Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis
Adamus ScotusPrae 12.18 · 11568-deorhaeMore by Adamus Scotus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adamus-scotusc-11401212" aria-label="More works by Adamus Scotus"> —
⋯
More
Original / primary: 11568 Deorhae
12.1
SERMO XI. Ab iis verbis S. legislatoris Augustini: « lites aut nullas habeatis, » usque ad « spiritualis inter vos debet esse dilectio. » De cavendo litigio. De partis laesae reconciliatione et fraterna dilectione.
12.1
290 SYNOPSIS SERMONIS.-- 1. Discordiae litigium cacodaemonis incentivum et malitiae seminarium.-- 2. Linguae lubricitas causa frequens litigii, quod ex toto quis vix devitet.-- 3. Silentium praesens remedium vitandae litis, quae instar aegritudinis est et festucae; odium instar trabis et mortis.-- 4. Damna litigiosi genii seminantis inter fratres discordias.-- 5. Pacis violationi mox succedat reconciliatio, qua omnis animi inquietudo ac proximi tollatur offendiculum.-- 6. In laesione fraternae charitatis cavenda tria: convicium, maledictum, objectus criminis; et quod partis laesae, et laedentis officium.-- 7. Irascentium genera, et discrimina inter se expensa.-- 8. Exercitia religiosa sunt quaedam sacrificia, quae non placent, nisi pulsa discordia. Triplicia sacrificia totidem gradibus vitae spiritualis respondent.-- 9. Nec carnis suae prodest mortificatio grassante discordia: frustra in monasterio sunt simulati atque obstinati.-- 10. Ad fraternam concordiam detinendam, ejusque laesionem fugiendam paraenesis.-- 11. Ad quod vates sacer hortabatur, gladios utique in vomeres, et lanceas mutandas in falcem.-- 12. Factis per linguam vulneribus per veniae petitionem medendum, quod in excessu correptionis ad superiores non extenditur.-- 13. A quibus superiores veniam non petant, qui a Deo semper petendam habent.-- 14. Dilectio alia carnalis, alia spiritualis, causa omnis boni, malive: inter Religiosos sit spiritualis.-- 15. Nemo dilectionis expers: qualis erga Deum, seipsum, proximum habenda.-- 16. Amor sui nunc degener a statu innocentiae. Sit pius, justus, sobrius.-- 17. Amor spiritualis velut paradisus Deo jucundus, hominibus utilis: quatuor scaturit fluminibus.-- 18. Est forma, decor, perfectio virtutum: varie in Scripturis obumbratus, plures cogens in unum.-- 19. Effecta charitatis conglobata, quae genium ejus magis elucidant.
12.1
Multa sunt, fratres charissimi, criminum genera, quibus antiquus ille, ac versipellis humani generis inimicus animam hominis illaqueare solet, atque ab arce virtutum dejectam in ima vitiorum prosternere. Varii, inquam, sunt flagitiorum, ac facinorum modi, quibus pestifera illius suggestione, fatigatus, delectatione concussus, consensu devictus, actione prostratus, consuetudine ligatus, diabolo miser homo subjicitur, et a sanitate spirituali, quam confert, et conservat conscientiae puritas, et sanctae conversationis integritas, mediante languore culpae, in mortem proruit poenae. Inter universa vero mala haec, in quibus causa et occasio consistit humanae perditionis magnum, et pene summum in malitia tenet locum horror discordiae et contentionis; quae miseram mentem, quam tabe sua mortifera inficit, omni penitus, ut breviter dicamus, et bono evacuat, et malo replet. Universam siquidem in corde serenitatem spiritualem obnubilat, claritatem obscurat, amoenitatem transfert in horrorem, dulcedinem vertit in amaritudinem, quietem in perturbationem commutat, in odium amorem, pacem in in litem, concordiam in defensionem, benignitatem in malitiam, in mortem denique vitam. O malum aliorum malorum pessimum! Cujus respectu bona quodammodo et caetera mala sunt. Hoc a nobis excludere beatus Augustinus voluit detestabile malum, quando ait:
12.2
Lites aut nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis: ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca, et animam faciat homicidam. Sic enim legitis: Qui odit fratrem suum, homicida est. Quam salubris exhortatio, lites aut nullas habeatis! Sed paucorum istud est, et maxime hoc miserabili tempore: quando ex insita sibi infirmitate ad malum discordiae tam pronus homo, tamque proclivis est. Lingua quippe hominis semper in lubrico est, et prona ad lapsum. Ipsa maculat totum corpus nostrum, et inflammat rotam nativitatis nostrae; quam nullus hominum domare potest. Qui autem in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Unde tam saepe contingit, ut ad lites proruant homines? Quia, dum linguam non restringunt, usque ad noxia pertingunt. Unde, quia difficile noverat sanctus Augustinus lites ex toto semper cavere, magis ut eas cito terminemus, admonere curavit, quam ut eas omnino declinemus imperare praesumpserit. Idcirco non praecise jussit, ut lites nullas habeamus; sed disjunctive, lites, inquiens, aut nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis. Exhortari, ni fallor, vir sanctus voluit, ut nullas penitus lites haberemus; sed quia humanam infirmitatem considerans, hoc valde arduum agnovit, saltem eas cito finiri admonuit. Ait ergo: Lites aut nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis. Ac si apertius diceret: Aut nullas penitus inter vos lites habeatis; aut quia ad hunc conscendere gradum non multorum sed paucorum, non infirmorum sed fortium, non incipientium sed perfectorum est: quam celerrime finiatis: ut vel ad finem mali festinetis, quod ex toto devitare non potestis, ne vel ex parte aliqua[ in pejorem aliam vel in totum malum deesse videtur] incurratis. 291 Et ideo inquit: quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium. Sic certe multoties videmus, quod apud eum videlicet, ira in odium crescit qui celerem litibus terminum non imponit.
