertinet saecularem, docendo studet prohibere: ad id vero, quod ad veram religionem, excitare. Nam velle placere vestibus, ad viros attinet saeculares; moribus autem, ad Religiosos. Sequitur: Quando proceditis, simul ambulate; cum veneritis quo itis, simul state. Idcirco nimirum hoc, ut semper et ubique secum habeant viri sancti et custodes probitatis suae, et testes. Quod nimirum viro sapienti, et justo nunquam displicuit: quia qui facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus. Econtra vero omnis, qui male agit, odit lucem. In luce autem ambulant, et in luce stant: qui bonum secum, ubicunque sunt, testimonium habent. In incessu, statu, habitu, et in omnibus motibus vestris, nihil fiat, quod cujusquam offendat aspectum; sed quod vestram deceat sanctitatem Vere irreprehensibiles nos esse desideravit, cum tales non esse hortatur, ut alicujus nec oculum offendamus. Ubi tamen, juste, subaudiendum est, quia ubi causa non subest, carnales quoque, et imperfecti plerumque offenduntur. Itaque tam religiose habere nos debemus, et quando incedimus, et quando stamus, et in universis exterioribus motibus nostris; ut juste nos digni non simus ab aliquo reprehendi: nec per nos aliquis possit offendi. Hoc enim decet sanctitatem nostram, ut non solum puri ante Deum: sed etiam sine offensione exterius appareamus coram proximo: juxta illud Apostoli: providentes bona non tantum coram Deo: sed etiam coram omnibus hominibus. Omnibus, inquit, hominibus, ut non in aliquibus, sed in omnibus motibus nostris nihil fiat, quod cujusquam offendat aspectum.
11.2
Oculi vestri, etsi jaciantur in aliquam feminarum, in nullam figantur. Duo sunt, de quibus agit: et unum quidem tolerat, prohibet alterum. Oculos itaque in feminam jactari non prohibet; prohibet vero infigi. Unde adjungit: Neque enim quando proceditis, videre feminas prohibemini; sed appetere, vel ab ipsis appeti velle, criminosum est. Colligitur quoque ex his, quod oculorum hunc intuitum, quemadmodum in praesenti prohibet fixum, etiam illicitum innuit esse mentis appetitum. Et idcirco illum fortassis prohibendum censuit, quia hunc criminosum agnovit. Sed et hoc quoque interserendum quia licet feminas videre non prohibemur, consilium tamen est, ut videre dissuescamus; quia plerumque qui visum non reprimit, in concupiscentiam quoque ruit. Concupiscentia vero, si verum sanctus Jacobus sensit, parit peccatum: peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem. Hinc esse puto, quod sanctus Job pepigit foedus cum oculis suis, ut ne cogitaret quidem de virgine. Quae ei causa esse potuerat, et occasio, ut ne quidem de virgine cogitaret? Utique, quia formae speciem, quam temere oculus aspicit, etiam cum absens est repraesentare sibi, et apud se illicite revolvere multoties animus solet. Oculos suos sanctus David temere in feminam jecit, idque ei causa exstitit ut postmodum, et post modicum, et adulter foedus, et homicida fieret cruentus. Necesse proinde, ut si vitium hoc perfecte vincere desideramus, causam quoque ejus, et opportunitatem sollicite praecavere studeamus. Hinc est, quod Loth fugienti a Sodomis jubetur, ut retro non respiciat, ut in omni circa regione non remaneat: sed in monte salvum se faciat. Qui enim plene cupit incentiva vitiorum effugere, ab aspectu, ac vicinitate ipsorum alienum 282 se debet facere, et ad alta virtutum in mentis vertice conscendere: ut tanto a vitiis liberior maneat, quanto ab eis etiam per corporalem absentiam se elongat. Quod autem una, cum appetitu mentis, concupiscentiae sit occasio visus corporalis, patenter ostenditur, cum subinfertur: Nec solo tacito affectu, sed etiam aspectu appetitur, et appetit concupiscentia feminarum. Hoc est dicere: Non tantummodo silenter in ipsis voluntatis penetralibus concupiscentia oritur; sed etiam per visum exteriorem fomes ei et causa, materia et occasio administratur. Hinc ille prophetae planctus est, hunc habens modum: Mors ascendit per fenestras nostras, et ingressa est domos nostras. Concupiscentia vero mors animae est. Mors utique animae est, quia ipsa, ut moriatur, ei causa, et occasio est. Nam ipsius, teste Apostolo Jacobo, partus peccatum est; peccati vero consummatio, generatio mortis est. Interior quoque domus nostra, mens nostra est. Hujus autem fenestrae, per quas, ad attingenda haec visibilia, solent egredi, corporales sunt sensus: maxime autem exteriores hi nostri aspectus. Mors itaque per fenestras nostras ascendens, ipsas quoque domos nostras ingreditur, quando concupiscentiae vitium per sensus corporis nostri, et maxime per oculos nostros prorumpens, ipsis etiam cordis nostri penetralibus illabitur.