12.3
Considerandum inter haec, quam necessaria est unicuique pacem habere volenti, virtus silentii quae et perturbationes devitat, et pacem conservat: causas in se continens, et occasiones, quibus valet et horror litis declinari, et pacis lenitas acquiri, et acquisita denique retineri. Nam, juxta illam Sapientis sententiam, qui imponit stulto silentium, iras mitigat. Merito sanctus David posuit ori suo custodiam: cum consisteret peccator adversus eum. Obmutuit, et siluit etiam a bonis. Ira utique in odium crescit, cum lites celeriter non finimus; quia cum modica spernimus, in majora proruimus; et dum praecavere negligimus aegritudinem, plerumque usque in ipsam mortem proruimus. Velut enim quaedam aegritudo ira est: nam plena, ac perfecta, quae odium est, mors est. Est quippe odium ira inveterata, in quamdam quodammodo perpetuitatem indurata: ita ut vix finiri queat, dissolvi vix possit. Ex hac quippe pestifera matre, horror plerumque nascitur desperationis mortiferae; quae ad illam blasphemiam pertinet, de qua Dominus dicit: quod non remittetur in hoc saeculo, neque in futuro( Matth. XII, 32). Ipsa quippe peccatum est ad mortem: quia et est usque ad mortem, nec debet ante mortem remitti; dum non valet ante mortem finiri. Et quidem si non ante mortem, nec post mortem; quia, dum ante mortem, peccatum criminale, quod aeternae damnationi est obnoxium, non deseritur, ejus post mortem frustra venia postulatur. Ecce ad quam grande homo malum pertingit, cum celerem litibus finem non imponit: quia ira crescit in odium, commotio videlicet animi ira efficitur inveterata, et in quemdam jam est congelata furoris valde durabilis motum. Et trabem, inquit, faciat de festuca. Quantum inter trabem, et festucam: tantum inter odium, et iram. Et cum transit in odium ira, quasi in trabem vertitur festuca. Odium quippe, quod est ira inveterata, tantum ex vetustate malitiosa robur perniciosum accipit: ut quae dum simplex ira fuit, quasi festuca dici potuit, jam accedente duritia insensibili, ac perseverantia, merito trabes possit appellari. Et cum mentis oculum festuca turbet, trabes penitus excaecat.
12.4
Ecce dum non finiuntur quam celerrime lites, crescente in odium ira, trabes efficitur de festuca: et in peccatum criminale venialis transit offensa, et simplex in ipsam mortem aegritudo. Et animam faciat homicidam. Nam coram oculis Dei quodammodo homicidium perpetratur, cum proximus odio habetur. Cum itaque crescit in odium ira, et anima consequenter efficitur homicida; quia dum alterius mors, seu spiritualis, seu corporalis desideratur, injusto, ac terribili omnipotentis Dei judicio, ex ipsa malitiosa voluntate, qui eam desiderat, cupitae mortis reus tenetur. Ad confirmandam vero veritatem sententiae suae, auctoritatem ad medium ducit sacrae Scripturae, et dicit: Sic enim legitis: Qui odit fratrem suum, homicida est. Utique qui odit, homicida est: quia quam mente desiderasti, jam, coram Deo, mortem intulisti. Ecce quot, qualium, vel quantorum malorum occasiones, et causae lites sunt: nec tantam perditionem inferunt, quia solummodo habentur; sed quia quam celerrime non finiuntur. Quapropter, fratres mei, horribilia toto studio, semper et ubique declinate haec tonitrua: quae cum auribus terribili tumultu obstrepunt, ipsa mentium interiora et radicitus suffodiunt, et frustatim comminuunt, incidunt et cruentant, dispergunt et dissipant, usque ad favillam exurunt et in nihilum penitus redigunt. Vae illis, qui lites, et contentiones amant, et amando fovent! Dico vobis, fratres mei, nescio quid, juxta quemdam modum, inter viros religiosos deterius esse potest. Specialiter, ut mihi videtur, filii diaboli sunt, qui litibus vacare dulce habent, contentionibus tumultuare et seminare discordias inter fratres. Denique si verum est quod dixit Salomon, detestatur eos Deus. Utique in unum conveniunt, et ad unum finem referendi sunt, inter agnos lupi, et inter simplices fratres isti. Ut inter anguillas serpentes, sic in fratrum consortio, tales. Videas apud eos, cum hoc fuerint detestabili furore correpti, et a se longe, extra se projecti, ignescere oculos, faciem pallere, tremere vultum, spumare labia, erigi supercilia, frontem extendi, nasum contrahi, caput concuti, os torqueri, balbutire linguam, tonare contumelias, minas pluere, verborum grandines ruere, manus complodi, totum denique corporis statum confundi. Percussi, et percutientes; concussi et concutientes; commoti, et commoventes; turbati, et turbantes; exasperati, et exasperantes; inflammati, et inflammantes; felle cibati, et cibantes; 292 aceto inebriati, et inebriantes; malitia denique omnimoda lethaliter infecti, et inficientes. Quandiu aliquem, cum quo litigent, praesentem habent, lites finire nec volunt, nec valent; ad instar indomabilium equorum, quorum cursibus non manus refrenantium, sed ipsa lassitudo finem imponit.
12.5
Vos autem, fratres, non sic. Non sic, inquam, vos, non sic; sed longe semper magis, ac magis facite a vobis abominabile istud, ac detestabile malum. Vos, dico, qui non tam audiendo, quam experiendo didicistis, et quidem jugiter: Quam bonum sit, et quam jucundum habitare fratres in unum. Lites, ut vester vos admonet Pater, ut nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis: ne crescat in odium ira, et trabem faciat de festuca: fiatque anima homicida. Quod si forte inter vos aliquis, ut nonnunquam contingere assolet, quodque plerumque difficulter devitari valet, fratrem suum modo aliquo injusto turbaverit: nullam sibi penitus pacem hora aliqua, vel momento quietem indulgeat, quousque sedatum eum plene, atque pacatum omnibus quibus modis potuerit secundum Deum, et debuerit, in priorem serenitatem reponat. Unde et sequitur: Quicunque autem convicio, vel maledicto, vel etiam crimine objecto aliquem laeserit, meminerit satisfactione quantocius curare, quod fecit. Et bene quantocius: ne mora aliqua tardare satisfactionem aliquam patiamur. Quam celerrime jubet lites finiri: jubet et quantocius satisfactione, quod laesum est, curari; ne ita hic ira laesi, in odium transeat: sicut et ibi dictum, ne ira in odium crescat. Solet namque laesus amarissima multoties apud se recordatione, cum ipsum jam laesionis transierit tempus, ruminare, quod verbis in eum duris, et asperis jaculatum est: ipsum autem, a quo jaculatum est absentem in tristi et horribili imagine repraesentat; praesentem vero oculis ignitis, fronte rugata, superciliis erectis, vultu minaci intuetur; silens quidem apud eum, in foro cordis multiloquium strepit, volvit ipse, et revolvit quae audivit; et interrogat, et audit; interrogat mutus, et audit surdus: nulli vacat, ei intento, et detento interioribus istis tumultibus, spirituali exercitio intendere: non pure valet orare, non studiose legere, non munde meditari: non mansuete quidquam proferre, non aliquid utile agere, non denique in necessariis ipsi corpori plene consulere, non comedere videlicet, non pausare, nullam penitus vel in mente quietem, vel in corpore suavitatem habere. Displicet ei quidquid videt; nihil quod audit placet; horrori sibi, et fastidio omnia sunt. Nec aliquid ei vel bonum adesse, vel malum valet abesse, quousque humilietur, ac plene satisfecerit ipse, qui laesit. Cum autem ei perfecte satisfactum fuerit: ut sole fulgente umbrae evanescunt, ita et haec, redeunte serenitate, mala omnia recedunt. Nescio autem qualem habere potest animum, qui fratri suo causa, et occasio est, ut tantum malitiae cum absorbeat profundum. Certe non bonam, sed cauteriatam conscientiam habere necesse est, per quem tot ac tanta, ac talia eveniunt mala. Nam vae illi per quem scandalum venit. Utique si verum dixit, qui nullo modo mentiri potest: expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.