11.3
Nec dicatis vos habere animos pudicos, si habeatis oculos impudicos. Ideo nobis prohibet, ne hoc dicamus; quia veraciter hoc dicere, non valemus. Nam subjungit: quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Utique cordis impudici oculus aeque impudicus nuntius est: quia nuntiando hic fere administrat quod illud foedius affectat. Et cum se invicem sibimet etiam tacente lingua, mutuo conspectu corda nuntiant impudica, et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore, etiam intactis ab immunda violatione corporibus, fugit castitas ipsa de moribus. Profecto usque ad admissionem castitatis in moribus pertingitur; etiam cum ab immunda violatione, quantum duntaxat ad plenam actionis nefariae perpetrationem, corpus non tangitur, cum ab invicem, et ad invicem conspectu mutuo corda impudica nuntiantur; ipsaque corda, prout titillat concupiscentia carnis, ardore alterutro delectantur. Pertingitur, inquam, cum sic contingit, etiam quamvis nullus super eadem corporalis castitatis amissione sermo habeatur. Nam licet taceat lingua, sed sibi invicem non silent corda impudica: quae nimirum agunt, ut pariter et titillet concupiscentia carnis, et mutui delectatio pulset ardoris. Castitas, inquit, de moribus fugit, cum sic contingit: quia ipsa in exteriori statu nostro gravitas omnis, et maturitas dissipatur. Tunc enim in moribus castitas habetur, cum in cunctis exterioribus motibus suis homo ita coaptatur; ut in amni gravitatis, et maturitatis venustate appareat, et nequaquam graves, et venerandos mores suos cum alicujus levitatis prostitui lascivia permittat. Hoc autem summopere nobis notandum est, quod triplicem beatus Augustinus in verbis istis cavendam nobis impudicitiam innuat: dum in eis, de lascivis aspectibus, de impudicis cordibus, de fuga quoque castitatis in moribus, mentionem facit. Prima utique est, dum lascivia non devitatur in aspectu; secunda, dum concupiscentia dominatur in affectu; tertia vero, dum nulla conservatur maturitas vel gravitas, in aliquo exteriore corporis motu. Hoc tripartitum, fratres mei, toto studio declinemus malum: hoc scientes, non posse nos aliquo modo secundum devitare, vel tertium, nisi praecavere studeamus sollicite ne admittamus primum. Si enim figentem, et lascivientem semper, et ubique circumferimus aspectum; pudicum intrinsecus rara hora, ac parva mora conservabimus affectum; quia nimirum cum se invicem conspectu mutuo corda nuntiant impudica: consequenter quoque ea necesse est, statim secundum concupiscentiam carnis, alterutro delectari ardore. Sed et tunc quidem, cum videlicet duplex hoc malum praecedit, etiam tertium confestim succedit: imo non recedenti, sed remanenti utique accidit[ al. accedit] ut etiam intactis ab immunda violatione corporibus, fugiat castitas ipsa de moribus. Sic dum lascivia insolescit in aspectu, dum concupiscentia ardet in affectu: etiam quamvis nefaria plene non exerceatur immundae commixtionis violatio in effectu, maturitas tamen et gravitas in ipso penitus dissipatur, et annihilatur exteriori corporis motu.
11.4
Nec putare debet, qui in feminam figit oculum, et illius in seipsum diligit fixum, ab aliis se non videri, cum hoc fecerit; videtur omnino, et a quibus se videri non arbitratur. Multoties utique videmus contingere istud, ut cum videlicet vitia sua quasi caute, et latenter se agere aestimant, ipsi quoque seipsos, dum nesciunt, manifestent: 283 culpamque suam tunc magis contingat patere, cum plus aestimant latere. Sed hoc eorum esse proprium solet, qui ejusmodi sunt, quod id, unde hoc modo se intromittunt, omnes putent latere, cum pateat universis. Mentem quippe, cui libido dominatur, excaecat: nec videre se valens, nec videri se existimans; et cum pene neminem lateat, nemini se patere putat: Sed etsi lateat, et a nemine hominum videatur: quid faciet de illo desuper Inspectore, quem latere nihil potest? Si nihil; imo quia nihil eum latere potest, ergo nec eum iste latet, qui oculum figit in feminam, et illius in seipsum diligit fixum. An ideo putandus est non videre: quia tanto videt patientius, quanto sapientius? Sapienter videt, quia videns videri non valet. Videt et patienter; quia cum ei displiceat, quod videt, adhuc longanimiter sustinet. Cum itaque invisibilis illa in se sapientia permaneat, nihil eam latet: et cum in sua rectitudine plerumque quod vidit reprobet; ad perturbationem aliquam summa illa lenitas provocari non potest. In cunctis ergo, quae vel in corde, vel in ore, vel in opere delinquimus, oculum illius superni Inspectoris, quem latere nihil potest, formidare debemus: quia licet occulta nostra lateant, et a nemine hominum videantur, illius tamen oculis universa nuda sunt, et aperta. Illi ergo vir sanctus timeat displicere, ne velit feminae male placere. Timor ille bonus pravam voluntatem hanc, et ne sit, praeveniat: et cum forte fuerit, excludat. Illum cogitet omnia videre: ne velit feminam male videre. Simili modo et bona cogitatio illa, malam voluntatem istam exterminet. Timeat displicere Conditori, ne velit illicite placere mulieri. Ipsum cogitet Inspectorem universorum, ne se affectet esse a femina temere visum. Illius namque et in hac causa commendatus est timor, ubi scriptum est. Abominatio est Domino defigens oculum. Ex quibus verbis liquido colligitur, quod, dum in feminam oculum defigimus, Deo quoque abominabiles sumus. Formidolosa, fratres, sententia haec, et quae nostram multum concutere conscientiam debet. Quidquid commiserimus opere, vel protulerimus ore, vel etiam tractaverimus corde, semper, et ubique nos attendere necesse est, super omnia nostra, oculos Dei, atque timere, ne displiceamus illi.