12.6
Ecce quare praeceptum est Patris nostri, ut qui laesit, studeat quantocius curare quod fecit: ne videlicet, si satisfactio tardaverit, usque in immensum se furor laesi extendat. Notandum vero, quod tria specialiter expressit, quae in fratris cavenda esse laesione admonuit: convicium, maledictum, criminis objectum. Singula haec valde gravia sunt. Nam gravis admodum culpa est, cum fratri suo aliquis conviciatur: quia qui dixerit fratri, fatue, reus erit gehennae ignis. Deinde cum maledicit: quia maledici regnum Dei non possidebunt. Magno igitur se sciant obnoxios reatui, tam conviciantes, quam maledici; quia de illis dicitur, quod damnabuntur; de istis vero, quod non salvabuntur. Crimen quoque fratri objicere, quis grande esse peccatum nesciat? Merito jubetur, ut studeat quantocius ille, qui laesit, satisfactione curare quod fecit; qui videlicet convicio, vel maledicto, vel crimine objecto aliquem laesit: quatenus quo periculosiora sunt vulnera, quae incurrit, eo nimirum citius, et sollicitius superinducto satisfactionis remedio, illa sanare procuret. Medelam adhibere ei, qui vulneratus est, non tardet; curationem efficacem non negligat: ne forte( quod multum praecaveri debet) et vulneribus putredinem inferat mora, et mortem vulnerato negligentia. Et ille, qui laesus est, sine disceptatione dimittere. Sine disceptatione, inquit, laesus dimittat: si jam laedens quod fecit, quantocius curat. Et ideo sine disceptatione, quia plena remissio non est, quando in dimittente disceptatio est. Tunc autem laesus plene dimittit, quod ei laedens intulit, quando in nullo eum penitus post remissionem minus diligit, quam ante remissionem[ f. laesionem] eum diligebat. Nam si 293 quid ei de affectu pristino tollit, aliquid adhuc apud se quasi tenet, et non dimittit. Igitur et ille quod fecit, satisfactione quantocius curet, et iste nihilominus sine disceptatione dimittat: quatenus et ille ex totis cordis medullis quidquid laesionis fecit, fecisse se poeniteat, nequaquam ulterius laedere praesumens: et iste quoque hoc modo poenitenti plene indulgeat, nihil prorsus erga eum ob hoc amoris minus in mente habens. Si autem invicem se laeserint; invicem sibi debita relaxare debebunt propter orationes vestras, quas utique quanto crebriores habetis, tanto sanctiores habere debetis. Apte quidem, ut sicut neuter ab alterius laesione abstinuit: ita et in remissionem alternam neuter alteri desit. Propter orationes, inquit, vestras ut sicut invicem sibi debita relaxant, ita ut et relaxent, et a Domino veniam mereantur consequi, vestrae orationes succurrant. De quibus orationibus bene dicitur quod, quanto eas crebriores habemus, tanto et sanctiores habere debemus, quia multum quoque spiritualis sanctitatis conferre ipsa earum frequentia debet.
12.7
Sequitur: Melior est autem, qui, quamvis ira saepe tentatur, tamen impetrare festinat, ut sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit injuriam: quam qui tardius irascitur, et ad petendam veniam tardius inclinatur. Quamvis bonum non sit etiam semel cadere, tamen minus malum est etiam saepius ruere, si tamen toties perseverans resurrectio succedit, quoties aliquando quoque cessatura ruina praecedit, quam sic semel prosterni, ut nunquam deinceps contingat erigi. Ita sentire possumus, et debemus, et de duobus istis, quae praeponuntur: de eo videlicet, qui propriae infirmitatis tentante instabilitate cito movetur, et suum humiliter agnoscens excessum cito humiliatur; et de eo, qui tardius commotioni assentitur, et tardius humilitati se submittit. Notandum vero est quod duo hoc in loco beatus Augustinus genera exprimere videtur irascentium; unum videlicet eorum, qui cito quidem commoventur, et festine humiliantur; alterum vero qui tarde econtra ad iram provocantur, et tarde ad humilitatem inclinantur. Ex his duobus generibus, secundum asserit esse deterius primo. In quinto quoque libro Moralium haec duo beatus Gregorius tangit; et alia duo expresse tangere non omittit. Unum scilicet, quod cito movetur, et tarde humiliatur; aliud vero quod econtra tarde irascitur, et citius ad mansuetudinem inclinatur. Horum autem duorum subsequentium, primum longe deterius est secundo: sic illorum praecedentium secundum deterius primo. Dicit de his hoc modo: Sciendum vero est, quod nonnullos ira citius accendit, facilius deserit; nonnullos vero tardius quidem commovet, sed durius tenet. Alii namque accensis calamis similes, dum vocibus perstrepunt, quasi quosdam accensionis suae sonitus reddunt: citius quidem flammas faciunt, sed protinus in favillam frigescunt. Alii autem lignis gravioribus, durioribusque non dispares accensionem tarde suscipiunt, sed tamen semel accensi difficilius exstinguuntur: et quia tardius in asperitatem se concitant, furoris sui diutius ignem servant. Alii( quod est nequius) et citius iracundiae flammas accipiunt, et tardius deponunt; nonnulli vero has et tarde suscipiunt, et citius amittunt. In quibus nimirum quatuor modis liquido lector agnoscit, quod et ad tranquillitatis bonum ultimus plus quam primus appropinquat, et in malo secundum tertius superat. Haec vobis ideo ad mentem revocavimus, ut ad remittendum ei, qui licet festine moveatur, tamen ad poenitentiam cito humiliatur, inflexibiles non sitis, scientes illum esse meliorem, quam qui tardius irascitur, et tardius ad petendam veniam inclinatur.
12.8
Qui autem nunquam vult petere veniam, aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio, etiamsi inde non projiciatur. Ad hoc quoque in monasterio sumus, ut quotidiana, imo assidua, tam nocte quam die, nostra Deo omnipotenti sacrificia offeramus. Quae autem sacrificia, nisi sancta exercitia nostra? Quidquid enim boni agimus: seu videlicet cum naturitati silentii insistimus, seu cum pro aedificatione proximi linguam in verba relaxamus, seu cum lectionibus assidemus, seu cum meditationibus studemus, seu cum operibus necessariis operam damus, seu cum orationibus incumbimus, et maxime cum sanctis ipsis altaribus concussi, et liquefacti astamus: ad spirituale pertinet sacrificium nostrum, quod Patri omnipotenti per Filium ejus Jesum Christum, unicum Dominum nostrum, in sancto utriusque Spiritu immolamus. Sed nec istud profecto, nec ullum aliud, quod in hunc modum est sacrificium suscipitur, nisi prius ex animo discordia pellatur. Et ipsam quidem non depellis; nisi cum ab eo, quem laesisti, humiliter veniam petis. Dicitur namque tibi, ut 294 relinquas munus tuum ante altare, et antequam illud offeras Deo, vadas reconciliari fratri tuo. Et oratio est Psalmistae super hoc, hunc habens modum, Benigne fac, Domine: in bona voluntate tua, Sion, ut aedificentur muri Jerusalem. In bona voluntate sua benigne facit Deus Sion, quando mentem, ad quam pertinet ipsum nunc per speculum in aenigmate videre. in beneplacito gratiae suae visitare dignatur. Et haec quidem ad hoc, ut muri Jerusalem aedificentur: virtutes videlicet in interiore homine nostro construantur, quibus verae pacis contemplatio et munita, custoditur, et custodita munitur. Nam visionem pacis, ut scitis, Jerusalem sonat. Ad hoc itaque, ab eo, qui omnium est bonorum Largitor, totis cordis medullis gratiae internae visitationem petere debemus, ut illibatam et inviolatam in mente nostra tenere possimus erga Deum et erga proximum pacem, quatenus benigne faciat Dominus in bona voluntate sua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem. Et adjunxit Psalmista: Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta: tunc imponent super altare tuum vitulos. In veteri dudum lege sacrificium dicebatur, quando animalia offerebantur; oblatio, quando de rebus siccis aliquid contingebat offerri; holocaustum quoque dicebatur, quando totum in altari accendebatur. Ad eos itaque, ut de horum differentia paulo latius loquamur, sacrificium videtur pertinere, qui spiritu in se facta carnis mortificant, et quidquid in se carnale illicite vivere appetit, continentiae jugulo trucidant. Oblatio vero ad eos, qui se ad interiora semper extendentes, ac discernentes et meliora decernentes, de virtute in virtutem corroborantur per Spiritum Dei in interiori homine; et ad perfectum sanctae novitatis tramitem spirituali magis ac magis conversatione tendunt. Nam holocaustum eos specialiter innuit, qui devictis illicitis carnis motibus, calcatis ex toto desideriis terrenis, ad ipsum jam perfectionis fastigium pennis coelestium desideriorum evecti pervenerunt: totos, ut ita dicam, se in solius Conditoris sui amore tenentes succensos, et tenaci imo insolubili verae dilectionis glutino ei unitos. Primi itaque incipientes, secundi proficientes, tertii vero perfecti sunt. Primi ambulant in plano; secundi ascendunt in olivo; tertii volant in summo.
12.9
Vitulos quoque super altare imponimus, quando lascivientes in nobis motus cultro maturitatis ad imitationem Christi mortificamus. Cum autem sacrificium, oblationem et holocausta habuerimus, non deerunt plerumque vituli, quos necesse est, ut super altare imponamus; quia cum motus in nobis carnales subjicimus; cum in spirituali conversatione multum proficimus; cum ipsum perfectionis culmen nos apprehendere putamus: quosdam nonnunquam in ipsis arcanis cordis nostri insolentes lasciviae motus, tentante nos vel voluptate, aut curiositate, aut certe vanitate erumpere sentimus, quos opus, ut descendentes super cadavera volucres cum Abraham abigentes, spirituali quodam imperio ex imitatione Christi animati mentis dominio subjiciamus. Sed quid esse putamus, quod sanctus David tunc dicit Dominum acceptaturum sacrificium justitiae, oblationes et holocausta: tunc etiam imponendos super altare vitulos, cum prius ad aedificandos muros Jerusalem, benigne facit Deus in bona voluntate sua Sion. Nimirum ad hoc pertinet, quod nobis Deus praecipit, relicto munere nostro ante altare, prius ire, et reconciliari fratri nostro, et tunc venire, et offerre munus nostrum. Cum igitur, fratres, ad hoc in isto monasterio simus, ut talia Deo omnipotenti in sancta conversatione sacrificia offeramus; ea autem Deus non accipiat, si fratribus nostris non reconciliamur; pro eo, ut jam docuimus, tunc acceptet sacrificium justitiae, oblationes et holocausta; tunc imponendi sunt super altare vituli, cum ad aedificandos muros Jerusalem benigne faciat in bona voluntate sua Sion: quid concluditur, nisi hoc quod in loco isto beatus Augustinus dicit: eum videlicet sine causa esse in monasterio, etiamsi inde non projiciatur, qui petita humiliter venia fratri suo non reconciliatur? Ille, inquit, sine causa est in monasterio, etiam si inde non projiciatur, qui non vult petere veniam, aut non ex animo petit. In quibus verbis duo nobis mala subintelligenda relinquit: duritem videlicet obstinationis, et duplicitatem simulationis. Qui, inquit, non vult petere veniam: ecce obstinatio. Aut non ex animo petit: ecce et simulatio. Patet itaque ex his, obstinatos sine causa esse in monasterio, et simulatos; quia nullam specialem salutem operantur, quos vel 295 insensibilitas duros, vel duplicitas exhibet fictos. Quid ergo est? Utique necesse est, ut veniam petere velimus, et ex animo petamus; ne sine causa in monasterio simus, etiamsi inde non projiciamur, si nos vel obstinatio inflexibiles, vel simulatio duplices reddit. Videte, fratres, ad quae, qualia, quot et quanta mala proruimus, cum verba aspera, quae lites concitant, non declinamus. Hinc salubris quoque exhortatio subinfertur, cum dicitur: Proinde vobis a verbis durioribus parcite. Certe bonum hoc; quia, ut ait Salomon: Responsio mollis frangit iram et sermo durus excitat furorem. Declinate, fratres, verba dura, verba amara; suavia quoque proferte, et dulcia in usu habete. Mementote, quia scriptum est: Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos.