11.5
Non solum: sed et mutuam nos convenit impendere sollicitudinem invicem, ut illaesi inter tot tentationum procellas permanere valeamus. Unde et salubris exhortatio subjungitur: quae talis est: Quando ergo simul estis in Ecclesia, vel ubicunque feminae sunt, invicem vestram pudicitiam custodite. Ideo simul corporaliter sumus; ut spiritualiter pro invicem solliciti simus. Scriptum est, vae soli, subjungitur et causa: quia, cum ceciderit, non habet sublevantem se. Oportet itaque, ut unusquisque sollicitum super alium, sed charltative oculum habeat: singuli ad invicem manus mutuas extendant, adjutorium sibi invicem pro posse impendant. Sic saluberrima illa magni magistri Ecclesiae, ac apostolorum principis exhortatio implebitur: quae talis est: Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. O quam sanctum exercitium hoc! Exercitium non minus jucundum, quam bonum. Ad sanctitatem meriti bonum, et ad suavitatem spiritus jucundum. Exercitium plane, quod inter caetera et lapsis solet conferre, ut erigantur; et stantibus, ut firmentur; et nutantibus, ut stabiliantur. Verumtamen, quia sine custodia divina non sufficit humana, ideo subjungitur: Deus enim, qui habitat in vobis, etiam isto modo custodiet vos ex vobis. Ut enim Scriptura dicit: Nemo potest esse continens, nisi Deus det. Et si juxta id quod Apostolus dicit, non sufficientes simus cogitare aliquid ex nobis quasi ex nobis, multo minus sufficientes sumus in hac nostra vita, quae tota tentatio est, a telis tentantis libidinis nos illaesos conservare. Custodiet nos Deus, utpote sine quo nihil possumus facere. Custodiet tamen nos isto modo ex nobis: nos quoque et excitans, ut velimus, et instruens, ut sciamus; et roborans, ut possimus invicem nostram pudicitiam custodire. Sequitur:
11.6
Et si hanc, de qua loquor, oculi petulantiam in aliquo vestrum adverteritis, statim admonete, ne coepta progrediantur; sed de proximo corrigantur. Ideo ipsa confestim initia corrigenda sunt: quia nisi ipsa radix venenosae herbae suffossa fuerit, in nimiam se magnitudinem extendet. Vitium quippe, cui in ipso suo apparitionis exordio non resistitur, processu temporis difficilius emendatur. Nam quo frequentius reiteratur, eo magis augetur: et auctum usque ad tantum plerumque robur excrescit, ut ei nequaquam, vel vix contradici possit. Hinc sanctus Benedictus 284 in monachorum Regula, ita inter caetera, de abbate dicit: Neque dissimulet peccata delinquentium; sed mox ut coeperint oriri, radicitus ea, ut praevalet, amputet. Memor esse debet abbas periculi Heli sacerdotis de Silo; et honestiores quidem, atque intelligibiles animos prima, vel secunda admonitione verbis corripiat; improbos autem, et duros, ac superbos, vel inobedientes verberum, vel corporis castigatione in ipso initio peccati coerceat. Videte quomodo Pater clericorum Augustinus, et monachorum dux Benedictus, qui diversis temporibus fuerunt, uno, eodemque instructi, ac inflammati Spiritu in hoc consentiunt: ut in ipso mox peccati exordio, illis, qui hoc committere aggrediuntur, sollicite resistatur; quatenus coepta non progrediantur; sed de proximo corrigantur. Ideo ni fallor, abbati praecipit sanctus Benedictus, ut non dissimulet peccata delinquentium; sed mox ut coeperint oriri, radicitus ea, ut praevalet, amputet: ipsosque delinquentes, in ipso peccati initio coerceat. Beatus nihilominus Augustinus, qui aliquanto eum tempore praecessit, nobis jubet admonere, ne coepta progrediantur; sed de proximo corrigantur; quia nisi statim eorum insistamus correptioni, eorum postmodum correctio non facile poterit admitti. Si autem et post admonitionem idipsum eum facere videritis, jam velut vulneratum, sanandum prodat, quicunque hoc potuerit invenire: prius tamen est alteri, vel tertio demonstrandum, ut duorum, vel trium possit ore convinci, et competenti severitate coerceri. Si ante admonitionem aliquantum fuit percussus in eo quod deliquit, jam nimirum quasi vulnus in anima incurrit, dum admonitioni obtemperare contempsit. Ideo jam quasi vulneratus prodendus est: et ad hoc prodendus, ut sanetur. Verum ne forte prodenti negando contradicere possit, prius id alteri, vel tertio est demonstrandum, ut duorum, vel trium possit ore convinci; quia juxta Dominicam sententiam, in ore duorum, vel trium testium stat omne verbum. Convictum autem ore duorum, aut trium, competens debet severitas coercere, quia ipsum justitiae moderamen transgreditur, qui quod injuste actum est, juste non punit. Hinc in lege scriptum est: juste, quod justum est, exsequeris. Et ille quidem, quod justum est, exsequitur, qui pro loco, et officio suo culpam emendando persequitur. Sed justum hoc juste profecto exsequi excusat, si in ejus emendatione, justitiae regulam non observat.