12.10
Ne sint, quaeso, aliqui inter vos perturbatores pacis, unitatis divisores, turbati, et alios turbantes, seminantes inter fratres discordias. Quales Deus non modo odit; sed et detestatur eos anima ejus, mortiferum illud, quo ipsi inflati sunt, venenum non solum per pravae conversationis exemplum propinantes; sed et per suggestionem perniciosi consilii aliis infundere gestientes. Vos autem, fratres, non ita didicistis Christum, si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu. Pax vobis, speciale ipsius pacifici nostri verbum est. Haec, inquit, locutus sum, ut in me pacem habeatis. Item: Pacem habete, ait, inter vos. Qui conturbat vos, portabit judicium, quicunque est ille; et: Qui tangit vos, tangit pupillam oculi mei. Vox Domini est, in Apostolo loquentis, et Propheta. Idem ergo sapite: pacem habete, et Deus pacis, et dilectionis erit vobiscum. Unusquisque vestrum modis omnibus ab alterius caveat laesione, sollicitum se exhibens servare unitatem Spiritus in vinculo pacis, si fieri potest, quod ex se est, cum omnibus hominibus pacem habens: quia sicut, teste Domino, filii Dei vocantur pacifici, sic audenter dico, quod filii diaboli vocari digni sunt, qui seminatores discordiae sunt. A verbis itaque vobis durioribus parcite.
12.11.1
Impleatur illa in vobis prophetia, quae talis est: Conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Et adjunxit: Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium. Gladius et lancea arma sunt, et vulnera infligunt; vomer autem et falx instrumenta quaedam usui humano valde necessaria sunt, et hominum pastui serviunt. Sed cum, arma gladius et lancea sint eo minus gladio percutimus; lancea vero longe posita attingimus. Similiter cum instrumenta vomer et falx valde necessaria sint: vomere quidem terram suffodimus in arando; falce vero segetem secamus in metendo. Et quid esse putamus gladios, et lanceas, nisi duras verborum asperitates, et asperas eorum duritias, pacem in auditorum cordibus perturbantes? Nonne hoc sensit sanctus David, qui linguam asserit filiorum hominum gladium acutum. Gladio itaque, et quidem valde acuto proximum feris, cum cum verbo probroso, et aspero tumore superbiae afflatus aggrederis. Sed converte gladium tuum in vaginam, in teipsum convertito ferrum, increpans, et accusans teipsum, considerans magis trabem, quae est in oculo tuo; quam festucam, quae est in oculo fratris tui: et propriae accusationis acumine suffodiens interiora tua, qui proximi iratus pungere solebas etiam exteriora. Lanceis vero longe positos tangis, dum absentes a verbis detractionis tuae quietos esse non sinis: Deo te odibilem exhibens, dum surdo contra legem maledicere praesumis; consumptione nihilominus te exhibens dignum, dum symbola dans, et venenosis potibus vacans, carnes quoque ad vescendum confers. Sed tam proximi, quam propria bona ulnis amoris amplectere, et quod te in futuro ob hanc benevolentiam manet, praemium intuere. Quod si sollicite agere studueris, nimirum lanceas tuas mutabis in falces, dum tam proximi, quam propriis, modis omnibus, benedictionibus insistens, agnoscis te de benedictionibus messurum vitam aeternam; atque a derogationibus proximi cessans, illis intendis utilitatibus sermonis, pro quibus dignus sis in futuro praemium aeternae recipere refectionis. Non levet, quaeso, in vobis gens contra gentem gladium: sed a verbis vobis durioribus parcite. Quod quidem tunc agitis, cum vos non defendentes, ut Apostolus admonet, datis locum irae. Sed nec exerceamini ad praelium: vobis a verbis durioribus parcentes. Quod certe tunc facitis, cum honore invicem praevenientes, et in humilitate, superiores spiritu vos invicem arbitrantes: nequaquam efficimini inanis 296 gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes. Quam salubre igitur verbum hoc, a verbis durioribus parcite. Quod si forte verba vos duriora proferre contigerit: audite, quid beatus Augustinus adjungat.