11.7
Nec vos judicetis esse malevolos, quando hoc indicatis. Cur autem malevolos judicare non debeant, qui hoc indicant, subjungitur: Magis autem innocentes non estis, si fratres vestros, quos indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Utique nocet, qui corrigere non vult, cum valet. Nam quasi nonnihil noxium infert, qui cum potest, noxium non aufert. Idcirco quantum inferret commodi, si corrigeret, tantum et infert damni, cum perire permittit. Et hoc agit tacendo; illud autem agere posset indicando. Quocirca colligat ex his diligentia tua, frater mi, quantum sit hac in parte perniciosum silentium tuum, dum ipso interveniente perit frater tuus. Non est quidem cultus justitiae, de quo loquitur sanctus Isaias, silentium hoc; sed injustitiae causa, et ad poenam perennem via. Itaque non modicum noces, si cum corrigere vales culpam fratris tui, taces. Nam quomodo non noces, qui tacendo hoc agis, ne mala vel jam commissa emendentur, vel quae necdum commissa sunt, praecaveantur. Nam si indicares, doleret fortassis frater tuus de praeterito, et caveret de futuro. Unde est plena omni ratione illa exhortatio Sapientis, quae talis est: Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat: non feci; aut si fecerit, ne ite rum addat facere. Statimque adjunxit: Corripe proximum, ne forte non dixerit; et si dixerit, ne forte iteret. Itaque plurimum in proximum tuum delinquis, si eum indicando non corrigis: et dum tacendo perire permittis, reatum profecto maximum incurris. Hinc in Levitico scriptum est: Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis: testis qui fuit, aut ipse vidit, aut conscius est, nec indicaverit: portabit iniquitatem suam. Ecce quare portare dicitur peccatum suum, qui quod vidit, et cujus conscius est, peccatum non indicavit alienum. Patet igitur ex his, eos, qui fratres suos, quos indicando corrigere possunt, perire permittunt tacendo, non modicum esse nocentes; quia non uno, sed duobus modis nocentes sunt. Duobus, inquam, modis nocentes sunt; quia et in fratres suos, et in seipsos delinquunt. In fratres utique suos, dum eis causam, et occasionem perditionis, mediante pestifero silentio isto, praestare non reformidant; 285 in seipsos vero, quia dum ea non indicant, aliorum peccata, sua efficiunt. Consentire quippe, et approbare aliquo modo videtur, qui quod nequiter actum est, cognoscit; sed indicare, ut corrigatur, omittit. Quod autem non mediocriter nocentes sint, qui hujusmodi sunt, congruo beatus Augustinus ostendit exemplo, dum subjungit: Si enim frater tuus vulnus haberet in corpore, quot vellet occultari, dum timeret secari, nonne crudeliter abs te sileretur, et misericorditer indicaretur? Certe non est aliquis, qui ex ratione, contradicere possit. Omnino misericors es, si indices; crudelis vero, si celes: dum indicatum sanatur, et quandiu siletur, tandiu salus differtur. Quanto ergo potius debes manifestare, ne deterius putrescat in corde? Non ignoratis, ut aestimo, unde locus. Si igitur ex praemissis sequitur, illum esse crudelem, qui vulnus in fratris corpore celat: misericordem vero, qui, ut curetur, indicat: consequenter magis crudelis est, qui occultat, quod putrescit in corde; et misericors, qui manifestat, ne talis possit in corde putredo locum habere. Nisi forte quis possit ostendere, dignius et sublimius, pretiosius et nobilius corpus esse, quam cor. Certe crudelis, et ut aliquid expressius dicere videar, crudelissimus est, qui peccati in fratris anima vulnus occultat; et reus mortis illius plene ac perfecte existit, dum eum tacendo perire permittit. Sicut enim illum opus illicitum, sic et hunc taciturnitas morte indicat dignum. Sicut autem crudelitatis expers non est, qui culpam fratris non detegit: ita et misericors est, qui eam non abscondit. Si enim miseri misereri, est habere misericordiam, nescio quomodo majorem erga miserum agere aliquis misericordiam potest, quam cum pereunti, ablata perditionis occasione, studet praestare vitam.