12.11.2
XII Quae si emissa fuerint ex ore vestro: non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, unde facta vulnera. Hoc est, ut in petendo humiliter veniam, proferatis mollia: qui in concitando et congerendo, protulit dura. Quid enim aliud sagitta acuta, per quam emissam vulnus infligitur: quam verbum durum, per quod prolatum molestia irrogatur? Nam quasi arcus tenditur, cum os aperitur, et indiscrete volans sagitta ferit et vulnerat, cum lingua temere se movens, proximum corripit et contristat. Sed medicamenta, quae vulnera ista sanitati restituunt, verba sunt dulcia, quae a corde fratris molestiam depellunt. Quando autem necessitas disciplinae in moribus coercendis vos dura verba dicere compellit: etiamsi vos modum excessisse sentitis, non a vobis exigitur, ut a vestris subditis veniam postuletis: ne apud eos, quos oportet esse subjectos, dum nimium servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas. Videtur, quantum ex his verbis conjicere possumus, quod ea, quae de petenda venia dicta sunt, sic intelligenda sunt: non quidem ut praelati a subjectis, sed inferiores a superioribus, aequales etiam ab aequalibus veniam petere debeant. Ipsos quoque ut mores subjectorum sub rectitudinis moderamine constringant, verba saepe dura commotionis proferre compellunt; et fortassis multoties duriora proferunt, quam debuerunt. Et hoc eis inde connivendum, quia quos ita corripiunt, ardenter amant. Ut autem Ecclesiastes dicit: Verba sapientum sunt quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi; quia vero, prout officium exigit, sincera pro eis affectione solliciti sunt; nullo modo quidquam in eis aequanimiter videre possunt per quod, vel Deum offendant, vel aliquod in animabus suis periculum, vel dispendium incurrant. Unde et parcere linguae non audent, cum eos delinquere vident, insonantes buccina; ut gladium, qui venit tollere animam, prope esse deprehendant, scientes iratum fuisse Dominum Heli; eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuit eos. Hinc quam saepe evenit, ut dum multum amant, increpationem nonnunquam usque in nimiam asperitatem protrahant, et modum in corripiendo excedant. Unde et beatus Gregorius dicit: Plerumque hoc magnis doctoribus contingit, ut quo magis alta charitate fervent, et modum correptionis exaggerent, et lingua aliquid, quod non debet, dicat; quia mentem, quantum debet, dilectio inflammat. Sed cum sic eis contingit, exigi non debet, ut ab eis veniam petant, qui subjecti sunt. Et hoc ideo: ne dum nimis in isto ostenditur mansuetudo humilitatis, reverentia apud illos minor sit paternae auctoritatis. Idcirco ut quae praelatis, loco Dei praesidentibus, debetur integra in illis reverentia custodiatur, necesse, ut sic subjectis disciplina correptionis, cum forte deliquerint, exhibeatur; ut tamen ab eis, etiam cum mensuram excesserint, venia non petatur. Dico, ut disciplina exhibeatur; quia sunt nonnulli subditi, in quibus, nisi prius disciplina seminetur, reverentia postmodum non metetur.
12.12
Verumtamen hoc non generaliter de omnibus, sed de quibusdam, et nonnisi de illis, qui valde imperfecti sunt et teneri, dico: qui, dum vident praelatum suum aliquantum se dejicere et communem se eis habere, dedignantur eum venerari, et qualis in oculis propriis est, talis est in eorum. Caeterum sapientes et boni discipuli quo magis humilem praelatum suum intuentur, eo magis reverentur; et quo plus communem considerant, eo et humilius honorant. A talibus fortasse subjectis, si quandoque petent veniam praelati, non multum, ut mihi videtur, sunt culpabiles dicendi; quia causa et occasio magna haec humilitas est ut magis ac magis regendi augeatur auctoritas. Verum non exigitur ab eis, ut ab illis subditis veniam petant, quos etiam tales esse, non ignorant, ut quo eos humiliatos esse considerant, eo in suis oculis viliores eos non habeant: ne apud eos, quos oportet esse subjectos, dum nimium servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas. Sed tamen petenda est venia ab omnium Domino, qui novit eos, quos plus justo corripitis, quanta benevolentia diligatis. Potest aliquando fieri, ut plus justo eos forte corripiant: sed non minore tamen eos benevolentia ament. Idcirco ab eo venia petenda est cui sincera, quae in occulto erga subjectos fervet dilectio, ignota non est. 297 Quam profecto eo citius concedit, et culpam ignoscit, quo evidentius, causa emendationis, et mediante fervore dilectionis, eam perpetratam agnoscit. Quod autem hoc loco beatus Augustinus praelatos, cum forte modum in corripiendo excedunt, petere veniam ab omnium Domino jubet; etiam institutio legalis continet, quae hunc modum habet: Si quis abierit cum amico suo simpliciter in silvam ad ligna caedenda: et securis fugerit manum, ferrumque lapsum de manubrio, amicum ejus percusserit et occiderit: hic ad unam supra dictarum urbium fugiet, et vivet. Quid enim est, cum amico suo aliquem ad silvam ire, nisi praelatum, ut B. Gregorius exponit, cum subjecto suo de intuendis ipsius delictis se intromittere? Quid simpliciter ligna caedere, nisi delinquentis pia intentione vitia resecare? Quid est securim manum fugere, nisi increpationis modum excedere? Quid vero ferrum de manubrio prosilire, nisi sermonem de correptione duriorem exire? Et quid amicum occidere, nisi auditorem, a spiritu charitatis illata doloris molestia, perimere? Quid denique hunc, qui percussit, ad unam trium urbium fugere et vivere, nisi praelatum, qui in corripiendo mensuram excessit, fidei, spei, et charitati inniti, et petita a Domino venia, remissionem ab eo consequi? Quod ergo in lege, illum, qui percussit, ad unam trium urbium fugere et vivere est: hoc in Regula Patris nostri est; eum, quem necessitas disciplinae moribus coercendis dicere dura verba compulit, unde et modum excessit, veniam ab omnium Domino petere.