11.8
Sed, antequam aliis demonstretur, per quos convincendus est, si negaverit, prius praeposito debet ostendi, si admonitus neglexerit, corrigi: ne forte possit secretius correctus, non innotescere caeteris. Quando secreto aliquid illicitum committitur: etiam secreto debet is, qui commiserit, pro loco, et tempore, pro persona, et causa emendari. Praeposito, inquit, debet ostendi: quatenus peccatum, quod adhuc latet, quando occulte corrigi valet, nequaquam omnibus innotescat. Quod si is, qui commisit, negare praesumpserit, tunc ei testes sunt adhibendi, quibus possit convinci. Et hoc est, quod sequitur. Si autem negaverit, tunc neganti adhibendi sunt alii, ut etiam coram omnibus possit, non ab uno teste argui, sed a duobus, vel tribus convinci. A quibus, cum convictus fuerit, jam poena graviore dignus existit: non solum quia quod fuit illicitum commisit; sed quia manifestatus, quod verum fuit, fallaciter negavit, et quousque convictus testibus fuit, confiteri etiam indicatus non consensit. Unde et sequitur: Convictus vero secundum arbitrium praepositi, vel etiam presbyteri, ad cujus dispensationem pertinet, debet emendatoriam subire vindictam. Dignus plane, ut acriorem correptionem sustineat: qui blande castigatus, corrigi recusat. Convictus hoc modo, vindictam debet subire, ut sanitati animam restituat poena, quam fecerat aegram culpa. Quae poena secundum arbitrium praepositi, vel presbyteri debet infligi, ut qui per divinam ordinationem, in sancta Ecclesia spiritualem nacti sunt potestatem, sacrae religionis transgressoribus, ut spiritus salvus fiat in die Domini, corporibus infligant ultionem. De qua vindicta, apte jubetur, ut emendatoria sit: quatenus tanta discretione polleat, ut culpam, et praeteritam deleat, et futuram praeveniat; non autem vel eam, quae jam est, augeat, vel illi, quae necdum est, ut sit, occasionem tribuat. Quod nimirum tunc fit, cum de quibus modo tetigimus, praepositum, et presbyterum juxta Patrum antiquorum dicta, et pietas matres, et disciplina exhibet patres: habita inter haec provisione sollicita ne aut districtio rigida, aut pietas sit remissa. De hoc beatus Pater Benedictus in Regula monachorum ita scribit: In doctrina sua abbas debet semper apostolicam formam servare, in qua dicitur: Argue, obsecra, increpa. Id est, miscens temporibus tempora, et terroribus blandimenta, durum magistri, et pium patris ostendat affectum: hoc est, indisciplinatos, et inquietos, debet durius arguere; obedientes autem, et mites, et patientes, ut in melius proficiant, obsecrare, negligentes autem, et contemnentes increpet, et corripiat. Emendatoria itaque vindicta sit: id est, talis, quae delinquentem emendet.
11.9
Notandum vero, quod tria sunt, quae circa hunc convictum jubet sanctus Augustinus observari: quatenus videlicet nec culpa deseratur sine ultione, nec in ea inferenda praepositus, vel presbyter sua privetur 286 auctoritate; nec ipsa, cum infligitur, careat discretione. Et adjunxit: quam si ferre recusaverit, etiamsi ipse non abscesserit, de vestra societate projiciatur. Justa quidem satis institutio haec. Utquid enim, etiamsi nollet recedere, permitteretur remanere? Culpam committere non formidas, et poenam ferre recusas? Sed forte dicet aliquis: Si vellet abscedere, qui ejusmodi est, utcunque fortassis esset tolerabile: sed remanere volentem, invitum projicere, non modicum crudele. Non utique crudele hoc, sed admodum pium. Nam et hoc sequitur: Non enim fit crudeliter, sed misericorditer. Subditur et causa: Ne contagione pestifera plurimos perdat. Melius enim, ut ad praecavendum multorum periculum, unus projiciatur: quam ut pro eo, quod unus toleratur, multi periclitentur, Satius itaque, ut unus ejiciatur, quam ut multi contaminentur: ut unus elongetur, quam ut plures pervertantur. Sanctus quoque Benedictus, omnium justorum spiritu plenus, ita de hoc scribit: Si quis, inquit, frater frequenter correptus pro qualibet culpa, si etiam excommunicatus se non emendaverit: acrior ei accedat correptio: id est, ut verberum vindicta in eum procedat. Quod si nec ita se correxerit, aut forte, quod absit, in superbiam elatus, etiam defendere voluerit opera sua: tunc abbas faciat, quod sapiens medicus. Si exhibuit fomenta, si unguenta exhortationum, si medicamenta divinarum Scripturarum, si ad ultimam ustionem excommunicationis, si plagas virgarum; et si jam viderit nihil suam praevalere industriam: adhibeat etiam, quod magis est, suam, et omnium fratrum orationem pro eo; ut Dominus, qui omnia potest, operetur salutem circa infirmum fratrem. Quod si nec isto modo sanatus fuerit, jam tunc abbas utatur ferro abscissionis, ut ait Apostolus, auferte malum ex vobis. Et iterum: Infidelis si discedit, discedat: ne una ovis morbida omnem gregem contaminet. Haec sanctus Benedictus. Ipse quoque Dominus in Evangelio, scandalizantem nos oculum nostrum erui: manum, vel pedem etiam dexterum abscindi, et a nobis jubet projici. Et adjungit: Expedit, inquit, tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. Quis hic oculus, pes dexter, et manus, nisi noster necessarius amicus? Oculus in causis providens, manus in necessariis ministrans, pes quoque rectis vestigiis incedens. Sed singula membra haec, cum vos scandalizant, de corpore sunt abscindenda: ut cum incorrigibilis, etiam multum necessarius, et valde dilectus exstiterit, si non abscesserit, de nostra societate est projiciendus, ne videlicet contagione pestifera plurimos perdat. Unde et hoc non crudeliter, sed misericorditer fieri, dubium non est. Et hoc, quod dixi, de oculo non figendo: etiam in caeteris inveniendis, prohibendis, convincendis, judicandisque peccatis diligenter, et fideliter observetur, cum dilectione hominum, et odio vitiorum. Diligenter, inquit, et fideliter. Diligenter, ut studiosa in his omnibus, et sollicita habeatur observatio absque simulatione; fideliter, ut sine personarum acceptione. Duo itaque nobis haec, in peccatis expurgandis, cum adsunt, et devitandis, cum absunt, valde necessaria sunt: ut videlicet ad dextram non declinemus in acceptione personarum; vel ad sinistram a rectitudinis tramite, non exorbitemus. Et haec omnia cum dilectione hominum, et odio vitiorum. Sic enim, ut noster alibi dicit Augustinus, diligendi sunt homines: ut eorum non diligantur errores. Nos autem adjungere possumus, et debemus: quia sic odio habendi sunt eorum errores, ut tamen non habeantur odio ipsi. Cum dilectione hominum, et odio vitiorum( juxta beati Gregorii sententiam) ut in eisdem hominibus, et diligamus bonum, quod facti sunt: et persequamur mala, quae fecerunt. Sequitur:
11.10
Quicunque autem in tantum progressus fuerit malum, ut occulte ab aliquo litteras, vel quodlibet munus accipiat: si hoc ultro confitetur, parcatur illi, et oretur pro eo. Si autem deprehenditur, atque testibus convincitur, secundum arbitrium praepositi, vel presbyteri gravius emendetur. Pro magno excessu, ut ex his verbis datur intelligi, habuit sanctus Augustinus, Canonicum vitam communem professum aliquid occulte accipere: de quo locuturus tam expresse praemittere curavit: qui autem in tantum progressus fuerit malum: ordinis quippe sui, qui hoc agere praesumit, non mediocriter praevaricator existit Munus dudum occultum puer Elizaei Giezi a Naaman Syro accepit: quod ut magnum esse malum propheta ostenderet, horribili eum, ut scitis, plaga percussit. De hoc beatus Benedictus: Nullatenus, inquit, liceat monacho nec a parentibus suis, nec a quoquam hominum, nec sibi invicem litteras, aut eulogias, vel quaelibet munuscula accipere, vel dare sine praecepto abbatis. Quod 287 quidem nec Canonico licere, Pater noster sanctus Augustinus in praesenti loco ostendit evidenter. Quid autem de his beatus Hieronymus sentiat, audiamus. Dulces, inquit, litteras et sudariola, et crebra munuscula sanctus amor non habet. In magnum itaque progreditur malum clericus Regularis, qui occulte ab aliquo litteras, vel quodlibet munus accipit, quia voti sui violator existit. Verumtamen, quia confestim remitti meretur culpa, quae confessione non extorta, sed voluntaria humiliter aperitur: jubetur ut ultro confitenti parcatur, et pro eo oretur: deprehenso autem, et testibus convicto, ut poena gravior infligatur. Sequitur:
11.11
Vestes vestras in unum habeatis sub uno custode, vel duobus, vel quot sufficere potuerint ad eas excutiendas ne a tinea laedantur: et sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario. Unum nobis esse vult vestiarium ad vestitum: unum quoque cellarium ad pastum; hac tamen distinctione, ut unus, vel duo, vel etiam quando plures[ al. Quamplures] necessarii fuerint, vestes nostras excutiant, ne a tineis corrumpantur. Non solum autem hoc: sed ne vestem, quam habet frater, quasi propriam habere se posse putaret, si in proprio loco eam sibi reponere liceret. Unde subjungitur, Et si fieri potest, ad vos non pertineat, quod vobis indumentum pro temporum congruentia proferatur: utrum hoc recipiat unusquisque, quod deposuerat; an aliud, quod alter habuerat, dum tamen unicuique quod opus est, non negetur. Si, inquit, fieri potest, hoc est, etsi alicui hoc videatur difficile, pertinere certe nequaquam dico ad vos ut pro temporum congruentia indumentum vobis proferatur. Utrum vero hoc unusquisque recipiat, quod deposuit, an quod alter habuit, non multum curetur: dum tamen hoc solum quam sollicite provideatur, quatenus unicuique quod opus est, non negetur. Sic vobis, necessariis contentis, et renuntiantibus superfluis, dum juxta quod unusquisque indiget, nulli negatur: ultra quod opus est, a nemine vestrum requiratur. Si autem hinc inter vos contentiones, et jurgia oriantur, et conqueratur aliquis deterius se accepisse, quam prius habuerat, et indignum se esse, qui non ita vestiatur, sicut alius frater ejus vestiebatur: hinc vos probate, quantum vobis desit in interiori illo sancto habitu cordis, qui pro habitu corporis litigatis. Absit ut inter viros Religiosos pro habitu hoc exteriore querelae, et murmura tumultuent, contentiones, et jurgia tonent: dummodo moderate habeatur, unde infirmum corpusculum illud tegatur. Certe quo plus litigatur pro habitu corporis, eo minus adest, in illo sancto interiore habitu cordis. Quis enim est habitus cordis? Nimirum ille pretiosus, et sanctus: decorus, et honestus virtutum spiritualium ornatus: quo homo ille interior amicitur, et de quo in Apocalypsi legitur: Beatus, qui vigilat, et qui custodit vestimenta sua: ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus. Ipse est egregius ille ornatus, quo vestiri electos voluit discipulos praedicator ille veritatis, quando ait: Induite vos sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, patientiam: et caetera, quae sequuntur spiritualium insignia virtutum. Sed cum inter nos contendere incipimus, murmurare, et conqueri: ab his bonis spiritualibus statim vacui remanemus, et in nuditate horribili apparentibus nobis videtur turpitudo nostra. Videtur, inquam, et irridetur. Virtutes enim cum vitiis remanere non possunt: quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum; nec habitabit in corpore subdito peccatis, et corripietur a superveniente iniquitate. Tamen si vestra toleratur infirmitas ut hoc recipiatis, quod posueratis, in uno tamen loco sub communibus custodibus habete, quod ponitis: ita sane ut nullus sibi aliquid operetur, sed omnia opera vestra in unum fiant, majori studio, et frequentiori alacritate, quam si vobis singulis faceretis propria. Ideo in unum locum sub communibus custodibus habeatur: ut hoc ipsum, quod quasi in proprios usus accipitur, non proprium, sed commune credatur.
11.12
Est autem contra omnem formam religionis, est et contra communionem fraternae charitatis, ut aliquis, qui communem vitam est professus, quidquam sibi velit quasi proprium operari. Sed universa debent coenobitarum opera in unum fieri; quatenus sicut in uno loco commorantur, ita et in unum omnes operentur. Charitas enim, de qua scriptum est, quod non quaerat quae sua sunt, sic intelligitur: quia communia propriis, non propria communibus anteponit. Quae cum anteponat communia propriis, dignum est, ut et nos anteponere ea studeamus: non propria communibus. Major est fructus charitatis, quam proprietatis. Et ideo quanto amplius rem communem, quam propria vestra curaveritis; 288 tanto vos amplius proficere noveritis: ut in his omnibus, quibus utitur transitura necessitas, superemineat, quae permanet, charitas. Rebus solet temporalibus transitoria necessitas uti, in quibus semper apud nos supereminere charitas debet; quam semper, et ubique propriis nos anteponere decet. Dignum plane, ut transitorio anteponamus, quod perpetuum est: necessitas illud, hoc charitas est. Illa transit, haec autem manet. Nam charitas nunquam excidit. Ipsa juxta Pauli sententiam supereminentior via est; et idcirco ambulantibus per eam, cuncta subesse debent. Quod nimirum cum agimus, amplius nos proficere, indubitanter scire debemus, quia apud eos quoque uberior est in conversatione spirituali profectus, apud quos major est in observatione charitatis interioris hominis fructus. Consequens ergo est, ut etiam cum quis filiis suis, aut aliqua necessitate ad se pertinentibus in monasterio constitutis, aliquam contulerit vestem, sive quodlibet aliud inter necessaria deputandum, non occulte accipiatur. Utique consequens est, quod nihil occulte accipere debemus; dum quidquid accipimus, non quasi proprium habere, sed magis in commune referre jubemur. Sed sit in potestate praepositi: ut in rem communem redactum, cui necessarium fuerit, praebeatur. Sancta profecto admodum institutio haec, et observantibus eam valde salubris. Sic quippe et avaritia vincitur, et superfluitas resecatur. Sic sancta, et sanctificans charitatis communio custoditur; et abominanda, ac cunctis viris Religiosis detestanda proprietatis abusio contemnitur. Et audite, qualiter sanctus Benedictus super haec beato Augustino consentiat: Si, inquit, a parentibus suis monacho quidquam directum fuerit, non praesumat suscipere illud, nisi prius indicatum fuerit abbati. Quod si jusserit suscipi, in abbatis sit potestate, cui debeat illud dari. Et non contristetur frater, cui forte directum fuerit: ut non detur occasio diabolo. Qui autem aliter praesumpserit, disciplinae regulari subjaceat. Certe cum aliquid canonico inter necessaria deputandum fuerit collatum: si id absque gratia, et non sine extorta, quae soror est inobedientiae, praelati sui licentia, ad suum referre praesumpserit usum, voti sui, quod distinxerunt labia sua, est violator, et sanctae, quam tenere promisit, hac in parte Regulae destructor. Quod si aliquis rem sibi collatam celaverit, furti judicio condemnetur. Criminale, ac mortale esse peccatum, furtum, nemo est pene, qui ignoret. Unde et in legibus saecularibus judicium mortis est viro, qui facit furtum. Ita certe et in anima, vita spirituali privantur, qui furtum operantur. Frater utique, qui rem sibi collatam celat, illius in hoc imitator est, de quo legitur in Evangelio: quia fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur, portabat. Qui etiam, dum furti in se abominationem non correxit, usque ad Domini sui proditionem pervenit: et in finem laqueo se suspendit. Timeat igitur frater rem sibi collatam celare: ne finem similem incurrat. Sequitur:
11.13
Indumenta vestra secundum arbitrium praepositi laventur, sive a vobis, sive a fullonibus: ne interiores animae sordes contrahat mundae vestis nimius appetitus. Quaenam aliae interiores sordes animae sunt, nisi quibus inquinari solet, peccata, et iniquitates? Sed, ne contagia haec interiora contrahantur, dum nimium mundae vestis appetitus habetur: conceditur quidem, ut indumenta exteriora laventur. Lavacrum etiam corporis, cum infirmitatis necessitas cogit, minime denegetur. Cum infirmitatis, inquit, necessitas cogit: non, cum voluntatis superfluitas exigit. Semper enim et necessitati adesse, et superfluitati deesse debemus. Fiat sine murmure de consilio medici: ut etiamsi nolit, jubente praeposito faciat, quod faciendum est pro salute. Si autem velit, et forte non expedit, suae cupiditati non obediatur. Hoc est, quod modo diximus: quia etiam contra voluntatem languentis, per consilium medici, consulendum est ipsius saluti; et etiamsi voluerit, non est obediendum ejus cupiditati. Et quare hoc? Sequitur: Aliquando enim etiamsi noceat, prodesse creditur, quod delectat. Sic enim plerumque, sua homo cupiditate