12.13
Non enim carnalis, sed spiritualis inter vos debet esse dilectio. Sicut nulla virtus dilectione major est, cum in bono homine est, et ad bonum est, ita nullum vitium ea deterius, cum in malo et ad malum est. Est enim dilectio bona, et mala; sicut omnibus boni causa, et occasio illa est: ita et omnis mali ista. Nam per illam, omisso malo, admittitur omne quod bonum est; per istam vero, omisso bono, admittitur omne quod malum est. Ista carnalis, illa vero spiritualis, est. Carnalis, quia quod carni suave est, suggerit et fovet; spiritualis, quia quod spiritui utile est, per intellectum docet et per affectum adimplet. Et illa ad carnales, haec autem pertinet ad spirituales; ut qui carni in illicitis suis desideriis favent, et ipsi se carnaliter amant; qui vero spiritu facta carnis mortificantes, perfectum spiritum in sanctitatis proposito quaerunt, spiritualem nihilominus sibi affectum impendunt. Tales certe nos esse debere, et ordinis nostri clamat sublimitas, et habitus invitat humilitas, et insolubile cogit vinculum nostrae professionis. Et quia tales nos esse debere, Pater noster agnovit, ideo dicit, quod non carnalis, sed spiritualis inter nos debet esse dilectio. Sed quid esse putamus, quod postquam asseruit eos, quos plus justo plerumque solemus corripere, multum nos diligere, confestim non carnalem, sed spiritualem dixit inter nos debere esse dilectionem? Praemisit siquidem: Petenda est venia ab omnium Domino; qui novit etiam eos, quos plus justo forte corripitis, quanta benevolentia diligatis. Statimque adjunxit: Non enim carnalis, sed spiritualis inter vos debet esse dilectio. Ac si hoc ad spiritualem plerumque pertineat dilectionem, quae debet esse inter nos: quod magna eos benevolentia diligimus, quos plus justo forte corripimus. Et quidem ita est; nam quia multum diligimus, multum corripimus. Et plerumque dum multum corripimus, contingit ut in ipsa correptione etiam modum transeamus. Sicque spiritualis, quae inter nos dilectio est, ut modum in correptione transeamus, causa et occasio est. Qui novit, inquit, etiam eos, quos plus justo forte corripitis, quanta benevolentia diligatis. Non enim carnalis, sed spiritualis inter vos debet esse dilectio. Ac si diceret: Novit Deus non esse mirum, quod eos plus justo forte corripitis, quos magna benevolentia diligitis, cum non carnalis, quae esse non debet, sed spiritualis, quae esse debet, inter vos sit dilectio. Raro autem carnales eos plus justo corripiunt, quos carnaliter diligunt; quia nec corripiunt. Eis quippe in pravis suis actibus favent, eosque fovent, sibique ea quae agunt, nefaria placent, quia ea, quae diligunt, eos agere vident. Unde et blandis eos adulationibus excipiunt, non autem duris invectionibus corripiunt, cujus horribilis mali causa et occasio est carnalis, quae inter eos est, dilectio.
12.14
Inter vos autem, fratres, spiritualis debet esse dilectio, quae nimirum dum plurimum fervet in corde, interdum etiam erga eos, quos specialiter, imo singulariter amplectitur, modum 298 excedere solet in correptione. Sed quia multum hanc, de qua loquimur, virtutem eximiam inter eximias virtutes caeteras, imo prae caeteris sacra Scriptura commendare consuevit, libet de ea profusius aliquid tractare, et qualiter nobis ad salutem necessaria sit, demonstrare. Sine dilectione mens nullo modo valet esse humana; sed attendat sollicite, quid diligat. Haec autem inter caetera, quae diligit; imo ante caetera, quae diligere valet homo, diligere debet Deum, proximum suum, seipsum: tria haec. Deum, ut bonum suum, quo frui debet; seipsum, qui frui debet; proximum suum, cum quo frui debet. Clamat Dominus per legem suam. Diliges Dominum Deum tuum. Dicit adhuc: Diliges proximum tuum; et adjungit: sicut teipsum. Nusquam tamen scriptum invenitur: Diliges teipsum. Accepit tamen homo praeceptum, ut diligat et seipsum, quando praeceptum accepit, ut diligat Deum suum. Diligit namque seipsum, cum diligit bonum suum. Bonum autem suum quid aliud est, nisi Deus suus? Ipse quippe, a quo ei est, ut sit ipse, et in quo ei est, ut bene ac beate sit. Sed non simpliciter dicitur, diliges teipsum: ne carnalem erga seipsum sibi putaret habendum affectum; ut seipsum diligeret, si speciale acciperet praeceptum. In homine namque duo sunt: anima et corpus, caro et spiritus. Carnem suam homo diligeret, etiamsi ei jussum fuisset ut non diligeret; jugi namque universi sentimus experientia, verum esse, quod Apostolus dicit: Nemo unquam carnem suam odio habuit. Et quia multum non est odio non habere, adjungit: Sed fovet et nutrit eam. Utique nemo unquam carnem suam odio habere potest, et quia hoc parum esse videtur; nemo carnem suam non amare potest. Quia igitur per irrefragabilem naturae violentiam, ut longe ante nos dictum est, carnis suae amor sufficienter homini inerat, non erat praecepto constringendus, ut illum haberet; sed admonitione potius temperandus, ne nimis haberet. Unde et Apostolus, cum in praedicatione sua, quod in necessariis licite carnis cura possit fieri occulte subintelligendum relinqueret, eam in desideriis fieri aperte prohibuit. Carnis, inquit, curam ne feceritis in desideriis. Quod esse novit superfluum, abscidit; quod vero necessarium, concessit.
12.15
In hoc autem solo, quod primo loco posui; homo antequam in paradiso peccavit, carni suae adesse consuevit. In hoc autem, quod in isto secundo statu, in quo nunc est, si tamen status esse dicendus est, ubi per peccatum lapsus est, et non potius ruina, eidem carni suae, a propria cupiditate tentatus, abstractus et illectus adesse consentit. Carnem quippe suam ante peccatum per naturae affectum dilexit, sed ad necessitatem; post peccatum vero per vitium concupiscentiae jam diligere solet ad superfluitatem. Et idcirco hac in parte praecepto non eget, ubi voluntarius est, etiamsi non moveatur; sed prohibitione potius, et admonitione, ne nimis in praeceps eat, etiamsi non teneatur. Si ergo dilectio carnis in praecepto ponenda non erat, de qua evidentius constabat quia satis haberetur, etiamsi non praeciperetur, et nimis fortassis plerumque teneretur, si non et in ea parte, qua nimis est, temperaretur. Dilectio vero animae, ut jam diximus, in eo intelligitur, quod homo Deum suum diligere jubetur. Diligat ergo homo carnem suam, sed diligat discrete. Seipsum vero diligit et proximum suum, cum diligit Deum suum. Est itaque triplex nobis haec habenda dilectio: ad nosipsos, ad proximum nostrum, ad Deum nostrum. Diligamus nosipsos, sed quantum ad carnem, temperate; proximum juste, Deum pie; quatenus juxta id quod Apostolus monet: sobrie, et juste et pie vivamus in hoc saeculo. Sicque secure poterimus exspectare beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, si nec superflue nosipsos, nec injuste proximum, nec tepide diligamus Deum. O felix hominum genus, si vestros animos amor, quo coelum regitur, regat.