decipitur; ut quod nocet, sibi prodesse arbitretur. Hoc autem discernere ad praelatos proprie pertinet, ut modum utrisque imponant: illos cogentes facere, quod faciendum est pro salute; hos autem reprimentes, ne faciant quod carnali appetunt cupiditate. cui nullo modo obediendum est. Sed quia haec de infirmitate locutus est, quae in aperto patet: subjungit et de dolore, qui in occulto latet: Denique si latens est dolor in corpore, famulo Dei dicenti, quid sibi doleat, sine dubitatione credatur. Qui Deo famulatur, crimen incurrere mendacii modis omnibus abhorrere solet. Idcirco in eo, quod famulus Dei est, ei nullo modo 289 discredi debet; quia talis pro certo agnoscitur, eo quod per mendacium delinquere in lingua sua detestatur. Sed tamen utrum sanando illi dolori, quod delectat, expediat: si non est certum, medicus consulatur. Et si ejus verbis, eo quod famulus Dei est, sine dubitatione credendum est: non tamen statim, nec semper ejus desideriis acquiescendum est; quia et ipsos Dei famulos illicita plerumque desideria tentant. Nam licet semper delinquere in lingua sua scienter per mendacium devitant: quandoque tamen ignoranter ad illicita desideria, ut homines decepti in mente, et ipsi declinant. Sed, si certum non est, qui de incerto faciat certum, quaeratur; hoc est, medicus super hoc consulatur. Nec eant ad balnea, sive quocunque ire necesse fuerit, minus quam duo vel tres. Quod de balneis facit mentionem, ad id pertinere videtur, quod de lavacro corporis paulo ante praemisit. Ad quae balnea, sive quocunque ire necesse fuerit, prohibet ne minus quam duo, vel tres eant: ut in itinere quam maxime habeamus nobiscum et nostrae conversationis testes, et famae custodes. Et ille qui habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus praepositus jusserit, ire debebit. Quatenus videlicet securitatem personae provideat praelatus, et virtutem nihilominus obedientiae exsequatur subjectus.
11.14
Aegrotantium cura, sive post aegritudinem reficiendorum, sive aliqua imbecillitate etiam, seu febribus[ al. sine febribus] laborantium, uni alicui debet injungi, ut ipse de cellario petat, quod cuique opus esse prospexerit. Eligendus est frater timens Deum, et amans proximum, qui curam circa infirmos maximam gerat, et quod eis opus fuerit, pro posse, et pie ministrare studeat, et eo eis juxta quemdam modum affectu deserviat, ac si ipsi deserviret, qui in judicio dicet: Infirmus fui, et visitastis me. Et iterum: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Sed et ipsi infirmi ut sanctus admonet Benedictus, considerent in honorem Dei sibi serviri: nec superfluitate sua contristent fratres servientes sibi. Qui tamen, ut idem subjungit, patienter portandi sunt, quia de talibus copiosior merces acquiritur: Sive autem qui cellario, sive qui vestibus, sive qui codicibus praeponuntur, sine murmure fratribus suis serviant. Officiales, qui in coenobio sunt, caeterorum fratrum ministri sunt. Res namque eorum fideliter custodiendas, et utiliter dispensandas praecepto abbatis susceperunt; et ideo non minor stultitia, quam culpa est, si eis de his, quae sua sunt, cum murmure serviunt. Codices certa hora singulis diebus petantur: extra horam qui petierit, non accipiat. Quod diebus singulis peti codices jubet, frequentiam nobis lectionis persuadet: ut sicut quotidie ad refectionem, invitante ipsa irrefragabili naturae consuetudine, accedimus corporalem: ita quoque nulla die negligamus spiritualem. Quod autem certa hora peti eos imperat, et extra horam petentes accipere vetat, inter tempus nimirum, et tempus distinguere curat. Cum enim, ut ait Ecclesiastes: omnia tempus habent: sicut nullo tempore pravum opus fieri debet: sic opus etiam bonum in hoc quoque reprehensione dignum est, si tempore congruo factum non est. Vestimenta vero, et calceamenta, quando indigentibus sunt necessaria, dare non differant, sub quorum custodia sunt, quae poscuntur. Ad hoc attinet, quod in praecedentibus, de quibus jam egimus, jubet, ut sine murmure fratribus suis serviant. Nam, quando necessaria his, qui indigent, dare differunt, occasionem murmurandi fratribus praebent: si tamen quae danda sunt habent, sed ea dare nolunt. Unde et dare eis praecipit, sub quorum custodia sunt, quae poscuntur. Nam dare non possunt, quae sub eorum custodia non sunt. Illi igitur ea dare non differant, cum adsunt; hi autem importune petere non praesumant, cum desunt: ut dum nec illi danda, et jam habita, avare retinent: nec isti quae deesse sciunt, anxie extorquent, condignam tam ipsi pro largitate, quam isti pro patientia percipere mereantur retributionem: ipso praestante, qui et bonorum omnium Largitor, et patientiae electorum suorum pius est Remunerator; qui super omnia Deus est benedictus in saecula, Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note