12.16
Examinemus itaque, dilectissimi nobis in Domino fratres, amorem nostrum, conveniamus affectum nostrum, diligamus nos invicem in Deo: diligamus et propter Deum. Haec via: ambulemus in ea: nec ad dextram, nec ad sinistram declinemus. Sincerum semper et stabilem, ubique amorem circumferamus, studentes omni diligentia, primo quidem ut sit; secundo ut crescat; tertio ut maneat; ut acquiratur, et acquisitus magis ac magis augeatur, et auctus retineatur. Quid enim valet primum, nisi secundum adsit et tertium? Nam ad hoc posuit Deus Adam in paradiso 299 voluptatis, ut operaretur et custodiret illum. Et quid juxta sensum moralem accipi valet paradisus, nisi speciosus, amoenus, et prae cunctis aliis, si quae tamen sine isto sunt, vitae hujus deliciis, sanctus sincerae charitatis affectus? Hic enim est, in quo Deus posuit omne lignum visu pluchrum, et ad vescendum suave; quia omnis, quem in corde nostro per infusionem sancti Spiritus charitatis concipit cogitatus, et suavis coram Deo est, ad affectum, et decorus coram proximo, ad effectum. Ibi demulcet Deum per puritatem internae affectionis; hic vero excitat proximum, per foecunditatem egregiae actionis. Hic quoque ille paradisus est, ad quem irrigandum, de loco voluptatis egreditur fluvius, qui inde dividitur in quatuor capita; quia a Deo, qui verae, et non fallacis voluptatis locus est, ad sanctificandum charitatis affectum, illud salubre exit edictum, quod modis quatuor distinguitur: tribus, qui ad dilectionem Dei pertinent, et uno, qui ad proximi. Quia Deum suum homo diligere jubetur ex toto corde suo, ex tota anima sua, et ex tota virtute sua; proximum vero, tanquam seipsum. Posuit itaque Deus Adam in paradiso et ad hoc, ut operaretur, et custodiret illum; quia non solum insistere debemus, ut charitatis in nobis affectus sit; verum etiam, ut crescat et maneat. Crescit vero, dum qui in paradiso positus est, operatur; manet, dum custodit.
12.17
Haec autem, de qua loquimur, charitas tanta, ac talis est, ut caeterarum omnium virtutum teneat primatum: sine qua virtutes caeterae vocari quidem, sed falso virtutes nullatenus possunt; esse autem veraciter virtutes nullatenus possunt. Haec juxta Paulum, perfectionis est vinculum, haec linguas hominum et angelorum excedit; haec omnem scientiam et omnem mysteriorum supergreditur notitiam; haec etiam fidem, quae montes transfert, exsuperat; sine qua nec omnium facultatum in cibos pauperum distributio, prodest; sine qua ipsa etiam corporis combustio poenam quidem habet sed nullum prorsus meritum, vel praemium habere valet. Haec autem lignum vitae in paradiso, haec unitas cubiti in consummatione et summitate arcae Noe; haec scala dormienti ostensa in itinere; haec erecto ab eo in titulum lapide, effusum oleum, haec, quia nimis longum est ire per singula, speciale Christi praeceptum; haec legis plenitudo. Haec illa dilectio est, quae inter nos specialiter esse debet, de qua dicit Pater noster quod non carnalis, sed spiritualis esse debet. Nam haec non carnalis, sed spiritualis est. In corporibus quippe pluribus facit cor unum et animam unam. Ecce quam multa hic corpora videmus? Sed oportet ut sit spiritus unus. Spiritum unum, sciatis me unum, eumdemque, et ad idem, in bono secundum Deum velle consensum, et in malo secundum ipsum nolle, appellare. Ad hunc spiritum unum, et illud pertinet unum, de quo sanctus David: Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare fratres in unum. Et quidem fratres multi; sed habitant in unum. Et id quam bonum, quamque jucundum, quando habitantes in unum, et ipsi fiunt unum? Dum enim ad invicem ex toto, se totos, ut alibi nos dixisse reminiscimur, dedunt, ut dum nullus eorum suus est, sed alter eorum alterius sit, et hoc de eodem plene in eodem velle, et in eodem plene de eodem nolle: nullo eorum alteri quidquam praesentium, non solum praeponente, sed nec in aliquo vel comparante: nullo eorum alterum in ullo fastidiente, sed ad omnia et in omnibus ab invicem cum benevolentia et charitate, ut ait Marcus Tullius summaque consensione: quid, quaeso, vel pulchrius anima humana in his duntaxat praesentibus videre, vel delectabilius audire, vel suavius olefacere, vel sapidius gustare, vel aptius, ut nullum de quinque sensibus videar praeterire, poterit palpare?
12.18
O suavis amoenitas! O amoena suavitas! Copiose, et ab imo ebulliens, et in superficie scaturiens, et undique vaporans: fide stabili, spe certa, simplicitate vera, integra innocentia: dilectum, et absentem cum anxietate desiderans, et venientem cum hilaritate suscipiens; et praesenti, nec sine maturitatis reverentia, nec sine reverentiae maturitate, blandiens; cum moerore et abeuntem prosequens, et demorantem exspectans, et venturum expetens, et non venturum dolore insolabili deflens: nullum ei( quod ad se attinet) secretum celans, totum se infundere gestiens; nullo, sine eo, bono frui volens, nulla pro eo pati adversa refugiens; nulla, eo non participante, prospera habere desiderans superbiam, et invidiam contemnens, iram et acediam abjiciens, simulationem et adulationem nesciens, suspicionem, 300 et detractionem abhorrens; in solo dilecti profectu, prae cunctis mundi hujus prosperis, exsultans; in solo et de solo ejus defectu, prae cunctis vitae praesentis adversis, dolens; et ut in brevi multa concludam, non solum omne suum abnegans; sed et se totum ei dedens, nihilque sui ipsius sibi reservans. Sermo, fratres mei, fidus est, et licet bonum sit nos hic esse; oportet tamen ut studeamus devitare fastidium infirmorum, et tantam prolixitatem finire. Libet in calce sermonis hujus, illud egregium apostolorum Principis documentum ad mentem revocare: quod tale est: Animas vestas castificantes in obedientia charitatis, simplici ex corde diligite invicem attentius, renati non ex semine corruptibili; sed per verbum Dei vivi et permanentis. Colligere possumus ex his, quod apostolorum primus desiderat, non ut carnalis; sed spiritualis inter nos sit dilectio. Spirituales itaque nos condecet esse, ac spiritualiter invicem diligere: praestante, sine quo hoc non possumus, Spiritu sancto, qui cum Patre, et Filio, a quibus, in una, eademque Deitatis substantia, ab aeterno procedit, vivit et regnat Deus in saecula, Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note